The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Olav Laurelius, In Latin
Dating:18 December 1637
Ref:19/11/107/1A-6B: 1B, 6A-B BLANK
Notes:See G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 181.
[19/11/107/1A]

                 Copia
  Epistolæ ad Dominum Laurelium Decan.
      Facultat. Theologicæ missæ
               Anno 1637. 18. Decemb.
[19/11/107/2A]

              Gratiam et Pacem
Mitto Reverende D. Decane, hæc scripta Dignitati Vestræ ut Vestris â me de Doctrina nostra et meis â Vobis de Charitate Vestrâ satisfiat Dubitationibus. Si tantum opere Pietatis Vestræ mei causa in posteriori collocare velint, qvantum ego in priore Vestri causa præstare cupio, facilè ad Consensum et in Praxi et in Theoria deveniemus: Utraque enim Veritas curæ nobis esse debet in hoc negotio. Nam si practicam Veritatem sinceræ charitatis in Evangelica professione negligimus, bonam Conscientiam in actionibus retinere non poterimus: hâc autem amissa Apostolus dicit nos fidei, id est, veritatis scientificæ in Doctrina naufragium facturos. Ergò primam Conscientiæ in rebus agendis, secundam scientiam in rebus intelligendis curam nobis incumbere videmus. Hâc de causa ego illa qvæ ad officij Theologici rationes pertinent, omnibus aliarum rerum cogitationibus præferre soleo: nec facile â meo instituto hâc in re divellor: qvoniam mihi in toto negotio non servire cupio, sed Domino meo. Rogo igitur Tuam Pietatem ut illi meam hanc parrhesiam et constantiam imputes, cujus jussu sollicitatorem erga vos agere volui in hoc Pacis conatu. Hæc dico qvoniam video in initio Epistolæ Vestræ fieri mentionem ejus, qvod sæpè et sæpius (ut dicitis) hâc in re mecum egeritis. Non spero tamen huic commemorationi præstiti ante hâc colloquis subesse tædium aliqvod præsentis officij, sed promptitudinem potius perseverandi contra difficultates indicari auguror.
[19/11/107/2B]

Ego sanè humanitatem Vestram et Candorem et difficultates, qvæ propter Arosiensis Episcopi Dissvasionem in negotio vobiscum tractando intervenerunt agnosco, et pro communicatis Consilijs gratias ago et agam. Sed nosti Græcorum illud [Greek: dis kai tris ta kala]: si ergo sæpè et sæpius hucusque egimus; jam addamus tertium gradum; sæpissimè inqvam, imò semper sine intermissione, donec legitimè Concordiæ scopum asseqvamur officium faciamus. Qvid, an sufficit Theologis semel atque iterum fecisse officium? An non decet nos semper illud facere? Iam vero qvod nam est Theologi officium si non est de medijs religiosæ pacis, consensionis et Charitatis consilia cum alijs amica communicare? An Apostolus id fieri jubet cum limitatione ad Rom. 12. 18? An non dicit expressè ut id faciamus, et qvantum in nobis, etsi omninò fieri potest? Ergo donec videro rem hanc esse omninò, vel â parte vestra vel â nostra impossibilem, mihi non est ab hoc conatu desistendum. Hoc si uidero (quod Deus avertat) tum acquiescam et dicam Domino meo, ecce servus inutilis sum: nam qvod debui facere tuo jussu, illud feci. [left margin: Luc. 17. 10.] Hanc etiam mentem qvæso vos suscipite in hâc re mecum tractanda, ut qvando omnia fecistis, qvæ ulla ratione Theologica facere potestis, dicatis Vos, præter officium, nihil fecisse in hâc causa religiosâ. liceat qvæso petere â Tuo candore, Utrum mei causa, an Christi causa hoc negotium tractaveritis hactenus? Si mei causa, ô me beatum! qui Domino meo servos lucrifacio
[19/11/107/3A]

tam eminentes; et quis est qvi non vellet in tanto officio, qvod tanto Domino præstare potest sese constantem præbere? Si Domini causa pacem Evangelicam svasistis, et talentum spiritualis Sapientiæ Vobis concreditum ad ejus honorem impendistis, cogitate illum mercedem pro labore sufficientem retribuere posse, qvando dicturus est: [bene?] est, serve bone et fidelis, in exiguo fuisti fidelis, super multa Te constituam. Ergo credite laborem Vestrum huic studio impensum, hactenus inanem non fuisse aut futurum in Domino. Ideoque audiendus hoc loco erit Apostolus, qvi jubet nos benefaciendo minimè segnescere; qvoniam, inqvit, præstituto tempore suo metemus: si non frangamur animo. At si frangimur animo et nosmet subducimus, animus Domini nos minimè approbabit, inquit idem Apostolus alibi. Rogo igitur Dignit. Vest. ne huic aratro manum subducas, aut Collegas tuos, ab illo retrahi permittas. Et qvoniam non illibenter recognosco mihi in eo rem gratam et causæ utilem esse factam, qvod Vest. Rever. me ulteriori aliqua Responsione non dedignari voluerit, ne quispiam existimet Vos (ut dicitis) inhumanos et â religiosâ pace et concordia alienos; ideo in bonam partem accipio illud, qvod mihi in memoriam revocatum esse voluisti: nempe illud qvod ad consensionem in fundamentalibus fidei articulis obtinendam pertinet. Sed tamen mihi non satis liquet, cur illud fieri oportet, cum Tua Rev. sciat me nunqvam me nunqvam aliam svasisse Concordiam qvam eam qvæ saluis fidei fundamentis haberi possit. Annon ego hâc ipsâ fini ante annum prolixam de fundamentalibus fidei capitibus definiendis consultationem Vestræ Facultati Rever.
[19/11/107/3B]

exhibui? Illam Consultationem Vos approbasse uideo: qvoniam nihil unqvam in illa reprehensione dignum invenistis. Annon deinceps toto hoc tempore quo hic fui, illud tantum egi (et spero non sine fructu) ut ad amicam, constantem, particularem et ordinatam, de rebus fundamentalibus sententiarum collationem aliqvando inter nos deveniretur? Qvis præter me fundamentalem consensionem ursit? aut nisi importunè atque impatienter id facere voluisset, urgere magis potuit, qvam ego hactenus feci? Ergo peto ab humanitate et pietate tua, ne meam hâc in re suspicacitatem (qvam jam prodere adgrediar) male interpretetur. Qvod putem subesse aliquod mÿsterium isti tam frequenti de Dissensu et Consensu fundamentali in Epist. Vestra mentioni. Nam qvid aliud qvæso cogitarem qvando video et in initio et in medio, et in fine illud repeti et diligenter inculcari, et qvidem occasione mutilatarum Phrasium potius qvam rerum ipsarum? Annon existimas Reverende Vir accusationem de Errore fundamentali, nedum de tot fundamentalibus erroribus, alicui imputatam, mereri accuratiorem tanti criminis probationem, qvam tuo scripto continetur? An sufficit Theologo in tam gravi consultatione pro authoritate dicere, hoc vel illud est ad salutem fundamentale; iste vel iste, hic vel illic errat fundamentaliter? Ea res certè meretur attentiorem meditationem et majorem, erga errantes â fundamento commiserationem,
[19/11/107/4A]

qvam ego videre possum in vestro scripto adhibitam fuisse. Si error noster tam gravis et periculosus est tuo judicio, cur non eum nobis eximere conaris? Profectò nihil ad ædificationem facit Errorem alicuj imputare, nec illum ei demonstrare. Vtinam res tantas serio in Charitate ad correctionem Errantium potius qvam ad erroris exprobrationem et qvalemcunque repræsentationem tractare inciperemus! An aliquid ex inde commodi ad T.R. redit qvod nos erremus in fundamento? Si autem nihil tale est, cur tam operosè prætextus illius criminis â vocibus quæritur, qvæ tam evidenter sanam in contextu habent sententiam? Sed ego nolo hæc premere; nam fortassis in hâc practica suspicione circa actionem tuam ego non minus erro, qvam tua Rev. erravit in suis Theoreticis circa Doctrinam nostram suspicionibus et conjecturis, qvas in Epistola proposuisti. Itaque lapsus nostros nobis invicem condonemus; et de Remedio imposterum adhibendo hisce rebus cogitemus. Nam hoc ad Pacem et Concordiam inveniendam faiet nos idoneos. Ego si quid de aliquo suspicor, non converto statim conjecturas meas in condemnationem et censuram apertam: sed existimo per Qvæstionem cum illo esse procedendum, ad obscuritatem rei, qvæ suspicioni materiam præbet enucleandam.
   Rogo igitur velitis hoc pacto in hâc Doctrinæ nostræ Explicatione, qvam ego in apposito scripto Vestris Reverentiis offero mecum agere, si quid minus accuratè dictum esse
[19/11/107/4B]

inveniatur. Petite igitur hoc casu â me fusiorem rei Explicationem, et ut melius satisfacere qveam vestro postulato causam dubitationis vestræ, siue illa â phrasi sive â re ipsa originem trahat paucis subjungite: et spondeo me omnimodam mentis nostræ dilatationem T.R. ita propositurum ut decet meam ingenuitatem. Nam hâc ratione tandem perveniemus ad tractandi modum in hisce rebus pacificum et ordinatum. Hunc si vel invenire non possimus, aut inventum observare neqveamus, necesse est omnia confundi et turbari. Si ergo tua Rev. votum suum de turbulentis ingenijs coërcendis[altered] stabilitum esse velit â Deo Opt. Max. cogitet mecum de causis turbationum ab ingenijs hominum tollendis in re Theologica. Meo equidem judicio, duo sunt ingeniorum turbulentorum genera; primum est eorum qui in rebus sacris sine affectuum perturbatione versari neqveunt: aut qui miti spiritu et humili semet ipsos præ alijs abnegare non student; tales ut plurimum mundana divinis permiscere solent, et hâc ratione omnia conturbant: dum neque rerum Scopum in sacris actionibus intendunt nec legitima media adhibent, nec ordinem debitum, aut in suis actionibus aut in medijs usurpandis observant, sed pro arbitrio suo omnia fieri volunt, aut statim ad pugnas aut clamores descendunt, si voluntatis suæ compotes non fiant: talia ingenia regno Dei sunt valdè noxia, si præsertim donis polleant externis Eloqventiæ, sagacitatis et Iudicij qvibus valeant sibi inter homines authoritatem conciliare, hâc enim deinde abutuntur ad alios fines in rebus sacris mundanos acqvirentes. Alterum turbu-
[19/11/107/5A]

-lentorum ingeniorum genus est illorum hominum qvi in scientiæ mÿsterijs proponendis spiritu contradictionis feruntur potius ad declarandam svam sententiam qvam qvod intelligant, qvomodo ex veris et indubitatis cujuslibet Dogmatis principijs conclusiones sint viâ positiva et negativa eliciendæ per immediatas conseqventiarum concatenationes. Tales qvi præter alienos errores nihil crepant, nihil sciunt, miserrimum scientiæ genus oblinent, qvod ad turbas excitandas comparatum est. Qvotqvot etiam simplicitate cælestis Doctrinæ contenti non sunt: sed sublimia et philosophica in humanis scriptoribus Dogmata affectantes, ea sacris admiscent, et puros Israëlis fontes conturbant, hi turbulento ingenio præditi sunt. Denique et illi præ alijs turbulenti ingenij proprietatem obtinent, qui utrumque genus hoc, Politica subtilitate conjungunt; ut nempè alterum horum serviat alteri ad prætextum Dissidij simplicioribus obijciendum, aut re ipsâ inveniendum: nam qvicunque eo animo aliquid facit ut Dissidium quærat aut foveat, is proprie et ipso facto turbulentus Vir est, et tales Deus qui corda scrutatur suo tempore judicabit. Vides qvid ego intelligam per ingenium turbulentum, si tale tua Rever. indicare voluit in Epistola sva, ego votum meum vestro conjungo. Sed si quis aut officium suum facit alacri et diligenti studio: sedulitas ejus turbulentiæ notam non meretur; aut si quis turbatus in legitimo studio et oppugnatus semetipsum svaque studia fortiter ab injurijs defendat, is nec turbas excitat, nec Pacem Ec-
[19/11/107/5B]

-clesiæ violat, et tales Deus si in ejus timore persistant, et causam svam ei commendaverint, â lingva dolosa et falsis labijs eripiet: hoc ut fiat Reverende Vir tu mecum precare. Nam si simul allaboremus omnes ut contradicendi et traducendi studium supprimatur, et ut sedato animo, sicut fieri decet inter Theologos Theologica tractentur, viam pacis et mutuæ ædificationis sine difficultate inveniemus. Hanc Devs et Pater D.N.I. Christi nobis pro sva Misericordia commonstret. Vale, ab Eo qui est
                        Rever. Dignit Tuæ
Dab. Holmæ Svecor.
  18 d. Decemb. anno
         1637.                     Servus in Christo
                                        fidelis
                                   Iohannes Duræus.
  P. Script.
Hæc alijs magis publicis qvæ
misi scriptis admiscenda non
putavi, sed Tuæ Rever.[altered] in
aurem dicta voluj, Rogo ne sint
offensioni: nam animum tui
studiosum et in proposito sÿncerum,
decet parrhesia, qvæ rem
et non personas attingat.
                        [flourish]