The Hartlib Papers

Title:Copy, "Explicatio Phrasium Qvarundam In Dogmate De Sacra Domini Caena.." Part 2, John Dury, In Latin
Dating:19 December 1637
Ref:19/11/106/10A-18B: 18B BLANK
Notes:Document divided between two files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 181.
[19/11/106/10A]

[at line 8:]
   Exposui hactenus mentem nostram in illis phrasibus qvas annotatis: si satis illam explicui jam venire potero ad vestras loquendi in hoc negotio formulas quas etiam difficulter Vestras Dign. omittere posse video.
[right margin: Denique Phrases Upsaliensium cum explicatione rei admittuntur.]
   Dicitis igitur medium seu organum quo Corpus Christi manducatur esse Os Humanum; atque hinc dicitis hanc manducationem vocari oralem. Iam dixi nos non omni sensu oralem manducationem negare, quoniam aliquo respectu Corpus Christi spirituale in mysterio dicitur esse res terrena in Sacramento exhibita; nempe panis ille elementaris qvi nobis a manu Dei porrigitur, et â Deo in actu foederali Corpus Christi esse dicitur. hoc inquam respectu corporis Christi est res terrena, et organon corporeum, quo illa res terrena percipitur, etiam percipit Christi Corpus suo modo: nam sicut panis est instrumentum â Deo sanctificatum ad Christum nobis exhibitum; ita os
[19/11/106/10B]

est instrumentum ad Deum Sanctificatum ad Christum percipiendum. Panis Sanctificatur Verbo institutionis, Hoc est Corpus meum. Et os sanctificatur Verbo mandati Accipite edite ad Mei commemorationem. Utrumque autem nobis exhibet Christum respectu divinæ veritatis, et in utroque recipimus Christum respectu veritatis fidei nostræ, qvatenus scilicet utrumque in utraque veritate effectum divinæ et nostræ intentionis conjungit in foedere. Ergo et ipsum os per verbum et fidem sanctificatur, ut suo modo deferat Christum animæ spiritualiter manducandum; qvemadmodum panis a Deo Sanctificatus suo modo offerat Christum ori humano apprehendendum. Simile quiddam fit quotidie in verbo externo sermone prædicato: nam verbum hominis vocale â Deo sanctificati ad prædicandum Evangelium, offert auribus auditorum vivum Dei verbum. Auris itaque externa recipit in verbo vocali humano Dei uitale verbum suo modo: sed tamen illud proprie externi auditus objectum non est; verum interni tantum auditus qui per fidem in animo existit (nam fides omnes sensus in animo spirituales gignit) Dici tamen posset aurem externam audire verbum vitale eo respectu qvo vitale et vocale verbum qvodammodo unum sunt; non sua natura, sed respectu Dei Sanctificantis sermonem externum et auditum tam
[19/11/106/11A]

tam internum quam externum audientis; ad effectum Salutaris cognitionis in animo producendum. Ita etiam dici potest de orali manducatione â Deo Sanctificata qvod sit instrumentum speciale spiritualis Christi apprehensionis in Sacramento foederis. Nam Sacramentum non male quispiam materiale et palpabile verbum foederalis promissionis esse dixerit: hoc sensu vestram de orali manducatione sententiam Ego accipio et admitto; et si rem hanc ita Vos intelligitis; jam concordes etiam in hac phrasi sumus, nec amplius vestras de indignorum orali manducatione propter qvam rei fiant corporis et sangvinis Christi phrases hoc sensu reijciemus; nec instrumentalem ori corporeo proprietatem apprehendendi Christum sub hoc respectu detrahemus. Cæterum qvando fatemini hanc oralem manducationem per se sine fide non esse salutarem, id qvod caput rei est nostro judicio; et qvod nos ad consensionem sufficere judicamus nobis conceditis; nam cum utrique statuamus fidem esse salutaris apprehensionis Christi unicum instrumentum nostri homines judicant hic esse acquiescendum; qvoniam nihil attinet disceptare de rebus illis qvæ ad salutem non faciunt, cognoscendis: Doctrinam autem illam qvæ inter Doctores discutitur, de orali indignorum manducatione ac modo qvo illi corpus Domini sine fide accipiunt, ad salutem cognitu non esse necessariam nostrates judicant; atque ideo pro sua modestia de illa tacere consultum putarunt in sva sententia; nec ego fecissem de illa hoc loco verba, nisi vestris phrasibus ut id facerem adductus fuissem. Attamen non refugio ulteriorem rei explicationem si ad realem consensionem ista non sufficiant. Sed optarem Vos adeo difficiles non esse.
[right margin: Qvintum Caput agit de omnipræsentia corporis Christi.]
   Restat jam ultimus scrupulus ex verbis quibusdam non plenè citatis sed â reliqvo contextu diuulsis in Scoticana Confessione acceptus. Qvando igitur Scoti magnam loci distantiam esse fatentur inter corpus Christi nunc in Coelis glorificatum et nos nunc
[19/11/106/11B]

in terris mortales Vestræ Dign. dicunt hanc controversiam inde â temporibus Calvini ad hanc usque diem sopiri non potuisse dum una pars Corporis Christi in [Greek: hypostasin tou logou] assumpti omnipræsentiam propter illam unionem personalem docet; altera vero præfractè negat Corpus Christi esse omnipræsens, qvantumvis in hâc unione personali consideretur; unde concluditis qvod appareat eundem adhuc gliscere dissensum in hoc articulo qvi ab initio fuerat. Si vos Reverendi Viri nullum ad Christianæ Concordiæ Societatem aut jura religiosæ in Ecclesia Communionis vobiscum admittere velitis, nisi illum qvi abstrusissimum omni præsentiæ filij hominis modum intellexerit; Ego non scio an ullus vestrum cum alio, aut [omnes? altered] simul veram cum ullo mortalium colere pacem possitis: [left margin: Qva de re primo consideratur qvousque hujus mysterij cognitio sit necessaria] Dissensus certe in Theoria de Mÿsterijs inscrutabilibus Christianæ Charitatis vinculum abrumpere non deberet; nam in talibus rebus valet apud modestos Christianos Apostoli Pauli ad Philip. 3. 15. 16. consilium atque mandatum. Quotqvot inqvit ille adulti sumus, sentiamus ita (nempe perfecte de re qvalibet) verum si quis aliter aliquid (nempe qvod perfectionem non sapiat) sentit; hoc qvoque Deus ei revelabit: attamen in eo ad qvod usque pervenimus, eadem incedamus regula, et idem sapiamus. Hoc consilium si in hoc inscrutabili mÿsterio non respuitis, de phrasibus et loqvendi formulis magnopere non litigabimus: ne tamen veritatem sensus nostri aut concordiæ plenioris rationem omittere velle videamur, liceat mihi hasce etiam phrases excutere ad consensum contestandum, et ut eadem opera abunde satis-
[19/11/106/12A]

-fiat judicijs Vestris.
[right margin: Secundo explicantur verba sententiæ Scoticanæ de loci Distantia.]
   Verba igitur sententiæ Secticanæ qvæ citastis eo sensu accipienda sunt qvo in contextu apparet ea proponi; apparet autem in contextu illa proponi, minime ad negandam sed potius ad stabiliendam corporis Christi omnipræsentiam; tam illam qvæ ab unione cum Divina natura personali procedere potest; qvam illam qvæ ad veram cum corpore illo in S. Cæna communionem habendam requiritur: nam uterque omnipræsentiæ respectus iste, in verbis qvæ sequuntur disertè exprimitur: sic enim contextus totus sese habet. Et qvamvis (inqviunt) magna sit loci distantia inter corpus ipsius nunc in cælis glorificatum et nos nunc in his terris mortales, nihilominus tamen firmiter credimus panem qvem frangimus esse communionem corporis ejus, et poculum cuj benedicimus esse communionem sangvinis ejus; adeo ut fideles in recto usu Coenæ Dominicæ ita edere corpus et bibere Sangvinem Iesu Christi confiteamur et certò credimus qvod ipse in illis et illi in ipso maneant; imo fiant caro de carne et os de ossibus ejus. hæc illi. Hic igitur habetis unum omnipræsentiæ Corporis Christi respectum qvi in Coena Dominica existit sat manifestè propositum. Alterum deinde respectum qvi ab unione personali fluit cum hoc conjungunt in verbis sequentibus ut sicut (inquiunt) æterna Deitas carni Iesu Christi vitam et immortalitatem tribuit; ita etiam caro et sangvis ejus dum â nobis editur et bibitur easdem nobis prærogativas conferat. Ex hisce verbis satis evidenter liqvet illos ex humanæ cum Divina natura conjunctione personali et proprietatum reali qvæ inde oritur communicatione, derivare hanc qvi in Cæna agnoscitur omnipræsentiam; nam proprietates ad carnem Christi
[19/11/106/12B]

ab unione personali fluentes; dicuntur ad omnes ab illa carne promanare homines qvotqvot Christo conjunguntur in foedere novo. jam vero qvod Vest. Dign. ex veris ventilatis sententiam contextui euidenter repugnantem ex nimio suspicionis zelo errant, id facile condonabo: si modo rem ipsam quam ego ad Concordiam hac in re facere posse judico attendere non refugiatis.
[left margin: Tertio explicatur mens Reformatorum qvo sensu loqvantur de Corpore Christi qvando ei locum tribuunt limitatum.]
   Dico igitur attendendum esse qvod nostri homines de corpore Christi naturali in statu materiali et in sese spectato loqvantur qvando dicunt illud in Coelis qvoad loci distantiam â nobis esse separatum. Nam illi ab Apostolo ad Hebr. 2. v. 16. 17. credere didicerunt Iesum Christum non assumpsisse corpus Angelicum sed esse ex semine Abrahami verum hominem: atque ita per omnia fratribus suis similem esse factum. adeoque talem eum, nempe fratribus suis similem, jam in cælis existere, et coram Deo pro nobis in carne nostra apparere Apostolus testatur, nam dicit illum debuisse fieri per omnia similem ut esset misericors et fidelis pontifex in ijs qvæ pro nobis apud Deum fieri debent. Eodemque modo loquitur <de> illo cap. 4. v. 14. 15. Ergo cum Christus sit homo qvi per omnia (nempe substantiæ humanæ propria) similis nobis est, nostri statuunt ea propter illum habere verum materiale corpus qvod substantiam Carnis habeat nostræ carni similem. Iam videmus molem aliqvam certa qvantitate et loco limitatam nostræ carnis substantiæ propriam esse: Ergo secundum analogiam illius dicti Apostolici concludunt talem qvoque carnis substan-
[19/11/106/13A]

-tiam Christo Domino competere, si illius corpus in se spectemus qvo ad materialem illius statum et compositionem: nam cum omnes homines svam individualem ab alijs hominibus distinctam carnem habeant; et cum Christum verè hominem atque alijs hominibus similem esse credamus, necesse est ut ei qvoque carnem svam individualem; id est sua ab alijs distincta mole constantem concedamus. Qvando igitur nostri homines de loci distantia et limitato corporis Christi situ loquuntur considerant corpus hoc pacto in sese; qvo ad naturalem et materialem molem spectatum atque hoc respectu negant ejus corpori competere illam qvam putant ei attribui a Lutheranis qvibusdam infinitatis aut diffusivæ aut locorum omnium repletiuæ proprietatem: talem enim proprietatem limitati mole corporis in qva Christus nobis similis factus est è diametro repugnare vident. Ergo hoc sensu de loco et distantia separata loquuntur: neque puto Lutheranos ullos Saniores hanc proprietatem limitatæ molis corporeæ Christo homini detracturos si carnem illius in sese spectare voluerint, et nostræ similem esse fateantur.
[right margin: Et qvo sensu loquantur de eo qvando omnipræsentiam ejus agnoscunt.]
   Atque hoc illud tantum est, qvod nostri homines significant ijs verbis in quibus scrupulum invenire voluistis, nam si alium corporis Christi respectum intueamur; vel spiritualem illum ab ejus naturali corpore in nos defluentem de quo Apostolus loquitur 1. Cor. 15. 44. 45. 46 47. 48. vel alterum mysticum quod illum qvodammodo in nobis et nos in illo perficit de qvo sermo est ad Ephes. 1. 22. 23. et 5. 29. 30. 31. 32. nullus unqvam qvod sciam Reformatorum denegavit hu-
[19/11/106/13B]

-manæ Christi naturæ in [Greek: hypostasin tou logou] assumptæ illam omnipræsentiam per qvam in hisce respectibus; omnem in cælo et terra potestatem exercere, virtutem exerere, dona gratiæ aut judicia dispensare, res omnes sustentare et regere; Ecclesiæ caput existere, atque omnibus suis fidelibus (propter communis nobiscum naturæ Sÿmphatiam illam de qva Apostolus loquitur ad Heb. 4. 15.) intimus esse potest, adeo ut et illi et omnia alia qvæ jam in mundo existunt in [Greek: logo] existunt et subsistunt, qvatenus etiam filius hominis est; nam credimus omnem in illo plenitudinem Deitatis habitare corporaliter, id est (ut ego illud Apostoli dictum capio) Omnes divinæ naturæ proprietates (hoc enim mihi est plenitudo Deitatis) in humana Christi natura esse modo qvodam corporeo existentes qvatenus scil. ipse [Greek: logos] caro factus est, eatenus in carne existunt omnes Dei proprietates; qvamvis interea essentiales humanæ naturæ proprietates id qvod sunt non esse desinant, si carnem in sese et non in hoc [Greek: tou logou] spirituali et mÿstico statu constitutam spectemus, necesse est enim fateamur illam nostræ Carni per omnia esse similem; nisi velimus filio hominis humanam naturam detrahere: qvod certè futurum est, si omnia corporeæ nobiscum similitudinis vestigia (inter quæ localem situm, molem, et indiuidualem limitationem agnoscere oportet) præfractè negemus; nec sequitur ut Vos hoc
[19/11/106/14A]

loco putatis qvod illi qvi ista Christi corpori tribuunt hoc respectu et sensu, ideo statim negent corpus ejus esse omnipræsens qvantumvis in unione personali consideretur, hoc inqvam non sequitur, qvoniam ipsa Confessionis Scoticanæ verba conseqventiam hanc manifestè improbant, si modo verba non divellantur priora â posterioribus: dicunt enim se utrumque simul credere et corpus Christi esse suo loco separatum ab alijs corporibus in Coelo, qvatenus nempe est per se individuum aliqvod; et esse simul præsens in omnibus locis cum omnibus in toto terrarum orbe fidelium corporibus, qvatenus nempe est caput spiritualium corporum: eatenus enim dicunt illud ita intimè cum illis uniri ut fideles omnes sint os ex ejus ossibus et caro ex ejus carne. utrumque ergò simul agnoscunt et illam loci distantiam et hanc in personali unione omnipræsentiam; nam hanc corporis omnipsentiam qva caput est omnium fidelium ad salutem scitu et creditu judicant esse necessariam. Ergo et in hac acqviescunt ad Concordiam, ultra hanc profunditates mÿsteriorum non libenter scrutantur et præsertim alijs qvam Scripturæ Sacræ phrasibus; ne, qvod ille ex patribus dixit, accidat, qvod scrutatores Majestatis opprimantur â Gloria. Et hac de phrasi et sententia nostra dicta sunto.
[right margin: Tandem Phrasis Upsaliensium hâc de re ex mente saniorum Lutheranorum intellecta admittitur, et consensus in re esse demonstratur.]
   Iam si phrasin vestram qvam nobis tanqvam oppositam statuitis considerare venit, Ego facile fatebor me nihil in eo culpare, sed admittere illam me et posse et velle; si modo
[19/11/106/14B]

eam prout â quibusdam fieri solet (neque enim hic inter Lutheranos omnes convenit uti scitis) non intelligere velitis de immensa mole infiniti corporis; qvod omnia locorum et rerum spatia penetret et impleat, perque omnes omnium creaturarum dimensiones sese diffundat. Talem omnipræsentiam video celebrem Theologum Danum Dominum Doctorem Broghmandum â suæ ecclesiæ Doctrina amoliri in libro qvem opposuit Veritatis Pontificiæ speculo. Hafniæ Anno 1634 impresso; ubi pag. 62. Sententiam ut ille putat vere Lutheranam postqvam priorem illam rejecit hisce verbis concipit. Nos (inqvit ille) qvando omnipræsentiam Christo homini attribuimus, hoc unum agimus et urgemus; [Greek: logos] etiam qvatenus factus est caro rebus omnibus præsentissimum esse: et omnia â [Greek: logo] etiam qva factus est caro ita dependere, ut in ipso sint, vivant, et moveantur; nec fieri posse siue naturarum separatione, qvin ubicunque est [Greek: logos]; inibi etiam sit caro. Ego dico me in hac sententia acqviescere posse; nam qvamvis in Ejus ultimis verbis aliqui forsan capere non possunt, qvomodo Lutherani dicant qvod Caro ubique sit, ubicunque [Greek: logos] est: attamen ego mihi satisfacere possum in eo qvod credam hac in re ex analogia priorum verborum Lutheranos esse intelligendos; atque id
[19/11/106/15A]

æqvivalere ac si Dominus Brochmannus protulisset verba ultima hoc pacto. Non fieri posse sine naturarum separatione qvin ubicunque est [Greek: logos] inibi etiam sit, qvatenus caro factus est. et si hoc verum est, prout est, tum ex respectu Carnem ibi qvoque esse concipi potest. Hoc sensu noster Dominus Hallus Episcopus Exoniensis in sententia illa qvam Ego Vestris Dign. Reverendis Ejus nomine ante hac exhibui, dicit nos omnes rotundè profiteri humanam Christi naturam personaliter omnisciam, omnipræsentem, et omnipotentem esse. Ergo et hic sopitam esse litem videmus si sensui nostro injuriam facere non velitis; et si vestram sententiam ita explicetis, ut omnem in Christi corpore cum nostro similitudinem non aboleatis qvo ad molis in statu materiali spectatæ limitationem.
   Ita jam puto factum esse sufficienter id qvod initio mihi proposueram in hac dissertatione de phrasibus; nempè explicui in singulis scrupulorum Vestrorum capitibus, vel nullam esse veri nominis dissensionem inter partes; vel eam facile componi posse, vel eam tanti non esse ut Fidei fundamenta convellat; cum ea non aliunde qvam ex mente nostra non rectè a vestris intellecta oriatur; et non tam in rebus qvam in Verborum diversis acceptionibus et respectibus consistat.
   Cæteræ qvæ putatis necdum esse sufficienter explicata de Prædestinatione, deque Persona et Officio Christi; si in
[19/11/106/15B]

ijs consilium nostrorum Theologorum (qvo ad Consensum inveniendum svadent admittenda esse de hisce rebus sÿmbolica totius Antiqvitatis Decreta) non sufficit; qvæso [vos? altered] monstrate nobis qva in re totam ecclesiæ primitivæ Doctrinam â fidei fundamento deficere putetis circa horum Capitum Definitionem. [left margin: Sextum Caput agit de Patribus.] Et tum nos forsan illos particulares Doctores Vestros recentiores qvos nominatis alacriori animo adibimus, et Veterum Patrum loco audiemus si id fas esse putatis. [left margin: et de Recentioribus Doctoribus audiendis.] Interea dubito an illos ipsos qvas nominatis, etiam reliqui vestrates authenticos esse velint. Nos quod attinet privatos Doctores nullos, nec ipsum qvidem Calvinum in omnibus defendere solemus; qvamvis libenter illum et alios dum id commode fit excusemus: sed confessiones publicas habemus â quibus non recedimus, nec ullos â communione nostra arcemus, qvi illas non improbant. Ex ijs autem qvos nominatis Doctoribus Vestris, Chemnitium nostrates plurimi faciunt; et vix parem illi habetis meo judicio qvidem inter recentiores virum Theologum; in scriptis nempe qvæ illo vivo edita fuerunt. in reliquis omnibus, Huttero scil. Mentzero, Meisnero et alijs sæpe magna culpa est, qvod in polemicis non sine affectu et non bona fide cum adversarijs agant, non sua ijs Dogmata imputantes, phrasesque et Conseqventias ex malè accepta
[19/11/106/16A]

vel detorta mente aliena sæpè oppugnantes. Nec ipse Lutherus ab ea culpa liber est nec Gerardus qvoties ad refutandi studium accedunt, nam paucos novi nostratium qvi non omnia hujus et illius admittat dogmata de rerum alioqvin controversarum Capitibus; qvoties ille in Homilijs et iste in Practicis et alijs Scriptis propriam sententiam ex Sacra Scriptura sine præjudicio proponit: sed qvando ex Hÿpothesi sententiæ cujusdam Calvinianis imputatæ disputant utrique; tum sæpè suas oppugnare solent imaginationes et innocentes lædere. Sed nos homines in hoc negotio spectandos judicamus. [right margin: sed Omnibus pfertur S. Scriptura] Si scripturam Sacram fidei salutaris fundamenta in claris Dogmatis sufficienter continere putatis; et illam respuere non vultis; jam habebimus perfectæ consensionis formulam omni exceptione majorem et qvi non voluerit in Scripturæ sacræ phrasibus expressis ac claris acqviescere; ille non potest ingenij turbulenti notam devitare. Talia ut Deus Optimus Maximus ingenia coerceat in hisce tractatibus et arceat ab Ecclesiæ suæ præfectura Ego vobiscum animitus voveo. Nam donec hoc fiat nec pacem nec tranquillitatem in veritate; nec ordinatam rerum tractationem ab inanibus litigijs (de vocum et phrasium acceptionibus) vacuam obtinere unqvam poterimus, et certe tædiosum est in ijs versari; nam ea ijs nasci invidiam, maledicentiam et suspiciones malas Apostolus testatur. [right margin: 1. Tim. 6. 4.]
[19/11/106/16B]

[left margin: Ultimum Caput agit de Scopo principali Sententiæ Aberdoniensis cujus approbationem requirit ab Upsaliensibus.]
   Unum adhuc restat dicendum anteqvam huic dissertationi finis imponatur. Nempe dolere me quod in responsione Vestra tantum illa qvæ augendæ suspicionis de dissensu materiam suppeditant studiose collegeritis; et alia qvæ in sententia Aberdoniensium ad Concordiam facere possent pro Candore vestro agnoscere non volueritis. Sed apparet Vestris Dign. ea qvæ non expresse improbaverunt tacite rata habere. Optassem tamen qvod illud qvod magis expressam præ cæteris approbationem requirebat non omisissetis. [Illud?] autem hoc est qvod Scopum totius sententiæ â nostratibus propositæ principalem concernit. Nam suum scopum Theologi nostri non sine prudenti consilio sub finem discursus sui explicarunt qvando dicunt in recensendis de S. cænæ mÿsterio Ecclesiarum consensionibus, non eam sibi mentem fuisse ut omnia illa in quibus consentiunt pro fundamentalibus Doctrinæ Christianæ Capitibus habeantur; Sed id solum (inquiunt illi) nobis propositum fuit, ut omnibus æquis judicibus manifestum fieret posse hominem Christianum ea sola tenentem de hoc Sacramento de quibus inter omnes Evangelicas Ecclesias convenit dignè et fructuose accedere ad mensam Domini, et sacramentum sumere ad salutem svam æternam: Etiamsi alias res qvæ disceptantur inter aliqvos vel non intelligat vel non credat. De
[19/11/106/17A]

hac mente nostrorum theologorum in recensendis Ecclesiarum consensionibus, dico me optare qvod mentem vestram aperire voluissetis: an idem vel diuersum in eo nobiscum sentiatis. Si pacis igitur et non discordiæ fovendæ studium suscepistis; agite veritati testimonium perhibete.
[right margin: Atque ad illam eliciendam proponitur Cænæ practica ad qvam requiritur responsio.]
   Ne autem desit Vestræ Pietati legitima occasio animum vestrum super hâc re propter conscientiæ respectum prodendi: et qvoniam simul diuturna mea hoc in loco â Sacra Domini cæna absentia, legitimumque desiderium illam adeundi, mihi hanc materiam suggerit proponendam: Ideo rogare liceat â Rev. Dignitatibus Vest. directam ad hanc qvæstionem, qvam hic propono, responsionem. Nimirum; An si Ego (Qvi jam professus sum me credere illa omnia qvæ in sententia nostrorum approbatis, et qvi hoc scripto ulterius explicui mentem meam in ijs de quibus dubitatis) vellem adire vobiscum Sacram Synaxin ad contestandam hâc in parte fidei meæ coram Deo et Ecclesia sÿnceritatem. An (inqvam) hoc casu posito bona conscientia possetis me â Sacra Communione reijcere, et (ut ab aliqvibus hodiè fit) meæ fidei hac in re consortes tanqvam hæreticos, et homines omni Sacrorum commercio indignus deinceps judicare et proclamare? Ut
[19/11/106/17B]

ad hanc qvæstionem, ex Scopo nostrorum theologorum erutam; et illis et mihi imprimis, qvi hanc rem jam meam facere volui respondeatis, qvemadmodum pios et sinceros decet Theologos per conscientiam et professionem vestram Vestras pietates obtestor. Nam hic cardo rei versatur ut intelligatur an Vestro judicio ad Communionem eorundem Sacrorum salutarem homines ea docentes et credentes qvæ nos hoc loco statuimus admittendi sint nec ne? Facile omninò est in phrasibus quibusdam invenire occasionem disputandi et si pacis Consilia ex animo non qværimus dissensionis suspicionem et prætextum elicere in procliui est ex re minima. Sed Apostolus dicit: Regnum Dei non consistere in Verbis; sed in Virtute, virtutem autem in actione consistere, et actiones Conscientiæ respectum secum inferre uobis perspectum esse non dubito. Ergo ad hæc tandem quærendæ concordiæ et veræ Consensionis remedia mihi deveniendum erit; ut qvalem Regni Dei considerationem habeatis intelligatur. In hisce ut Spiritu Charitatis suo, DEUS pacis nos omnes regat ad Nominis suj
[19/11/106/18A]

Gloriam qvotidie precatur et precabitur.
                Reuerendarum Dignitatum Vestrarum
                          Servus in Evangelio
                          Christi humillimus.
                          Iohannes Duræus
                                  [squiggle]