The Hartlib Papers

Title:Copy, "Explicatio Phrasium Quarundam In Dogmate De Sacra Domini Caena.." Part 1, John Dury, In Latin
Dating:19 December 1637
Ref:19/11/106/1A-10A: 1B BLANK
Notes:Document divided between 2 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 181.
[19/11/106/1A]

                   EXPLICATIO
              Phrasium qvarundam
      In Dogmate de Sacra Domini Cæna
                   Occurrentium
  Quas Rever. Facultas Theologica Acad. Ubsaliensis
 annotauit; ut difficultatem monstraret, propter
  qvam nondum ei satis liqveat qvomodo Ecclesiæ
Reformatæ atque Augustanæ Consensionem in Religione
  Evangelica profiteri qveant; Secundum tenorem
   sententiæ qvam ipsis Nomine Aberdoniensium
             Theologorum obtulit
               Iohannes Duræus
            Ecclesiastes Britannus
  Proposita eidem Rever. Facultati ab Eodem
   Ioh. Duræo ad ulteriorem consensionem
             hac in re testandam.
       Anno 1637. die. 19. Decembr.
[19/11/106/2A]

         Reverendis Acad. Upsal. Theologis
Gratiam, Pacem et charitatem in Iesu Christo optat
                Iohannes Duræus.
Scripsi Aberdoniam Reverendi admodum Doctissimique Viri sub finem Octobris literas in qvibus summatim recensui illa qvæ de sententia nostratium Vestro nomine mihi significavit in Epist. sva Rever. Dominus Laurelius in primis autem illam qvam â Reve. Dign. Vest. reqviri video de Persona et Officio Christi, deque Prædestinatione fusiorem Doctrinæ nostræ explicationem causæ non inutilem fore judicaui. atque ut illam proponant eadem methodo qva materiam de Cæna Domini pertractaverunt effici poterit si alia ratione Vestris Dign. satisfactum esse non queat. Iam hyems est, et qvia hâc anni tempestate, donec vernum tempus accesserit, non solent huc ex illis locis mercatores aut nuncij commeare; ideo forsan nihil responsi accipiam ante meum ex hoc loco discessum. Constitui enim rebus ijs, qvæ cum Arosiensi Episcopo transigendæ sunt, peractis, hinc in Daniam favente Deo me conferre. [right margin: Occasio scripti] Sed qvoniam ante paucos dies audivi conventum hujus Regni statuum cui Clerus interesse solet hoc in loco futurum sub initium Anni proximi, non putavi â re alienum fore scrupulos qvi in Epistola mihi tradita proponuntur paucis enodare, [right margin: Ejusque scopus] ut si contingat in conventu de hâc nostræ Ecclesiæ sententia mentionem fieri Ejus
[19/11/106/2B]

sensum Vestræ Dign. plenius intelligant, et in dubiis ne quid concordiæ studium impediat omnes satisfactionem accipiant.
   Perstringam igitur brevibus verba illa qvæ in sententia nostratium annotatis; ex quibus suspicionem elicitis in fundamentalibus Fidei articulis dissensionem aliquam adhuc latere. [left margin: et Propositio rei declarandæ.] Video enim in Phrasibus et loqvendi formulis â quibus non tam facile desvescimus Vestræ Dign. hærere, et ex ijs conjecturas facere de occultis qvibusdam controversiarum momentis; qvas tamen vel omninò nullas ûnqvam fuisse controversias reales, vel si mentem nostram rectè percipiatis jam decisas esse, vel si decisæ forsan penitus non fuerint, facilè decidi posse; vel denique tanti non esse ut etiamsi nunqvam decidantur, ab ijs fidei salutaris fundamenta convelli qveant et labefactari.
   Primum igitur qvod movetur est ex paragrapho undecimo ubi dicitis sese prodere diu agitatam Controversiam, An sacramenta sint nuda gratiæ signa, An vero rem Cælestem, alteram sacramentorum partem præsentissimè unitam utentibus offerant, applicent, et obsignent
[left margin: Caput Primum docet Reformatos non statuere Sacramenta esse signa nuda.]
   Ad hæc dico semper illud fuisse et esse extra omnem controversiam apud nostros, qvod Sacramenta non sint nuda signa gratiæ; nam ea Doctrina non tradita fuit unqvam â Reformatis: sed illis opinio ista, sicut aliæ multæ fuit per injuriam imputata; â qva tamen sese primum Helvetij in Colloquio Marpurgensi; Deinde in Wittenbergensi, et in scriptis amicis inter Lutherum et Ecclesias Helveticas qvæ
[19/11/106/3A]

quæ istud Colloquium consecuta sunt, purgarunt, et postea recrudescente contentione cum multoties idem obijceretur alij sese ab hoc Dogmate, iterum iterumque alienos esse declararunt: sed nescio quid subsit qvod nullæ protestationes in hoc genere locum invenire hactenus potuerint. Et certè qvicunque paragraphum undecimum hujus sententiæ voluerit sine præjudicio intueri; videbit tantum abesse qvod in eo sese prodat ulla hoc in genere controversia siue antiqva siue nova, ut econtra omnem studiose de nudis signis præcidi disputationem facile qvivis animadvertat: nam epitheta illa qvæ signis de qvibus hoc loco nostrates loquuntur addita sunt, manifeste mentem ipsorum produnt; qvod velint occurrere isti de nudis signis suspicioni. Dicunt enim talem esse unionem inter Elementa S. Cænæ et rem sub ijs promissam qvalem intercedere convenit inter signum verax, Practicum, efficax â Deo institutum et rem signatam: iam vero qui dicunt signum verax, signum practicum et signum efficax et qvidem tale qvod â Deo est institutum ad corporis Christi veram et mÿsticam unionem et conjunctionem (hæc enim ipsorum verba sunt) nobiscum efficiendam, An illi Sacramenta nuda signa esse dicunt? imò an non dicunt potius et qvodammodo alta voce proclamant, se hæc signa nuda non statuere? Sed talia qvæ rem signatam veraciter (nempè respectu divinæ intentionis); ipso facto (nempè respectu praxeos nostræ ad Dei institutionem susceptæ) et efficaciter (nempe respectu Dei spiritualis in legitimo usu virtutis) sistant et exhibeant animæ nostræ: et certe ego fatebor me nihil unqvam in authoribus nostris observasse; aut in hac materia intellexisse; si verba illa qvæ hoc loco profertis, tanqvam thesin nostræ sententiæ oppositam constituentia unqvam â no-
[19/11/106/3B]

-stratibus fuerint negata: imò semper eadem fuisse inculcata et repetita nulli ignotum esse potest qvi seriptores nostros vidit. Et si hæc ipsa qvæ jam attigistis nostrorum verba perpenditis, videbitis nihil aliud in ijs dici qvam id ipsum qvod Vos alia loqvendi formula protulistis. [left margin: sed illos idem docere qvod Upsalienses alijs verbis dicunt.] Nam Vestræ Dign. dicunt qvod sacramenta sint signa â Deo instituta offerentia, obsignantia et applicantia rem promissam; et illi dicunt illa esse talia signa qvæ veraciter, practice, et efficaciter rem promissam nobis conjungunt et in Mÿsterio uniunt. qvid jam differunt istæ phrases? An non ille qvi dicit signum esse verax, eo ipso dicit rem signatam in eo offerri? et qvi dicit illud esse practicum an non dicit rem signatam ab eo obsignari? et qvi dicit illud esse efficax, an non dicit illud rem signatam applicare? Et qvi dicit omnia hæc fieri per virtutem Divinæ institutionis, an non dicit rem signatam divina virtute præsentissime unitam esse Elementis? Qvæso Vos igitur ne cudamus nobis materiam controversiæ ubi nulla unqvam fuit aut est; nam hic certè nulla futura est, si mentem nostram ex verbis claris capere non detrectatis.
[left margin: Secundum Caput agit de Sacramentali unione.]
   Secundum qvod in hoc paragrapho annotatis, est, illud qvod de ulteriori qvadam Elementorum Sacrorum et verum spiritualium conjunctione, deque manducatione indignorum â nostratibus ex mente Lutheranorum dicitur.
   Hic fateor aliqvam inter partes controversiam exstitisse: sed tamen uideo Rever. Dig. Vestras in sua annotatione scopum
[19/11/106/4A]

nostrorum Theologorum non observare; aut consilium satis aperte suggestum in hac materia non apprehendere: verum in modo loqvendi, qvo illam rem proposuerunt offensionem accepisse. Non excusabo igitur nostros homines ab omni sermonis imprudentia; facile enim labimur omnes, et qui in sermone non peccat Vir perfectus est, inqvit Apostolus Iacobus. Nec ego Vos culpare audebo qvod motum aliqvem in exclamationis affectu hoc loco prodatis; sed id qvod ad pacem facere potest ex instituti mei scopo in medium afferre studebo. [right margin: Ubi scopus et Consilium sententiæ Aberdoniensis explicatur.] Rogabo igitur Dign: atque Prudentias Vestras velitis sedatè nostrorum Verborum scopum et suggestum in ijs de Componenda hâc lite Consilium attendere. Scopus verborum non est (ut Vos facitis) controversiam ingredi et disputare, utrum illa qvæ tribuitur Lutheranis de ulteriori qvadam Elementorum et rei Spiritualis conjunctione sententia vera sit necne: hoc disertis verbis in medium relinqvendum esse dicitur: sed hoc volunt tantum significare, qvod illa qvæ inter partes consensum continet circa hanc unionem sacramentalem Doctrina sufficiat ad fundamentalem veritatem declarandam: et satis sit ad conscientiarum in hoc negotio tranquillitatem. Ideoque Philippi Melanchtonis Consilium approbant et alijs approbandum proponunt, qvo dicit satis esse conscientijs, qvod in usu datis his rebus Pane et Vino detur Corpus et Sanguis Domini; atque ita Christus uerè adsit in nobis et sit efficax: hæc conjunctio (inquit ille) est Sacramentalis. hoc consilium Domini Philippi pro sva modestia nostri acceptant et in eo acquiescunt; sed omninò ulterius aliquid conscientijs impositum esse voluerint, quod ad salutem sit scitu necessarium; et si clare ac justa ratione nobis
[19/11/106/4B]

demonstretur idipsum, libenter â manu [vestra?] cum gratiarum actione accipiemus. [left margin: Et consensus in reipsa cum sententia upsalium demonstratur esse manifestus.] Sed qvando rem ipsam qvam hoc loco offertis intueor, ego sincere profiteor me nihil aliud observare posse in verbis vestris, nisi qvod eandem rem qvam nostri jam dixerunt, alia phrasi iterum proferatis. Nam qvando ex loco 1. Cor. 10. 16. ubi de Calice et pane communio Sangvinis et Corporis Christi prædicatur; infertis realem intercedere inter hæc duo conjunctionem; qvid aliud qvæso dicitis qvam illud qvod multoties â nostratibus et jam jam â me dictum est, qvod nos nuda signa non statuamus? An putatis nos sentire qvod signum verax, practicum et efficax â Dei manu nobis oblatum; et in verbo foederali stabilitum, nullam habeat realem cum re sub eo nobis oblata conjunctionem? Qvis Reformatorum hoc unqvam dixit? Quis etiam id dicere potest qvi priora illa statuit? Deinde quis unqvam Apostoli verba in dubium vocavit in quibus de calice et pane prædicatur Communio Sanguinis et corporis Domini? Certe qvod ego sciam nemo. Ergo nihil aliud hic iterum invenio, præter phraseos diversitatem. Ego autem scio nostrates propter verba nemini controversiam moturos.
[left margin: Tertium Caput agit de Manducatione indignorum.]
   Deinde allegatis locum Scripturæ alterum, qvi exstat in eadem Epistola Pauli cap. 11. v. 29. qvi agit de manducatione indignorum. ibi dicitis expressam fieri mentionem indignè manducantium Corpus et bibentium Sangvinem Christi: unde infertis apparere hæc dogmata esse fundamentalia et in S. literis revelata. Non examinabo vim hujus conseqventiæ; An scilicet ideo aliqvid debeat dici fundamentale, id est,
[19/11/106/5A]

cuilibet ad salutem scitu necessarium; qvia expressa illius mentio fit in S. literis? nam si omnes deberent necessario ad salutem asseqvendam omnia intelligere et scire qvorum expressa in S. literis fit mentio, qvis ex indoctis salvabitur? aut quis ex doctissimis sine magna præsumptione audebit sibi salutem polliceri? Irenæus nisi fallor alibi non malè dicit Deum non perducere nos ad vitam beatam per difficiles qvæstiones et sublimes scientiæ speculationes. Ergo an hoc qvod inter Theologos hactenus de indignorum manducatione disputatur, sit ad salutem scitu necessarium Ego jam nolo disputare: sed hoc tantum petam, et ut in timore Dei, rem perpendatis rogo. Qvid si ego faterer me ignorare, qvidnam accipiant et qvomodo Christo abutantur indigni qvando in S. Cæna sibi edunt et bibunt damnationem, et qvando rei fiunt corporis et Sangvinis Christi? An vestræ pietates ideo me orco addicere auderent? an ideo me in fundamento fidei errare dicerent, qvia istud non intelligo? non puto Vos eousque fundamentalia Fidei prolaturos: atque hoc tantum est quod nostrates hoc loco dicere voluerunt. [right margin: Qva in re consensus etiam demonstratur.] Cæterum de re ipsa ego fateor controversiam aliqvam exstitisse aut adhuc existere inter Theologos; et addo (siue jam controversia illa fundamentalis sit, siue non sit, haud ambigo) eam vel jam decisam esse si sententiam nostram hac de re percipiatis, vel facile decidi posse. atque hoc ipsum ante meum ex hoc loco discessum paratus ero fusiori scripto demonstrare, si id Vestris Dign. non ingratum et sine periculo inanis Controversiæ revocandæ fieri posse intellexero. in præsentiarum sufficiat qvæso si fateamur hoc ipsum qvod requiri-
[19/11/106/5B]

-tis hoc loco, nempe expressam fieri in Sacra Scriptura mentionem indigne manducantium et bibentium Corpus et Sangvinem Domini. Fatemur inqvam omnes hoc; et ante centum annos fassi sunt in Colloquio Wittenbergico Reformati Theologi qvod Paulus loco superius allegato loqvatur de Corinthijs quibusdam fide præditis, qvi indigne, id est, sine debita præparatione, et sufficiente sui probatione ad Cænam Dominicam accedebant, itaque indigne manducabant corpus et sangvinem Domini bibebant, qvoniam hac pro ut decebat non sufficienter dijudicabant et discernebant ab alio pane et vino, sed cænam svam ordinariam ita admiscebant sacræ Cænæ ut non distinguerentur, qva de causa Deus etiam multos ex illorum numero castigavit de alijs indignis nempe impijs et incredulis dixerunt se nolle disputare et in hac hujus loci Paulini explicatione Lutherus et alij acquieverunt ratamque cum Helvetijs hac de re concordiam habuerunt, qvod autem postea de alijs indignis nempe incredulis et impijs etiam mota sit qvæstio, qvidnam illi de Christo et qvomodo illum accipiant, hoc vitio temporum est tribuendum; et nisi vehementer fallor, omnino præter hujus loci scopum ea res disqviritur, et an magnopere ad ædificationem faciat, et utile sit eam profundius disquirere ego san dubito. Attamen si ut dixi intellexero id non fore â re alienum; Etiam hac in Controversia de-
[19/11/106/6A]

-cisionem rei et partium reconciliationem non esse difficilem paratus ero commonstrare: Sed id aliter non facturus sum qvam si videro id reqviri ad satisfactionem Vestris Dig. præstandam, et occasionem ulteriori Vestræ de Sententia nostra dubitationi præcidendam; nam temere sese ingerere in qvæstiones non necessarias et â meo scopo in hisce tractatibus et â pacifico ingenio alienum est. Hic igitur affirmo consensionem inter nos esse et haberi posse: qvoniam hæc dogmata qvæ allegastis siue vestris siue nostris phrasibus efferantur eadem sunt; nec sine incuria nobis manifeste facta veritas illorum detrahi potest nostræ sententiæ atque Doctrinæ.
[right margin: Qvartum Caput agit de exceptionibus spiritualem manducationem per fidem et oralem manducationem concernentibus ubi Primo partis utriusque Phrases proponuntur.]
   Pergo jam ad alias exceptiones qvas ad paragraphum decimum tertium proponitis; ibi in verbis quibusdam Confessionis Anglicanæ, Scoticanæ et Belgicæ scrupulum monetis. qvoniam enim dicitur Corpus Christi dari, accipi et manducari in Cæna tantum cælesti et spirituali ratione; et dicitur medium qvo corpus accipitur et manducatur in Cæna fidem esse. Item quia dicitur instrumentum quo ipsissimum Corpus Christi naturale editur, et qvo verus ejus sangvis bibitur, non esse os corporeum; sed spiritum humanum per fidem: ideo V. Dig. (alias â nostris scilicet diversas) loqvendi formas proponunt qvas hisce verbis comprehenditis: Primo dicitis Vos
[19/11/106/6B]

docere Corpus Christi sumi et manducari in Cæna verè et realiter modo tamen supernaturali et sacramentali nobis planè incognito. Secundo qvod medium seu organon qvo manducatur est os humanum; unde dicitis hanc manducationem esse oralem. Tertio quod fides requiratur ut salutaris hæc reddatur manducatio. Ex quibus concluditis hoc pacto indignos etiam revera communicare de corpore et sangvine Christi; cum manducando et bibendo rei fiant Corporis et sangvinis Christi
   Hic ut V. Dign. satisfiat duo mihi incumbere existimo; primo ut phrases nostrorum paulo explicatius Vestro judicio proponantur, pro ut illas intelligendas esse judico. Secundo ut vestræ theses perpendantur et declarentur qvo sensu ego illas admittere velim.
[left margin: Deinde phrases Reformatorum explicantur.]
   In nostrorum phrasibus dubium ex eo oritur primo quod dicatur nos tantum cælesti et spirituali ratione manducare Corpus Domini. Secundo qvod dicatur instrumentum quo corpus editur, non esse os corporeum, sed humanum spiritum per fidem. De priori phrasi, si verba Gallicanæ Confessionis qvæ immediatè præcedunt Anglicanam observassetis: facilè illum scrupulum vobis ipsis eximere potuissetis; nam ibi explicatur qvo sensu nos dicamus spiritualiter communicationem fieri: [left margin: De voce spiritualiter qvomodo sit intelligenda] nempe (ut inquit Confessio Gallicana) non ut Veritatis loco imaginationem aut cogitatio-
[19/11/106/7A]

-nem supponamus; sed potius qvoniam hoc mysterium nostræ cum Christo [cocalitionis?] tum sublime est, ut omnes nostros sensus totumque adeo ordinem naturæ superet; denique qvoniam cum sit divinum et cæleste non nisi fide percipi et apprehendi potest. hoc sensu vocem spiritualitatis[altered] in Anglicana sententia Vestras Dig. admittere velle non dubito, qvoniam in Vestra thesi prima idem plane dicitis; nempe Corpus Christi sumi vere et realiter qvidem sed tamen modo supernaturali et sacramentali nobis planè incognito. Conferte obsecro mecum primæ theseos vestræ verba cum verbis Ecclesiæ Gallicanæ qvibus vocem spiritualiter interpretantur in sua acceptione et rursum videbitis rem eandem hoc loco dici mutata verborum forma. Vos enim dicitis Corpus Christi sumi et manducari in cæna verè et realiter. Galli dicunt se neqvaquam velle per vocem spiritualiter loco veritatis imaginationem aut cogitationem substitui. An hæc non eadem sunt qvo ad rem? Galli dicunt modum hunc totum naturæ ordinem superare: vos dicitis illum esse supernaturalem, An non hæc plane eadem sunt? Galli dicunt hunc modum omnes nostros sensus superare; vos dicitis illum esse nobis plane incognitum. annon hæc eadem sunt? Qvid igitur istæ phrases differant, nisi in verborum synonymorum flexu et structura ego non video.
[19/11/106/7B]

Iam si nos hoc sensu dicimus communicationem corporis Christi spiritualiter tantum fieri; An non vos ipsi idem illud qvo ad rem dicitis alijs verbis etiamsi voculam Tantum expressè non addatis; attamen reipsa id statuitis: nam si alium modum communicationis non statuitis præter illum qvem supernaturalem et incognitum humano ingenio esse dicitis; tum certè nobiscum statuitis hoc spiritu aliter tantum fieri: nostri enim homines per vocem spiritualiter dicunt esse intelligere hoc ipsum qvod Vos ijs verbis dicitis. Nam qvod corporaliter, carnaliter, aut naturaliter id fiat, scio vos nunqvam dicturos, hoc autem si non dicatis, certe dicitis id fieri tantum supernaturaliter, sacramentaliter et modo nobis incognito, Id est, nostro loqvendi modo tantum spiritualiter. [left margin: De Fide qvomodo illa sit unicum apprehendendi Christum instrumentum.] Deinde qvando Galli addunt qvod hoc mysterium de modo supernaturalis nostræ communicationis cum corpore Christi est Diuinum ac Cæleste qviddam: atque ideo qvod non aliter qvam fide percipiatur et apprehendatur, non volunt quicqvam detractum de sacramentali efficacia signorum, aut de reali rei signatæ cum ipsis conjunctione in usu â Deo instituto; imo utrumque eo ipso maxime ratum esse volunt qvando modum communicationis Divinum atque cælestem esse dicunt, sed hoc tantum intendunt rem
[19/11/106/8A]

Divinam et Cælestem proprium esse fidei objectum, nec eam aut illius communicationem aliter â nobis percipi posse qvam per fidem. Illud itaque qvod in Anglicana et Belgica Confessione de medio siue instrumento dicitur qvo corpus Christi apprehenditur ex hisce verbis confessionis Anglicanæ intelligi potest et debet nempe fidem solam dici medium siue instrumentum percipiendi Christum, qvatenus ille non aliter qvam in Divino et cælesti mÿsterio nobis offertur; nam nos putamus rem divinam et cælestem divino et cælesti modo et non aliter oblatam, non nisi divino et cælesti instrumento id est fide apprehendi posse. Et qvamvis statueremus cum pontificijs panem transubstantiari in Corpus Christi, adeoque nullam remanere substantiam in Elementis terrenam qvæ â sensu corporeo percipiatur: nihilominus tamen hoc etiam casu, medium sive instrumentum percipiendi atque apprehendendi Corporis Dominici (qvod nos ex Apostolo 1. Cor. 15. 44. et seq. Spirituale corpus esse credimus.) nullum aliud foret ex mente nostra qvam fides et spiritus humanus. Qvoniam scilicet Deus non intendit rem spiritualem sensui corporeo animalis hominis percipiendam obijcere, prout patet ex scopo Apostoli in loco citato qui v. 50. declaratur, nec etiam re spiritualis natura, nec organi
[19/11/106/8B]

corporei proprietas hoc patitur, nec analogia Sacramenti in fæderali usu id requirit; nec finis in usu legitimo sacramenti a nobis acquirendus id fert prout ipsa Confessio Augustana, artic. 13. et Apologia Confessionis titulo de usu sacramenti et de sacrificio manifestè docet. Sed spiritualia Spiritualibus et corporalia corporalibus Deus sapientissimè proportionata et propria esse voluit in hoc mÿsterio, ut totus homo cibum acciperet spiritualem in Corpore et animo simul existentem, tam externis qvam internis ejus organis pro cujusque proprietate correspondentem[altered from respondentem]. Nam nos rem terrenam in Elementis externis positam etiam suo modo cibum verè spiritualem esse dicimus: qvatenus scilicet in sanctificato â Dei verbo usu spiritualem qvandam proprietatem acqvirit; et aptatur ad Christi Corpus nobis exhibendum e manu Dei, qvi utrumque cibum porrigit simul, et unam rem ex utroque facit in veritate sua foederali. Dicimus ergo fidem solam esse instrumentum percipiendi corpus Christi, siue illud corpus sit in pane, sive in ore, siue in animo, siue in omnibus simul, fides inqvam dicitur esse ejus apprehendendi unicum instrumentum qvatenus illud corpus est res diuina et cælestis; et qvatenus modo diuino et cælesti in foedere et non aliter nobis exhibetur. qvatenus autem elementum panis externum â Deo sanctificatum est, ut sit
[19/11/106/9A]

nobis in illo actu illud corpus; eatenus verè dici potest qvod illud instrumentum corporeum qvo Panis apprehenditur etiam apprehendat Christi corpus: nam sub hoc respectu Christi Corpus in mÿsterio res est terrena; sicut in eodem mÿsterio panis terrenus est corpus Christi spirituale: nisi enim res terrena esset aliqvo modo spiritualis non posset animum pascere modo supernaturali. Est autem panis terrenus duplici modo res spiritualis. Primo in usu â Deo instituto qvando per verbum Dei sanctificatur, ut rem exhibeat nobis â Deo in foedere primissam. Secundo in usurpatione nostra, qvando fides nostra rem terrenam non in sese spectat et apprehendit qvatenus scil. elementum est externum, (hoc enim est sensus externi objectum proprium et non fidei.) sed qvatenus illam rem terrenam tanqvam spiritualem rem, qvam ei Deus superinduxit in verbo promissionis foederali apprehendit, et qvia Veritas Dei et fidei nostræ in eodem externo objecto concurrunt; ideo revera existit et fit qvod ab utraque Veritate intenditur: atque hoc pacto ipsum externum elementum sistit animæ nostræ per veritatem Dei et fidei nostræ Corpus Iesu Christi spirituale; qvod aliter apprehendi non potest aut nobis communicari ab Ele-
[19/11/106/9B]

-mentis qvam hoc pacto in fide per qvam Christo unimur mediante sacramento. Atque hæc est sententia nostra de fide qvatenus dicitur esse unicum participandi Christi instrumentum. [left margin: Et qvo sensu negetur ori corporeo instrumentalis proprietas.] Ex qvo facilè jam intelliguntur qvo sensu nos negemus ori corporeo hanc instrumentalem percipiendi Christi proprietatem: nempe qvod præcidere uelimus occasionem cogitandi de Capernaitica illa et crassa Corporis Christi manducatione (qvam alibi Lutheranis attribuunt licet illi interea idipsum deprecentur) et quod putemus oris corporei instrumentalem in usu etiam legitimo proprietatem non extendere sese ultra terrenam elementi sanctificati partem: atque ideo non ex opere operato (quod Articulo Confess. August. 13. reijcitur) propter oris externi communionem acquiri rem â Deo promissam, et Christum qui spiritualis noster homo est percipi: sed id tantum â fidei veritate pendere qvæ cum Veritate Diuinæ exhibitionis conjungitur in tenore noui fæderis; cujis efficacia sigilla sunt in manu Dei et in ore manducantis Elementa externa.
   Multa adhuc de modo dici possunt et suo tempore poterunt (nam ego existimo illum non esse pijs animabus qvæ in simplicitate fædus Dei in Christo verum intelligunt, et illud observant, omninò tam incomprehensibilem atque
[19/11/106/10A]

a multis esse putatur) sed prius oportet sedari animorum motus et suspiciones de fundamentali dissensione è medio sublatas esse; anteqvam ad mysteriorum latitudinem explicandam animum relaxemus: periculum enim est ab hoste foederis ne occasiones inijciat inanium dissidiorum, et controversias hasce de verbis et phrasibus in immensum augeat.
[continues at 19/11/106B]