The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Tollendis In Negotio.." Part 7, John Dury, In Latin
Dating:november 1636, July 1638
Ref:19/11/94B-101B: 101B BLANK
Notes:Document is divided between 7 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, pp. 180, 182.
[19/11/94B]

[line 4]
   Verùm ecce concedatur Vobis, omne id quod ad tale judicium ex rej veritate proferendum requiritur; [left margin: Deindè probatur illicitam esse talem accusationem] vos scil. plurimos illos multâ lenitate, et euidentissimâ Spiritûs, demonstratione conuictos, reddidisse de errore, ità ut potueritis illos [Greek: epistomizein]: ajo tamen non licere vobis tale de ijs judicium ferre, quod condemnationem inferat. [left margin: Respectu pceptj Apostolici in rebus leuioribus] Hoc probo primò ex eo quod in re vel in se leviorj, vel indicatu faciliorj Apostolus ad Rom 14. 4. expressè condemnationis judicium prohibeat. Agitur ibi de diuerso usu rerum Adiaphorarum, cujus causâ fideles sese inuicem condemnabant: hanc censurandi sese inuicem licentiam prohibet Apostolus tanquam psumptuosam, et à Christianâ modestiâ alienam: dicit enim Tu quis es qui condemnas alienum famulum? proprio Domino perstat aut cadit. Sj hoc de ijs, quæ vitæ actiones concernunt facere non licet, qvantò minùs licebit illud de secretis animj sensibus circà Fidej abstrusa mysteria præsumere? Ergò si ego nunc peterem exemplo Apostoli à Vobis, quinam uos estis, qui alienos Discipulos judicatis? quisnam vos fecit alienæ Fidej Dominos aut Iudices? et quidem in eo, quod salutem æternam concernit? quid qvæsò responderetis? Ergò ni- [catchword: mis mul-]
[19/11/95A]

-mis multum hac in parte vobis tribuitis ô vos filij Leuj.
   Sed Secundò multo manifestiùs apparebit Iudicij vestrj iniqujtas, si conferatur cum Iudicio Archangelj Michaëlis disceptantis de corpore Moÿsis adversùs Diabolum. Iudæ 9. et 2. Petr. 2. 11. Apostolj ergò dicunt (ut exemplum nobis proponant, officij in moderato judicio moderandj) Archangelum non ausum fuisse in illâ controuersiâ ferre de Diabolo ipso maledictionis judicium in re manifestâ; cùm in qstione de facto Diabolus mentiretur. [right margin: Et respectu modestiæ ab Angelorum Principe Michaële usurpatæ, in Disceptatione cum Diabolo.] Si Princeps Angelorum in re euidentj non ausus fuit sibj judicium condemnationis arrogare, sed DEo illud reliquit; quantò minùs id hominem decebit? At jam quid vos hîc facitis? perpendite quæsò vos ipsj rej circumstantias, et factum vestrum cum facto Michaëlis Archangeli conferte. Primò ille est Princeps inter Angelos Dej; vos autem peccatores homines estis, certè per vos ipsos ijs qvos condemnatis, nihilo meliores. Secundò ille contendebat cum Diabolo; uos hîc cum Caluinianis contenditis, qvos nescio an Diabolo putetis pejores. Tertiò contentio Michaëlis et Diabolj erat de facto, vestra autem cum Caluinianis est de sententijs quibusdam Scholasticis, et mentis opinionibus. Qvartò ille non ausus fuit in re facti manifestâ, ad-
[19/11/95B]

-versùs talem aduersarium judicium ferre condemnationis, et illum mendacem vocare: sed uos audetis in re dictj et de sensibus alienj animj secretis, adversùs homines, vobis ignotos, judicium ferre talis condemnationis, quo seuerius nullum cogitarj potest: in quo non solùm illos mendaces adversùs suam conscientiam esse dicitis, sed ità mendaces, ut propter obstinatam mendacij suj defensionem, in reprobum sensum illos traditos esse velitis. Michaël reliquit DEo judicium in re factj, et dixit, Increpet te Dominus: sed vos de occultis animj sensibus illj judicium non relinquitis, sed ipsi increpatis, non unum, sed plurimos, atque illos æternæ Damnationj adjudicatis.   Annon videtis jam qvot parasangis ultrà Principem Angelorum vos in Dej thronum involetis, ut de conscientijs hominum, et illorum exitio æterno, judicium vobis attribuatis? O virj cur usque adeò præsumitis? Cur usque adeò Spiritum attollitis; Anne scitis Luciferum è cælo deturbatum ideò, quòd in DEj thronum sese voluerit ingerere? Quis vobis de veritate illâ opinionum, de qvâ tantoperè gloriarj soletis, testimonium perhibentibus, fidem adhibebit, qvando videt vos tàm inconsideratè, circà res humano judicio imperscrutabiles, [catchword: adversùs]
[19/11/96A]

adversùs Dej mandatum, adversùs omnem veritatis affectum; suprà Deum; suprà Angelicam authoritatem, vobis ipsis judicium arrogare? Certè Deus non solet talibus ingenijs secreta sua reuelare. [right margin: Cui subiungitur Exhortatio ad Modestiæ studium capessendum] Discamus ergò, Discamus Modestiam, et humilitatem: agnoscamus talem judicandj præsumptionem à DEo non esse sed à pugnis illis, et certaminibus de quæstionibus et verbis, à quibus maledicentiam, inuidiam, et malas suspiciones orirj dicit Apostolus. [right margin: 1. Tim. 6. 4.] Ergò mirum mihj non videtur, quod nulla Concordiæ Spes, apud animum vestrum invenire locum potuit; qvandoquidem in eo, hoc condemnationis præjudicium latebat. Hoc jam fermentum ab affectu nostro expurgandum est; siue velimus nos sinceros veritatis testes præstare; siue studeamus ad aliorum ædificationem, veritati nobis agnitæ amorem conciliare; siue Dej gloriam promovere. Itaque de talibus judicijs vestris, qvorum satis multa in reliqvo discursu sequuntur, mihj non vacat judicium ferre: satis habeo negotij, ut de me ipso rectè judicem: et hoc qvò magjs negligimus, eò sumus in alijs judicandis et condemnandis confidentiores. Ideoque instanter orandus est DEus, ut nobis largiatur gratiam, qvâ
[19/11/96B]

linguas nostras et affectûs ad ejus gloriam, et aliorum ædificationem impendamus: ut ampliùs alij alios non judicemus, sed potiùs in hoc judicium adhibeamus, ne alter præbeat alterj offensionem: [left margin: Rom. 14. 13.] hoc fine malos suspiciones cohibeamus, et omnia ex pscripto Apostolico ad Phil. 2. 14. 15. faciamus siue murmuratione, et disceptatione, in humilitate et Simplicitate, sicut decet filios DEj in medio generationis peruersæ. Amen.
[left margin: Conclusio]
   Fateor viri fratres meæ infirmitatj difficile factu esse, reliqua q in sequentj consultationis parte hoc modo proponitis judicia sigillatim examinare: nam summè tædiosum est Spiritui meo in talibus detinerj; et à scopo studij mej alienum est; omninò vagis et temerè impactis crjminationibus dijudicandis, et diluendis, operam impendere. Etiam charitatem meam decet tegere silentio reliquas in hoc genere infirmitates, et accusationes Vestras; [left margin: In quâ paucis diluuntur exceptiones propositæ] psertim cùm nihil aut parùm esse videam, in reliquo de Spe exiguo discursu Vestro, quod non ex ijs, quæ hactenùs proposuj eneruatum sit ideò in præsentiarum ab hac consultatione supersedebo: nam quod P. 7. et 9. de colloquijs, scriptis Eristicis et Didacticis affertis, id in superioribus re-[catchword: sponsum]
[19/11/97A]

-sponsum invenit. [right margin: Adversùs confessiones Ecclesiarum] Quod de Confessionibus dicitis fuisse multas, sed per eas nullas Ecclesias ab errore ad Veritatis cognitionem adductas; id præter confessionum tùm temporis editarum scopum dicitur; non [enim?] scribebantur confessiones: ut per eas conuerterentur aliæ Ecclesiæ; sed ut in veritatis agnitæ testimonium extarent. Iam verò ex hisce Testimonijs per Dej gratiam Discordiarum causæ tollj poterunt, quoniam ex confessionibus inter se collatis, consensus Ecclesiarum in Veritate manifestus apparebit. [right margin: Et adversùs [Synodum?] quæ conuocarj posset] P. 10. Quæ de Synodo Evangelicorum sine fructu futura dicitis, malâ videntur niti hypothesj. Nam supponitis Synodum cogendam ad Scholasticarum sententiarum et phrasium decisionem et collationem instituendam: fateor si hunc finem Synodus habuerit, nihil bonj ex eâ sperari posse; adeoque nunquam Magistratuj Politico suasor ero, ut hoc fine cogatur: sed è contra, nisi ad Confessionem in Christianismo fundamentalem vel approbandam, vel condendam: et ad canones scandalorum causis reprimendis accommodatas, stabiliendos convenerint Theologj; idque debitâ ac maturâ cum animorum et rerum præparatione nisi fiat; ego Synodum qvàm maximè
[19/11/97B]

dissuadebo. [left margin: Deindè affertur excusatio, quod ad media concordiæ ab Arosiensibus proposita nihil respondeatur] Ergò institutum meum hîc habetis, et media q ei seruire poterunt Theologica magnâ ex parte percepistis: at de medijs concordiæ à vestris Prudentijs allatis, jam non vacat, propter causas qvas modo indigitauj, disserere. Si otium posthac suppetat, si dignum id operæ-pretium fuerit, et si animus ab hoc mærore (quo jam nunc ex seriâ discursûs vestri contemplatione distinetur) liberatus fuerit, ità ut ausim mihi fidere, me nihil temerè dicturum, quod æquitatem Vestram offendat; aut meam Charitatem et Humilitatem, quam mihj inprimis commendatam esse debere intelligo, dedeceat: tùm vobis communicabo meam, super parte reliquâ consultationis uestræ, sententiam, ut de eâ, sicut et de hac quam hîc vobis offerro consultatione, Vestrum resciscatur judicium. [left margin: Et tandem finis cur hæc ità proposita fuerint indicatur] Hæc enim (ut distinctè scopum meum intelligatis) Vestris Prudentijs oblata voluj duabus præsertim de causis.   Primò ut hæc censuræ vestræ, si quæ Paci minùs apta media hîc occurrant, subijciantur, ut sicut ego jam Vobis, ità vos mihj priuatim amicâ monitione lapsum demonstretis.   Secundò ut digneminj pro Candore Vestro, in scopo meorum conatuum alijs proponendo, ità dehinc versarj; ut ijs quibus [catchword: sententi-]
[19/11/98A]

sententiam de meo instituto vestram commonstrabitis; etjam hanc meam super eâ consultationem unà legendam exhibeatis. Eundem ego candorem mihj curæ futurum spondeo, in meâ consultatione alijs offerendâ; nullj enim illam tradam, nisi ijs, quibus simùl sententiam vestram communicabo. Faciamus quæsò invicem omnia ad ædificationem; omnia ad Veritatis in charitate confirmationem; ità fiet, ut DEus Veritatis et Charitatis dirigat nos ad viam Pacjs, Iustitiæ et Sanctitatis, in qvâ tandem ejus faciem videbimus, ex quâ plenitudinem gaudij hauriemus. Hujus fruitionem Vobis in omnj cordis puritate, cum Charitate et lenitate ex animo exoptat; ille qui est, et ut decet Christianos, esse studet
         Rev. Dignit: Vestrarum
                              Humilis in Christo servus
                              Iohannes Duræus
                                Ecclesiastes Britannus.
Scriptum Holmiæ Suecorum
     in Nouembrj. Anno 1636 [squiggle]
[19/11/98B]

              Appendix Ad Benevolum
               in Ecclesiâ Svecanâ Lectorem.
  Hanc Consultationem benevole Lector non licuit hactenùs Episcopo Arosiensi offerre, proptereà, quòd mihi semper visus est, aut non velle, aut non posse, viâ Theologicâ sedatè de medijs concordiæ inter Evangelicos procurandæ consultare. [left margin: Hîc enarratur Causa, cur pcedens Consultatio, non fuerit unqvam Arosiensi Episcopo oblata] Verebar itaque ne vel frustrà hæc ejus considerationj obiicerentur, vel ne aljenetus sine causâ uirj illius animus, ab hoc instituto magis magisque refugeret; et plus qvàm antehac affectus ejus concitaretur. [left margin: Et qvarè tamen aliquibus privatim fuerit communicanda] Rem tamen penitùs ipsam, suppressam esse non oportuit; tùm ne alij putarent, difficultates qvas operj obiecit insuperabiles esse; tùm ne cogitationes Ecclesiæ commodo (ut ego quidem existimo) utiles, omninò subter modium laterent; tùm ut per alios (meum enim colloquium non fert) quos forsan sine præiudicio audire volet, hæc illj aliqvando communicarj qveant privatim. Nam publici juris hæc facere non decreuj, nisi ille me trahat inuitum, ad nominis mej, et tractatuum hoc in loco susceptorum, atque adeò ipsius causæ, legitimam (qvam deserere nec debeo nec possum) in publico defensionem. [left margin: Tum de Medijs concordiæ in sententiâ Arosiensi propositis disseritur atque demonstratur] De medijs autem concordiæ ab illo propositis nescio an convenjat hoc loco disserere: certè nix merentur prolixam con-[catchword: siderationem]
[19/11/99A]

-siderationem.    Nam qvæ Sect. 5. P. 12. proponuntur de erroribus revocandis; manifestam petitionem in se habent. [right margin: Quòd vel in ijs sit principij petitio] Præsupponitur enim id quod in quæstione est: nimirùm qvod Reformati tales errores, qvales ijs per calumniam ab aliquibus imputarj solent, foueat. Qvando autem requiritur, ut ostendant se nunqvam tales errores fouisse, iniqvum postulatur; ansa dissidij quæritur, et scopus quærendæ reconciliationis deseritur. Nam quod tales errores non foueant, et sæpiùs protestatj sunt Theologj Reformatj, et in Scriptis Polemicis plùs centies ostenderunt, et in Confessionibus publicis Ecclesiarum id per se manifestum est. [right margin: vel ansa dissidij quæsita] Iniquè igitur petitur, ut id ulteriùs ostendatur. Adhæc si prolixè hoc iterùm ostenderetur, eadem operâ illj Doctores Lutheranj, qui Reformatos hactenùs falsò accusarunt, calumniatores esse convincerentur: hoc autem odiosum esset, neque ad Scopum reconciliationis faceret. Hîc igitur ansa dissidij quæritur. Deindè qvandò postulatur, ut non phrases modò, et loqvendi formulæ, sed ipsa mens et sententia veritatj conformetur; nihil equidem si rem in se spectes iniqui flagitatur: sed tamen vel superfluum est postulatum (quis in hoc non præsupponit esse faciendum) vel eo postulato tacitè accusantur Reformati, qvasi Aliud[altered?] loqui aliud sentire consuluerint. Quod ipsis iniuriosum
[19/11/99B]

est, et arguit in eo, qui hoc ab ipsis petit, præsumptionem illam, qvam in consultatione reprehendimus, sub finem. [left margin: Vel res quæ æquali jure Reformatis concedi debent, qvo à Lutheranis in suæ causæ fauorem petuntur] In reliquis quæ Sect. 6. P. 13. Reformatis præscribuntur, valet illud Iurisconsultorum, et naturalis juris præceptum; ut quod quisque in alterum statuit; eodem jure et ipse teneatur. Ergò si Reformati Lutheranos errorum grauissjmorum accusare, et injurijs affjcere prohibentur, prohibeantur et id facere Lutheranj ergà Reformatos. Si Lutheranis sua in sentiendo Libertas permitti debet, quidni et eadem Reformatis concedetur? nam quod ptenditur, illos credere, qvòd sine salutis jacturâ sententiam mutare non possint; hoc verò judicare, de leuiculis tantùm esse controuersiam; hoc nihil judiciorum libertatj præjudicare debet. [left margin: Ubì ratio redditur, cur Reformati à sententiâ suâ recedere nequeant, nisi erroris conuincantur, et meliùs edoceantur] Nemo enim de ullâ re aliter sentire potest, qvàm prout illam mente concipit: Ergò hoc tritum observari debet, quod
      Diversum sentire bonos de rebus ijsdem
            Incolumi licuit semper amicitiâ.
Prætereaque sciendum est, quod etiamsi Reformatj in rebus illis leuiculis diuersum à Lutheranis statuant; sententiam tamen de ijs suam mutare non possint, nisi meliora edoctj fuerint. Cedere quidem possunt, et cedunt, Lutheranis hucusque; quod propter res tales perpetuò cum ijs li-[catchword: tigare]
[19/11/100A]

-tigare, et fraternitatem abrumpere non velint: cedere tamen non possunt eò usque, ut aliter qvàm intelligunt de rebus ijs statuant, aut statuere se profiteantur: hoc enim si facerent, contrà conscientiam facerent, atque omnem veritatis sensum aut amitterent, aut in injustitiâ detinerent: quod justo DEj judicio salutis jacturam ijs afferre posset.   Argumenta igitur huc allata de sumptibus Synodj; de Molestiâ euitandâ; de honore [esse?]: nihil persuadent; non enim licet de suâ sententiâ aliud profiterj, qvàm id quod sentis reuerà, nec aliud sentire, qvàm id quod concipis veritati consonum esse. Licet equidem, et decet sibi ipsi in suis opinionibus non nimiùm indulgere, nec ullam alteri necessitatem imponere, ut nostræ sententjæ in re qvalibet subscribat, (quod utinàm aliquj addiscerent Lutheranj; nec ampliùs in humanos intellectûs tyrannidem affectarent) licet etiam suum in aliquibus judicium suspendere; et decet aliqvando rem qvam sentis reticere, qvando ad alterius ædificationem non facit illam proferre: sed aliud qvàm sentis aut intelligis, sentire aut profiterj velle, nihil aliter edoctus; hoc esset animam prodere, Veritatem susque deque habere, conscientiam humano fauorj, atque mundanis considerationibus Religionem postponere.   Ergò malè colligitur sub finem
[19/11/100B]

hujus sectionis, quod Reformatj Concordiam seriò non quærant; quia scil. Lutheranis cedere, et illorum opinionibus subscribere non volunt: nam quælibet opinionis diuersitas, concordiam impedire non debet inter Christianos. [left margin: Et quod hæc in opinionibus constantia non impediat verum concordiæ in Refformatis studium] Ego Contrarium hinc euincere possum, et colligo potiùs, qvòd Reformati seriò concordiam quærant, verè legitimam, et quòd Lutheranj hoc postulato illam declinare conentur. Nam qui conscientiæ suæ diligenter satisfacere studet; ille seriò et sincerè omnia facere putandus est: et qui veritatem sui sensûs ità profitetur, ut etiam diuersum sentientes, saluâ Charitate fraternâ, ex Apostolico Præcepto ad Philipp. 3. 15. 16. ferre potest; is seriò concordiam expetit; suas enim opiniones priuatas officio hominis Christianj, in sanctorum communione requisito, non præfert. [left margin: Sed quòd postulata Lutherana arguant in ijs affectatæ Tyrannidis Spiritum, et in rebus Fidej Papatum] Sed qui nullam cum ullo concordiam fouere decreuit, nisi cum illo, qui Clariss. quasì oculis in sententiam suam transire, et quidlibet ex præscripto sentire paratus est: is certè nimis duram concordiæ legem fert, et nisj fallor suæ in Relligione profitendâ scientiæ, famam potiùs, qvàm Dej gloriam respicit: in aliorum mentes Dominatum affectat; et uno Verbo Papam in Ecclesijs Evangelicis agere præsumit.   Quid enim aliud [catchword: Tyrannis]
[19/11/101A]

Tyrannis in Christianismo et Papatus est, quàm implicitam ergà sese Fidem, alijs præscribere; obedientiam humanis placitis flagitare absolutam; et neminj pacem indulgere, quj in hisce cedere non voluerit. Si hæc in Arosiensis Episcopi sententiâ Reformatis non præscribuntur; ego me nihil in humanis aut Diuinis intelligere fatebor. [right margin: Undè concluditur de talibus consilijs non ulteriùs consultandum esse.] Hæc igitur, cùm pacifica non sint, sed Contentionj fouendæ accommodata; non æqua, sed ad Tyrannidem in rebus Fidej stabiliendam proposita consilia; de ijs ulteriùs deliberandum non videtur. Voluj tamen de hisce te paucis monitum benevole Lector, ne nimiùm forsan Sententiæ Arosiensis Episcopj tribueres. Nec aliud est quod in psentiarum tibj in memoriam revocandum videtur, nisi illud Petri Apostoli 1. Epistolâ 3. v. 10, 11, 12. Si inquit vitam diligis, et dies bonos videre expetis, fac linguam tuam desistere à malo, et labia tua ne loquantur dolum: Declines à malo, et facias quod bonum est; qvære pacem, et perseqvere illam: nam oculj Dominj sunt intentj in iustos, et aures eius ad deprecationem eorum; vultus verò Dominj adversùm eos, quj faciunt mala. Vale.
     Hæc ex Sueciâ discedens
        scripsj Holmiæ; Anno
          1638. In Iulia
                              Iohannes Duræus
                            Ecclesiastes Britannus
                                          [squiggle]