The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Tollendis In Negotio.." Part 6, John Dury, In Latin
Dating:november 1636
Ref:19/11/87B-94B
Notes:Document is divided between 7 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 180.
[19/11/87B]

[left margin: Transitio ad reliquas difficultates soluendas]
   Hac fundamentali difficultate, vestraque meaque hoc pacto discussâ; et spe successus optatj in Domino adhuc nobis integra relicta, de reliquis objectionibus vestris non est opus ut simus magnoperè solliciti.   Etenim uos ipsi jam videtis difficultatem Sect. 3. P. 4. propositam, nullam esse: [left margin: Ubì primò soluitur objectio, quid prophetia nulla extat q talem pnunciet concordiam.] nam si Prophetiam requiritis, q reconciliationem pnuntiet in ijs dogmatum capitibus; in quibus vos fundamentalem dissensionem collocastis: dico id nullo jure fieri: cùm reuerà talis non sit dissensio fundamentalis inter partes in rebus Fidej: qvalem ingenia ad dissensiones nata per calumniam malè cautis persuadere voluerunt: et si quæ est in rebus Scholasticis, dico illam nullam mererj Prophetiam, nisj hanc, quod tota Philosophantium in rebus diuinis scientia in Ecclesiâ DEj abolebitur; et quòd in illo genere excitatæ (ab hominibus melioris scientiæ ignavis) controuersiæ, meliùs reconciliarj non possint; qvàm si omnes simùl conjunctâ piè Doctorum curâ, aboleantur, condemnentur, et æternæ obliuionj tradantur: et sicut Dagon ille, Philistæorum Idolum, coràm arcâ fæderis DEj, abscisso capite et manibus prostratus jacuit, ità hæc humanæ Sapientiæ idola, coram fædere concidant; atque è solio Ecclesiarum et Scholarum eiiciantur.
   Si autem Prophetiam requiritis, qvâ constet aliqvando [catchword: id futu-]
[19/11/88A]

id futurum. [right margin: Et probatur extare prophetiam de abolendâ humanâ in rebus diuinis sapientiâ.] Accipite primò promissionem DEj in ipso fædere expressam, ex qvâ id clarè euincj potest. Dicit enim Dominus, Non docebunt singulj proximum suum, et singuli fratrem suum, dicentes, cognosce Dominum; nam omnes cognoscent me, ab eo qui pusillus fuerjt inter eos; ad eum qui magnus fuerit inter eos. [right margin: Heb. 8. 11.] Sj omnes ut Christus alibi dicit, erunt in ultimis diebus edoctj, certè non indigebunt hac Scholastica Doctorum in Disputationibus solertiâ, et in refutationibus instituendis acrimoniâ: sed Doctorem suum penes se, in corde suo uerj fideles habebunt; qui docebit illos ut Iohannes dicit omnia: [right margin: 1. Ioh. 2. 27.] neque opus habebunt, ut quisqvam illos doceat; qvoniam unctio, quam à Patre in suâ conscientiâ accipient, docebit illos omnia, et manebit in illis.   Adhæc promittit insuper Dominus quod abolebit sapientiam Sapientum, et intelligentiam intelligentium tollet è medio. [right margin: 1. Cor. 1. 19.] Quâ promissione fretus Apostolus, in veritatis Evangelicæ euidentiâ, agit triumphum de humanâ in rebus diuinis Sapientiâ, qvando statim subijungit. Ubì Sapiens? ubì Scriba? ubì disputator hujus seculi? nonne, nonne infatuauit Deus sapientiam hujus Mundi? Iam si hanc sapientiam infatuauit, certùm est quod eam abolebit: nam ut dicit (in hunc forsan sensum) Esaias: [right margin: Esai. 27. 13.] Arefacto ramo ejus
[19/11/88B]

frangentur ramusculj, et mulieres venientes incendent eum; quia non est populus ullâ intelligentiâ præditus, idcircò non miseretur ejus, qui fecit eum, et quj formauit eum non faciet gratiam ej. Hanc igitur inanem Sapientiam Deus abolebit, quia illam infatuauit: jam verò infatuatam illam esse, manifestò apparet, quoniam insanis suis clamoribus suj cultores dementare solet. Abolebit autem illam per fæderis suj secundùm S. Scripturas Reuelationem in humanis cordibus. At fædus suum, maximaque illius Fæderis mysteria, nullj reuelare volet, nisj simplicibus, humilibus, pueris atque infantibus in Spiritu. Dicit enim Christus, gloriam tibj tribuo Pater, Domine cælj atque terræ, quod hæc occultaueris à Sapientibus et Intelligentibus, et ea reuelaveris infantibus. [left margin: Math. 11. 25.] Quænam autem hæc erant? erant sanè æternæ Sapientiæ de patre et Filio reuelationes; hasce infantibus, simplicibus, scholasticarum scil. subtilitatum ignaris, et nullas cum ullo contradictiones reciprocantibus, in fæderis sui obseruatione reuelat Dominus. Hanc cognitionem Sapientibus; id est hominibus qui planam et humilem fæderis Scientiam non affectant; sed potiùs in imaginariæ Sapientiæ fastigio, ejus Simplicitatem negligunt, et despicatuj habent; occultat. Ergò si hæc et talia velimus percipere, necessè est ut nos ad simplicitatem djuinæ Sapientiæ componamus. [left margin: 1. Petr. 2. 12.] Necessè est Petrj præcepto aurem præbeamus, ut depositâ omnj malitiâ, et omnj dolo, et simultationibus, et inuidentijs, et omnibus [catchword: obtrecta-]
[19/11/89A]

obtrectationibus, ut modò genitj infantes, lac illud verbi sincerum, expetamus, ut per illud augescamus. [right margin: Et de Regno Pacis Evangelico? altered] Hoc si fiat, tùm facilè prophetias inveniemus, quæ nobis de successu studiorum nostrorum in Evangelio fælicissima quæque spondebunt: tùm illa quæ necdum intelligimus, et non intellecta sæpè culpamus et reijcimus, de Spe nobis in Evangelio oblatâ percipiemus, nunc in sermone Prophetico proh dolor et nostrâ, et uestrâ, et Doctorum quorundam culpâ, cæcutimus: [right margin: Quod quidem à nobis hactenùs ignoratur] qvoniam Spiritum prophetiæ, qui nihil aliud est (definiente apud Iohannem Angelo) qvam Testimonium Iesu Christi, non habemus, non intelligimus. [right margin: Apocal. 19. 10.] Illud autem non habemus non intelligimus, quia Fæderis nouj tenorem, in qvo de filio suo Pater testimonium per Spiritum perhibet non inuestigamus, et quod de eo nobis revelatum est, non obseruamus. Atque indè est quod testimonium trium, qui in cælo testantur testium non intelligimus. Etenim Pacem et unitatem neque cum illis testibus, neque nobiscum ipsj habemus, ut in animj tranquillitate illos loqventes audiamus; ergò necessè est cæcutiamus in prophetijs de Christo pacis Principe, deque Regno Pacis, à qvo Spiritum alienum gestamus. Sed qvj vult illa intelligere quæ in Regno pacis futura sunt; necessè est ut ad illud Regnum toto animo, et affectu non languido feratur, et in ejus Regnj officijs obeundis totus sit, et in ijs commoretur.   Hoc si fiat, non dubito quin illa
[19/11/89B]

percipiet (quæ ego me nondùm capere agnosco) quæ apud Prophetas passim de Regno Christi deprædicantur; et nominatim illa, quæ Esa.11. et 12. et 25. capitibus, et alibj multifariam prænunciantur. [left margin: Et tamen at Apostolis et Prophetis prænuntiatur] Ubì inter alia hæ claræ exstant promissiones. Cap. 11. 9. Quòd plena futura sit terra cognitione Iehovos, sicut alueus Maris, qui repletus est aquis, quæ illum operiunt. Si quis jam vas magis capax aut mensuram liquoris, in vase majorem et ampliorem nominare potest, illud proferat. Et Cap. 12. 3. dicitur, quod ex fontibus hujus salutis haurient fideles aquas cum gaudio. Certè gaudium sine pace non futurum est, atque ea cognitio qvâ terra replebitur, pacifica futura est, imò et vera pacis causa, utì ex ipso v. 9. cap. 11. apparet. Et cap. 28. agitur satis manifestè de abolitione humanæ Sapientiæ, deque uiâ, qvâ id Deus effecturus est, ut instauret nouâ Spirituali culturâ Ecclesiam suam. Inter alia autem hujus rej perficiendæ media hoc primum est; quod Deus posuit in Sione lapidem, lapidem probationis angulare, pretiosum, fundationem fundatissimam, qui credit non præfestinabit. [left margin: Ejusque introducendj media describuntur] Hunc lapidem scimus esse Christum in Nouo fædere exhibitum, ad hunc lydium lapidem omnia examinare et probare oportebit; dicit enim Dominus, disponam iudicium ad lineam, et justitiam ad perpendiculum, ut excernat qvando receptum fallaciæ [catchword: et latibu-]
[19/11/90A]

et latibulo suo aquæ inundent. Duabus ergò vijs abolebitur humana in rebus diuinis spuria illa, q hodiè existit intelligentia: nempè per rectitudinem judicij et justitiæ, qvam in ipso fædere manifestabit DEus coràm humanâ conscientiâ: et per grandinem q receptum fallaciarum perfringet, et deijciet; atque per aquas q illum inundabunt. Hoc loco per grandinem mihj contigit intelligere ([quasi?] concretos aquæ Spiritualis globulos, id est) præcepta Diuinæ Voluntatis clara, q ad conscientiam inuincibiles, in eâ de peccato convictiones et accusationes cjent; quæ suo pondere effringunt latebras deceptionum in humano corde existentes. Et per aqvas inundantes hunc receptum; intelligo Nouæ Scientiæ de Mysterijs Fidej et Regenerationis, deque promissionibus DEj in fædere gratuito reuelatis, effusionem, qvâ secretissimæ mentis cogitationes et sensûs deteguntur. Hac ratione DEus promittit se humanam aboliturum Sapientiam. Qvando autem ubì, apud quos, et per quos id facturus est, non ausus sum definire: intereà tamen rem ipsam suo modo futuram, non dubito. Sed DEo relinquo Externas circumstantias rei perficiendæ.
[right margin: Altera deindè objectio de falsis prophetis venturis excutitur, et quinam falsi prophetæ sint inqujritur.]
   Qvod autem de falsis Prophetis allegatis; id verum esse fateor; atque illos jam venisse, jam existere, et adhuc venturos dico. Et si de ijs
[19/11/90B]

mihj meum judicium libere proferre liceat, haud dubiè illorum magna pars sunt illj ipsj Scholasticj Doctores, quj S. Scripturam prætexunt suis opinionibus qvas ex Philosophiâ gentilj, et naturalj rationis usu corrupto deducunt, quique formam qvandam externamque speciem Pietatis præ se ferunt: eamque in Ecclesiasticis ritibus, et suis de Religione placitis, apud alios commendant, sed Christianismj efficaciam, atque internam virtutem Religionis, q in conscientiâ sedem habere debet, ad animæ regenerationem obtinendam abnegant, et negligunt: dùm intereà tanta aliqvando in doctrinis proponendis plausibilitate, et tanto In externâ specie commendando zelo pollere uidentur, ut si fieri posset, ipsos etiam electos in Amorem suæ Sapientiæ, et in obsequjum suj cultûs pertraherent. Tales extitisse, hodiè esse, et fore adhuc, est extrà dubium. Horum tamen præsentia, tantùm abest ut ueros Evangelici fæderis Ministros ab officio retardet, ut uel eô magis illos excitare debeat, ad hosce pacis Evangelicæ conatûs promouendos. Quoniam nihil istorum falsorum Prophetarum fraudibus et fallacijs, quibus illi suum apud plebem ignaram commodum et honorem, in aliorum diffamatione sub prætextu veritatis, et animarum salutis [catchword: aucupan-]
[19/11/91A]

aucupantur; magis obesse potest, quàm hoc ipsum concordiæ in Evangelico fædere studium. Nam ad hunc lapidem probationis exploratj, nec coràm conscientiâ suâ, nec coràm simplicissimorum judicio fallacias suas ampliùs occultare poterunt.
[right margin: Tertia obiectio de futuris persecutionibus diiudicatur]
   De persecutionibus futuris etiam qvod dicitis, dubium non est: semper enim impij pios persequuti sunt et persequentur. Atque hoc ipsum est falsorum Prophetarum [Greek: tekmerion], qvod ab aliorum insectatione, et oppressione violentâ unqvam conquiescere possunt. Quippè sicut caro concupiscit adversùm Spiritum, ità quj secundùm carnem natus est persequitur illum, qui ex Spiritu natus est: Sed ut Apostolus ait ad Galat. 4. 29. Scriptura dicit eisce ancillam et filium eius, hoc ergò judicium illis persequutoribus expectandum est, ut eijciantur ex domo DEj. [right margin: 2 Tim. 3. 8, 9.] Nam quemadmodum alibi ajt Apostolus de Ianne et Iambre, quòd postqvàm restitissent Moysj, suam omnibus amentiam prodiderunt; ità futurum dicit de similibus falsis prophetis. Qui ergò reconciliationis Evangelicæ professj hostes existunt, illi quidem omnia accusationibus, clamoribus, suspicionibus, et ubì ubì poterunt persecutionibus replebunt: sed manifestum DEj judicium illos in ipsâ iniquitate, et medijs in fraudibus deprehendet. veritas enim semper pualebit, et viæ impiorum peribunt.
[19/11/91B]

[left margin: Qvarta Objectio de Iudicijs Dej propter contemptam Evangelij lucem expenditur]
   Qvod autem P. 5. de ingratitudine hominum adversùs Evangelij lucem dicitis, id verum esse agnosco, atque ideò judicij suj furorem in Ecclesias omnes aliquâ ex parte, sed in Germanicas præ alijs effudit Dominus: quoniam eam quam acceperant veritatis lucem, suis dissidijs et scandalis obscurarunt, diffamarunt.   Ergò tradidit illas DEus in manûs hostium, et candelabrum ex multis locis remouit. Idem qvoque facturus alibj, nisi omnes resipiscant, et tantj reatûs causam à sese diligenter remoueant. [left margin: Ierem. 46. 28.] Attamen et hoc cogitandum est pijs, quod Dominus populo suo apud Ieremiam denunciat; nationes (inquit) alias omninò destruam, sed te modicè castigaturus sum, et consummationem totalem tuj non faciam. Solet ergò pro more suo etiam hodiè parcere reliquijs populi suj benignissimus DEus, non tàm propter populi suj pænitentiam (qvamvis neque illa ipsi ingrata est) qvàm propter nominis suj gloriam, ne blasphemetur ab hostibus, ut apud Ezechielem ipse testatur c. 20. v. 22. considerate pro pietate uestrâ DEj opera et judicia in cap. 6. Esaiæ; ex eo videbitis, qvomodo pòst cordis indurationem populo ingrato immissam; eidem terræ desolationem inducat, et tamen in desolatâ terrâ decimas sibj reseruet, in quibus semen sanctum conser-[catchword: vatum]
[19/11/92A]

-vatum uult; ex illo semine nouum fructum suo nominj gloriosum educere semper solet. Idem apparet ex Zephon. 3. Ezech. 36. à v. 16. ad finem capitis, et alibj passim omnes DEj adversùs Ecclesiam comminationes, semper tandem desinunt in consolationes et promissiones; qvoniam misericordia DEj gloriatur adversùs Iudicium: [right margin: Esai. 27. 11,] et hic semper fructus est judiciorum DEj in reliqujs Ecclesiæ suæ, ut amoueat ejus peccatum, et fædus suum cum ijs instauret. Ierem. 31. v. 31. et sequent.
[right margin: Transitio ad sequentem Arosiensis sententiæ discursum]
   Hæc illa sunt spej imminuendæ à vobis allata argumenta, q colorem aliquem legitimæ persuasionis p se ferunt: quæ posteà dicitis, ferè omnia nescio ex quo Spiritu et affectu procedant: Ergò ad illa qvod dicam, non multum habeo. Nam quæ P.6. de partis unius in Veritate constantiâ, et alterius in errore pertinaciâ dicuntur, qvàm in re ipsâ aut Vera aut falsa sint; meum non est judicare; sed de modo et scopo manifesto, quo uos hæc proponitis, liceat nobis secundùm S. Scripturas, ex principiis bonæ conscientiæ nostro more et deliberandj vobiscum studio, judicium facere. [right margin: In quo gloriantur de suâ constantiâ in Veritate.] Quid ergò nobis dicendum est ad illa, quæ de vestrâ constantiâ dicitis? Certè aliud nihil, nisj quod Apostolus alibj suadet. Quj
[19/11/92B]

stat, videat ne cadat: et alio loco, Ne effertor animo, sed metue; et alibj, si quis sibj videtur aliquid, cùm nihil sit, hunc suus ipsius animus seducit, opus autem suum probatum reddat unusquisque, et tunc in seipso solo, et non in comparatione adversùs alium gloriationem habebit. [left margin: 1. Cor. 10. 12. Rom. 11. 20. Galat. 6. 3. 4.] Nostra equidem constantia ad veritatem DEj nihil confert, sed si quam habemus veritatem à Deo, illa nos sustentare solet: veritas autem, ut rem ex meo sensu rectè intelligatis, non est hæc uel illa, de dogmate hoc uel illo nuda opinio et mentis cogitatio; sed est Verbum DEj illud viuum, quod voluntatem DEj conscientijs pijs manifestat, et mentem hominis in Fide sanctificat, quò spectant loca S. Scripturæ ista ad Hæbr. 4. 12. 13. Iohan. 15. 3. et 17. 17. et 1. Pet. 3. 21, 22. Iacob. 1. 21.   Testimonium ergò verbj internum de rebus credendis, et secundùm voluntatem DEj agendis, veritas est, et si hanc à DEo manifestatam in cordibus nostris veritatem proferamus, prout illam ipse reuelat, tùm veritatj testimonium perhibemus. Qui autem hoc non facit, ille veritatem DEj in suæ conscientiæ dictamine et Testimonia Verbj sibj reuelata detinet in injustitiâ. [catchword: Hanc ve-]
[19/11/93A]

Hanc veritatem nullus rectè nisi in humilj corde perceperit aut conseruauerit, aut ad ædificationem alijs proposuerit. Discite à me inquit ipsa veritas, quod humilis sum, et mitis corde. Matt. 11. et hæc de vestrâ constantiâ dicta sunto.
[right margin: Et exprobrant Reformatis pertinaciam in erroribus incrustandis]
   Id verò quod alteri parti exprobrare non dubitatis de erroribus, deque pertinaciâ in erroribus, incrustandis et palliandis, deque tantâ pertinaciâ, ut manebit æternum perire, qvàm minimum errorem agnoscere et reuocare; nimis profectò durum videtur de proximo judicium. Hîc sanè primâ fronte occurrit illud Apostoli ad Rom. 2. 1. ad quod nescio qvâ ratione poteritis respondere; dicit igitur; Qvapropter inexcusabilis es ô homo, quisquis es, qui alium damnas; nam hoc ipso quo damnas alterum, teipsum condemnas; eadem enim facis tu, qui alium damnas: et q sequuntur ad v. usque 12.   Iam ergò virj fratres, date mihi quæsò veniam sine offensione vobis oblatâ; hanc parrhesiam vestram (ità enim hoc jam vocare lubet) apud animum vestrum examinandj, et coràm tribunalj conscientiæ Vestræ de eâ parumper disserendj. [right margin: Hoc quousque ijs facere liceat expenditur] Et priùs quærere liceat à Perspicientiâ Vestrâ in alienis cogitationibus, et cordis humanj secretis, qvo fundamento aut argumento evidentj, id quod hoc loco dicitis, dicere potestis? Deindè etiam-
[19/11/93B]

-sj id aliquo argumento, ut vobis videtur, satis euidentj concipere aut suspicari possetis; an liceret vobis ità dicere, et judicium ferre de proximo? Initiò ergò videte quæsò quid dicatis. [left margin: Eo fine [res?] exprobata describitur] Dicitis primò illos in errore esse (hoc unum transeat, qvamvis intereà dubitare fas sit, annon major modestia Veritatis discipulos deceat) et additis insuper illos palliare errores suos et incrustare. Hîc jam intrastis animj penetralia, et secretum cordis institutum, ubì q illi forsan explicandi suj causâ [proferunt?]. uos palliandj sensu accipitis. Sed hoc uobis non sufficit, ut intentionem alienj cordis judicetis, verùm ad secretorum affectuum à voluntate profluentium Iudicium proceditis, et pertinaciam ijs exprobratis, qvò intentionis peruersitati superadditis malitiæ crimen, et obduratum in peruersitate animum. Hoc necdum sufficere potuit, sed ulteriùs pergitis, et additis pertinaciæ supremum gradum quo judicatis illos in reprobum sensum esse traditos, ità ut omninò sint incorrigibiles. Dicitis enim illos æternam perditionem velle potiùs subire, qvàm ab errore desistere. Atque hæc crimina non unj hominj, aut alterj, sed plurimis, imò indefinitè omnibus Refformatis Doctoribus intentatis. [left margin: Et de fundamentis exprobrationis intentandæ inquiritur] Licet jam rogare, an unqvam coràm cum aliquo horum egeritis? an unqvam ex illo-[catchword: rum nume-]
[19/11/94A]

-rum numero quenquam loquentem audiueritis? An unqvam veritatem ej sufficienter demonstraueritis, et eâ Spiritûs lenitate, quâ id facere decebat? et eâ euidentiâ, qvæ ad tantam pertinaciæ conuictionem requirebatur? Si hoc non fecistis; cur de ignotis hominibus, cur ex incertis judicijs, cur ex aliorum relatione, cur ex nudâ conjecturâ tale judicium fertis? Annon putatis uos Deo reddituros rationem de uerbis inutilibus? Si de Verbis inutilibus, multò magis de judicijs condemnatorijs; et si de judicijs condemnatorijs, maximè de grauissimis, et de ijs, q ad humanum tribunal nullo modo pertinent. Svadeo ergò ut pænitentiam agatis de hac cordis Vestrj cogitatione: siue enim illam ex uestro, siue ex alieno sensu proferre volueritis, injquissima certè est in proximum, et in Deum injuriosa, qvatenùs ej suum officium præripitis in secretorum Iudicio. Ego soleo sæpè dicere, me non putare qvenqvam velle deditâ operâ errare in rebus Fidej: at verò æternum velle potiùs perire, qvàm errorem agnitum deponere, hoc est omnium desperatè reprobum esse; et vix id puto cadere posse in aliquem, qui reuerà credit pijs esse vitam æternam, et perditionem impijs, in futuro seculo reseruatam; nisj fortè in illum quj ad mortem peccauit. [right margin: 1. Cor. 13.] Si intellexissetis quid sibj vult Apostolus, qvando dicit, quod charitas non inflatur, non exacerbatur[altered], neque cogitat malum, sed
[19/11/94B]

omnia tegit, et omnia sperat; profectò neque illud de Vestrâ constantiâ, neque hoc de aliorum pertinaciâ judicium pronuntiassetis.
[continues at 19/11/94]