The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Tollendis In Negotio.." Part 5, John Dury, In Latin
Dating:november 1636
Ref:19/11/80A-87A
Notes:Document divided between 7 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 180.
[19/11/80B]

[left margin: Et quantum à Scholasticâ Theologiâ differat.]
   Sed ab hoc studio, et ab hac Christianæ Religionis practicâ Scientiâ, Uirtute, Demonstratione, et Efficaciâ ad Pietatem; aliena est tota illa Scholasticorum Theologico-Philosophica imaginariæ ueritatis cognitio; ac proindè hæc quæ hodiè à plerisque æstimatur, ex nudâ opinionum qvarundam in Scholis plerumque agitatarum diuersitate, Religio: toto fundamento differt à Religione Christianâ. Nam hæc ex Apostolicâ Definitione tota practica est; illa verò nihil habet in se præter notiones in cerebro fluctuantes. [left margin: Quantaque ex eâ differentiâ in animis hominum existat Diuersitas Relligionis.] Atque ità alijs Principijs nititur, alios effectûs producit, aliâ methodo procedit; omniaque habet diuersâ ab ipsâ Veritate Religionis Diuinæ. Hæc ergò est grandis illa in Religionis fundamentalj veritate differentia, q non in uno, sed in omnibus Fidej capitibus, etiam in ijs de quibus nulla omninò est controuersia partes seiungit: partes dico non solùm qvas Calvinianas et Lutheranas vocant, sed in utrisque omnes pios et pacificos, ab impijs et contentiosis; omnes veræ Religionis in Spiritu intelligentes professores, ab omnibus inanium controuersiarum clamosis et maledicis sectatoribus. Hæc nempè est illa carnalis Sapientiæ ratiocinatio, quæ non capit ea quæ sunt Spiritûs DEj, et quæ tamen de rebus Diuinis ex Philosophiâ judicare præsumens, homjnum animos tumultuoso zelo incitat; et sub prætextu [catchword: tuendæ]
[19/11/81A]

tuendæ in hac vel illâ opinione Veritatis, ab officij suj, conscientiæque secundùm DEj veritatem diiudicandæ, cura auocat, ad contradictiones scientiæ falso ità nominatæ. Hæc ergò difficultas q multò major est priorj illâ qvàm vos allegatis, qvæque omnes in se alias difficultates complectitur, superanda nobis obijcitur: et per DEj gratiam superarj poterit. [right margin: Et quomodo hæc in Religione diuersitas, atque indè orta difficultas in hoc conatu superarj queat] Superarj inquam poterit illa infallibili uiâ, qvam nos superiùs descripsimus: nempè per fæderis nouj tenorem, et per clara Dej præcepta de Charitatis et Sanctitatis officijs in obseruando fædere requisitis. Hæc duo Veræ Religionis omnia fundamenta in sese continent. Hæc sola ad salutem et Religiosam vitam sufficiunt. Hæc ubì animum occuparunt, illum pacificis affectibus imbuunt: ubicunque autem contentiones studium viget; ibì et hæc, et cum hisce omnem veræ Religionis sensum interijsse certum est: nam q rixas parit Sapientia, non est illa quæ supernè descendit; sed est terrena, animalis, et Dæmoniaca. Terrenum autem animalem atque impium hominem uti sua natura contentiosum esse constat; ità aliter pacificum fieri non posse, certum est, qvàm si Diuinæ Pacis Fæderj initiatus, veræ Religionis studiosus euadat. Hoc autem fieri posse per Evangelij ministerium, nullus uerè Christianus dubitat. Ergò si modò veræ Religio-
[19/11/81B]

-nj instaurandæ, et à corruptelis humanæ Sapientiæ repurgandæ, piam operam impendere velimus, magnam hanc in in concordiâ procurandâ difficultatem non difficulter iri sublatam videmus.   Atque ità hanc unicam atque infallibilem Pacis uiam esse intelligimus, si nos verbj Evangelici Præcones abnegatâ humanâ q in cerebro fluctuat Scientiæ vanitate, ad conscientiæ studium et scientiam, quæ exindè in Praxi Pietatis fluit, animos hominum adducamus: Si hoc in Concionibus sedulò et pressè urgeamus: si hoc in meditationibus et scriptis proponamus: si hoc in precibus à DEo ardenter expetamus; si hoc (nos præsertìm qui alijs prælucere debemus) ipso facto in uitâ et conuersatione, tàm ad animæ nostræ salutem, qvàm ad aliorum ædificationem præstemus. Hoc si fiat, tùm id quod de Pace Ecclesiasticâ uouemus, sine omnj dubio futurum intelligimus.
[left margin: Hîc denique tertium caput principalis propositionis probatur]
   Iam verò si probandum nobis restat quòd hunc pacis conatum (alium enim ego mihi non proposuj, aut unqvam suasi promovendum) intermittere non liceat, etiamsi alicuj videantur obstare difficultates humanæ rationj insuperabiles: id spero non egere magnâ apud pios demonstratione, aut prolixo apud ullos discursu.
[left margin: Ubì initiò difficultates incidentes supponuntur]
   Nam supponamus aliquem non intelligere, quomodo humanæ ratiocinationis Sapientia, quæ totum mundum fascinauit; et Scholas omnes hasce magis, hasce minùs, [catchword: et ex]
[19/11/82A]

et ex Scholis pulpita atque Ecclesias magnâ ex parte infecit; tolli possit atque remouerj à tractatione rerum diuinarum.   Supponamus illum manifesto præuidere futurum, ut multos non solùm obtrectatores, sed adversarios etiam habeat, ex ijs quos sperare debebat sibj in hac causâ adjutores. Supponamus illum facto ipso invenire paucos cordatos, qui hoc negotium unà promoveant, et propter multiplices humanarum considerationum respectûs languere et defetiscere plurimos, quos causæ obstrictos esse judicabat. Supponamus deesse magnatum patrocinia et fauorem; neque illi de rebus externis ità esse prospectum, ut aut sibj securitatem in hoc conatu; aut quæ vitæ atque operj commoda requjruntur, adjuncta polliceri queat. Hisce positis, quid sincero Christiano, quid Evangelij cordato Ministro faciendum putatis? an dicetis illum à suscepto conatu desistere debere? et pacem Evangelicam tot laboribus et periculorum impendijs emere non oportere? Certè non puto vos ità dicturos. Sed quid tandem dicturi estis? Quid consilij velletis illj dare? Nescio an aliud suggerj possit à bonâ conscientiâ; qvam ut DEo confisus, officium antè omnia curet. [right margin: Tùm rationes per qvas illæ superarj queant recensentur; in Genere.] Nam si in Evangelicâ professione legitimè capessenda, nihil præter DEum spectare; si nosmet ipsos imprimis abnegare; si professam cum mundo et carnalibus ho-
[19/11/82B]

-minibus hostilitatem exercere necessariò oportet: certè verus nequaquam Evangelij professor, nedum illius præco esse poterit; qui propter apprehensas rerum externarum difficultates, aut hastam abiecerit, aut ullam officij in Evangelicâ professione necessariò requisitj partem intermiserit.
   Quisquis enim intelligit, qvantùm officij respectus Valeat in Religione, quantùm possit in bonam conscientiam, qvantùm faciat ad fidem conservandam et mundj difficultates superandas, is posthabitis rerum aliarum curis nihil antiquius habebit, qvàm ut in re qvalibet semper officij rationem ob oculos habeat.
   Suadendum ergò illi erit meo judicio, in hac ancipjtj perplexæ mentis curâ, in qvâ dubitatur utrùm in studio quærendæ Pacis progrediendum sit, necne; ut in timore DEj apud animum suum duo hæc perpendat: [left margin: In Specie.] Primò, quodnam hoc sit officium: Secundò qvatenùs illud Evangelij Ministro à Deo iniunctum sit, et quomodo illi incumbat suspiciendum. Si ergò disquisiuerit secundùm S. Scripturas; Quid in Regno DEj, quid in Fædere DEj pax sit? [left margin: tum respectu rei qrendæ] qvantum afferat Evangelio, qvantam Ecclesiæ commodum? qvàm DEo qui se Pacis Deum, et Christo, qui se pacis Principem vocarj voluit; grata et gloriosa, qvàm veritati cælesti propagandæ necessaria, qvàm [catchword: denique]
[19/11/83A]

denique cordibus fidelium dilecta et salutaris existat? Me certè ignorare non poterit, qvale et qvantum hoc officium sit, in qvo jubemur Pacem quærere et sectari. 1. Pet. 3. 11.
   Sed si insuper inquirat, qvatenùs et quousque hoc officium ipsi à DEo præscriptum est, omninò fieri nullâ ratione poterit (si modò ullam Christianj sanguinis guttam, ut ingenuj Spiritûs scintillam habuerit) aut ullâ de causâ tanti officij studium deponat.
   Quæsò enim uos, rem ipsam coràm tribunali bonæ conscientiæ expendite; et expressum DEj mandatum agnoscite ad Rom. 12. 18. [right margin: Tùm respectu obedientiæ DEj expresso hac in re mandato pstandæ] Si fieri potest (inquit Apostolus) et qvantùm in uobis est Pacem cum omnibus hominibus colite.   Hoc mandatum analysemus, et propositis conscientiæ casibus ad rem præsentem applicemus. [right margin: Hîc [igitur?] mandatum ad obedientiam applicatur; per qstiones analyticas conscientiæ propositas] Quæratur igitur primò, quibusnam hoc officium injungatur, et à quo? annon scil. à Deo Opt. Max. et omnibus Christianis, ac proindè præ alijs Evangelij Ministris injungatur? Deindè quæratur quænam pax hoc loco præcipiatur? an terrena tantùm et non multò magis Spiritualis atque Evangelica? Tertiò qratur, quid circà hanc pacem iubeatur; nempè quid illud sit, quærere, sectari, colere; et an illud sit aliud, qvàm conatum serium adhibere, ut Pacem invenias et retineas? qvam consilia Pacis animo versare? de ijs cum alijs communicare, studium urgere, media usurpare, paci-
[19/11/83B]

-ficum se se pstare, neminem offendere, irritare aut lacessere; sed in omnj lenitate Spiritûs innocentem se se præbere, et alios ad easdem curas exemplo et hortatu suo excitare?   Tandem denique qværatur quomodo hoc studium capessere oporteat? Hîc illa si fieri possit, qvantum in Vobis est, et cum omnibus hominibus, in considerationem veniunt. Ergò de singulis fiant qstiones, et primò quia jubemur pacem colere quoad fieri potest; qratur primo loco, an liceat à talj conatu desistere, antequam omnia quæ usqvam adhiberi possunt dissidij remedia fuerint suo ordine legitimè usurpata? Secundò, qratur etiam an liceat illum conatum deponere, quamdiu ulla spes residua adhuc est, quòd diuino ordinario siue extraordinario auxilio (prout eius admiranda in rebus Evangelicis operari aliqvando solet Prouidentia) res confici possit? ità ut sensus præcepti sit, quærite pacem si modò putatis Deum posse illam uestris conatibus, suâ siue ordinariâ siue extraordinariâ gratiâ et benedictione largirj? Deindè quia jubemur pacem colere, qvantùm in nobis est, quæratur an illud qvantùm in nobis est, non inferat obligationem conscientiæ; ad omnem promptitudinem in studio subeundo? ad omnem ingenij facilitatem et affectuum flexibilitatem in pace admittendâ? ad omnem diligentiam omnemque [catchword: constanti-]
[19/11/84A]

constantiam; in arripiendis, observandis, ultroque proponendis omnibus legitimæ pacis, uijs, conditionibus, et gradibus? ità ut sensus præceptj sit: Adhibete omnes vires anjmj, omnemque operam huc unicè conferte, ut per vos nullo modo stet, quominùs id quod fierj potest ad pacem efficiatur. Denique quia jubemur cum omnibus hominibus pacem hisce conditionibus colere, quæratur, annon igitur multò magis teneamur hoc ipsum conarj ergà illos qui ultro se se nobis offerunt, et amicè ad Pacis cogitationes invitant? Si hæc et similia de hoc officio apud se disquirat: si hoc pacto præcepta DEj suis opponere voluerint dubitationibus à carnali diffidentiâ oriundis, pia conscientia non est dubium quin uidebit hujus officij inuictam necessitatem sibj incumbere, etiamsi humanis alioquin viribus insuperabiles in re persequendâ præconcipere queat difficultates. Profectò quicunque Diuinum præstare non vult Ecclesiæ officium, nisi laboris successum præconcipiat, non DEo sed sibi ipsi complacere studet. Qui veram Deo præstat obedientiam; vel irritum eius laborem causâ, suscipere non detrectat; imò ille demum solus verè est obediens, qui in officio nihil aliud respicit, qvàm voluntatem mandantis. Si aliud qrit in officio Diuino, DEo dignus non est. Ergò si vos velitis Spectissimi Viri qvatuor omnes versûs Cap. 2. Epistolæ ad Philipp. aut 16
[19/11/84B]

primos vers. 4. Cap. Epistolæ ad Ephes. hac methodo per qstiones analysare, et conscientijs Vestris proponere (quod ut faciatis benignè contendo, si non officij dignoscendj, saltem animj causâ, ut hanc [analyseis?] methodum experirj queatis) non dubito quin alia, qvàm quæ hactenùs in medium attulistis de spe conatuum nostrorum et cogitabitis et proferetis.
[left margin: Tùm respectu Fidej q ultrà difficultates mundo insuperabiles aggredi solet, si uera est.]
   Ergò superuacaneum erit hoc loco pluribus rem hanc tractare; hoc (instar omnium) unum tantum dicemus: Fidem nostram non esse Deo dignam; et obedientiam nostram in officijs Evangelicis obeundis, ex verâ fide non procedere, nisi insuperabiles mundo, et humanæ Sapientiæ difficultates, ultrò sine hæsitatione aggrediatur. Audite hac in re Apostolum Iohannem, Charitatis Christianæ in DEi communione præconem: ille 1. Epistol. c. 5. v. 4. 5. Fidei efficatiam nobis proponit, et uirtutem eius dicit hanc esse; quod victoriam de mundo obtineamus per Fidem. Hæc enim est inquit Victoria, q vincit Mundum, nempè Fides nostra. Ergò Fides eatenùs vera non est, qvatenùs aliquâ ex parte mundo succumbit. Hoc ab Apostolo Duobus firmissimis argumentis à naturâ Fidej desumptis ibidem demonstratur: primum est ab eius auctore; alterum est ab eo quod à fide apprehenditur. Auctor Fidej DEus est: ille enim Fidem procreat in hominum cordibus per verbum vitæ: [catchword: jam vero]
[19/11/85A]

jam verò Deus suprà omnes suas creaturas est, et Mundo est potentior: Ergò et Fides q ab eo procedit talis quoque existit; nam Apostolus dicit omne illud, quod ex Deo natum est, mundo est potentius, et superat Mundum: Ergò et Fides, q à Deo nata est, id quoque pstat, et à mundo non superatur. Si à mundo superatur, tùm certum est illam à Deo non esse, nam quicquid à Deo natum est, vincit mundum inquit Apostolus.
   Alterum argumentum est ab eo quod Fides apprehendit, et in cujus apprehensione victoriam de Mundo et omnibus in eo difficultatibus acquirit: hoc est Iesus Christus DEj filius namque in huius apprehensione (qvatenùs Fides animam nostram illi unitam reddit in eodem Spiritu, atque efficjt, ut eius Virtus in Spiritu nostro existat) Fides in animâ mundum superat; dicit enim Apostolus; Quis est qui vincit Mundum, nisj qui credit Iesum esse Dej filium: qvasi dixisset, nullus potest vincere Mundum, nisi ille qui credit filium Dej esse Iesum: nullus enim vicit mundum pro nobis nisi ille; neque nos ullâ ratione aduersùs Mundum stare possumus in officio; nisi in eius Virtute Diuinâ nobis per Fidem communicatâ, quj ergò à Mundj difficultatibus retrahitur ab officio, hanc Fidem eâ in parte non habet: id est ideò retrahitur quia sese non vult sistere in officio verum Christo seruum, et quia Domino hanc gloriam non tribuit, quod credat illum velle ijs, qui in
[19/11/85B]

Evangelio ipsi sine humano respectu serviunt; victoriam de Mundo atque omnibus Mundi obstaculis, qvam ipse obtinuit, impertirj.   Grauiter ergò in ipsum DEj filium peccant, et grauiter in Spem Christianorum delinquunt, qui dissidentijs carnalibus implicati, semetipsos aut alios ab officio pacis Evangelicæ capessendo retrahunt. [left margin: Conclusio tertij capitis primariæ propositionis, cum rej applicatione ad constantiam in conatu qrendæ concordiæ firmandam] Ergò sibi moueant scrupulos quotquot voluerint alij, mihj bonum est credere Iesum Christum esse DEj Filium Mundi Victorem; et quò majores occurrent difficultates, tantò magis illum in meâ et aliorum Pacis operariorum tenuitate futurum gloriosum confido. Liceat itaque mihi jam votum Deo, quod qvondam duris in anjmj casibus præstitj hoc loco renouare: nempè me etiam inuitis omnibus mortalibus nunqvam ab hoc studio Pacis destituturum. [left margin: In Seipso] Et scio Deum mihi pro suâ fidelitate non defuturum: atque ideò qvamuis humanam de felicj conatuum successu euidentiam in Spe, vel non habeam; (qvamvis nec illa deficiat) vel habere magnoperè non curem; tamen hoc me segniorem non reddet in Domino, ut adversus difficultates assurgam: sed conabor favente Deo, hoc unum ab Apostolo Paulo addiscere: etiamsi externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur indies; nam momentaneæ afflictionis nostræ lenitas producit in nobis pondus æternum gloriæ per Excellentiam [catchword: Excellentis]
[19/11/86A]

Excellentis: dùm non spectamus ea quæ cernuntur: sed ea q non cernuntur; nam q cernuntur temporaria sunt; et q non cernuntur permanebunt in æternum: ideoque à mundo superarj numqvam poterunt. In ijs igitur si commoremur, nec nos à mundo, aut ullis ejus adversitatibus superabimur. verùm si ab hisce dimoveamur, levi momento per nos ipsos concidemus. Illis autem qui hac Methodo et Spe pacis Evangelicæ studium capessere non volunt; edicimus in nomine Dominj ut saltem illud nimis affectatâ scrupulositate quasj per curriculos non interturbent: [right margin: Et in alijs excitandam] Sj uerò Ministerij Evangelicj Pastores aut Doctores vocarj volunt; hoc sibj cordi esse coràm Domino permittant, ut cogitent, neminem Evangelio DEj seruire posse, qui Fæderj Diuinæ Pacis propagando operam non impendit: et neminem hoc rerum statu Fæderj nouo Pacis Evangelicæ propagando, et in hominum cordibus dilatando seruire reuerà posse, qui non opus hoc fraternæ inter Ecclesias Evangelicas reconciliationis promouere studuerit, ut nempè sublatis scandalorum q ueritatis cursum retardant impedimentis, in unum corpus illi tandem coalescant, qui non solùm Antichristianam Idololatriam DEj beneficio detectam rejecerunt: sed etiam errores alios fundamento Fidej et pietatj noxios unanimiter hactenùs oppugnarunt.   Iactent qvantùm volent, suam in suâ illâ veritate scientiam umbraticj.
[19/11/86B]

Doctores in Scholarum angulis circà verborum terminos ad ravim usque digladiantes: declament pro Ambone adversus errantes et errores, atque in Scriptis accusent alios, neque auditos, neque intellectos, quicunque voluerint Ecclesiarum Pastores, et Scriptores: mihj expedit et constitutum est neminem priuatim aut publicè ea ratione apud alios diffamare et condemnare; neque in ullius errore reprehenso aut culpâ detectâ gloriolam Sapientiæ captare, aut ex Schismate et studijs partium quæstuj aucupium facere: sed Fæderi Dej studium impendere, et in Fide S. Scripturarum clarâ, quoad literam dogmata, pceptaque inuestigare; eaque dogmata in Pietatis exercitio, et præcepta in Charitatis et sanctitatis officijs, et meæ, et aliorum conscientiæ applicare, et proponere, mihj unicè propositum erit: nec pter hoc quicquam curabo.   Si hæc methodus discendi docendique aliquem afficere non potest, ità ut veritatem agnoscat, et errorem quem forsan occultè fouet, suâ sponte deponat; certus sum id meliùs aliâ fierj non posse Methodo: nunqvam enim exprobrando errorem et animum alicujus irritando quisqvam ad veritatis agnitionem pertractus est. Noster Zelus nihil adijcit, imò multum detrahit diuinæ in Evangelio annunciando potentiæ: ipsum enim Evangelium est Pacis Evangelium; et quò magis pacificè tractatur, eò ma- [catchword: gis est]
[19/11/87A]

-gis est id quod est, Potentia Scil. DEj ad salutem cuilibet credentj. Et qui hæc non intelligit; aut pacem veritatj consentaneam propter imaginarias in Mundo difficultates quærere subterfugit, nescio an cum veris DEj in Evangelio Ministris aliquid commune habeat.
[right margin: Generalis Conclusio principalis tractationis, q tollit difficultatem principalem.]
   Ergò ut etiam hujus in consultatione nostrâ partis finem tandem inueniamus; concludimus à Reverentijs Vestris nullum verj nominis impedimentum hactenùs aduersum conatum istum allatum fuisse: et qvamvis illud attulissetis, tamen illud insuperabile non esse: et qvamuis alicui insuperabile uideri queat; tamen ideò à conatu hoc, illi nequaquam desistere licere. Iam igitur si hoc animo mecum præditi estis; agite, pactum mutui super hac re persequendâ commercij; super abolendâ inqvam humanæ in rebus Diuinis Sapientiæ, ineamus. hoc si fecerimus, et hoc si fierj posse speratis et creditis, pacem de qvâ desperare vultis haud dubiè inveniemus.
   Videtis itaque, quò tendant mea Pacis consilia, uidetis quibus medijs illa ad Effectum deducenda putem: ujdetis denique aliquâ ex parte Spiritualem Methodum, qvam in re promouendâ adhibendam judicem. Si plura de meo sensu resciscere volueritis, præstate pro re natâ mihj specialiorem vobiscum consultandj occasionem, et spondeo me vestris in Christo desiderijs futurum pro virili obsequentem.
[continues at 19/11/87]