The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Tollendis In Negotio.." Part 3, John Dury, In Latin
Dating:november 1636
Ref:19/11/69A-74B
Notes:Document divided between 7 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 180.
[19/11/69A]

[right margin: Conclusio de spe successus optatj.]
  Decet ergò vos hanc etiam ob causam de prospero conatuum eventu spem fouere: quippè credibile non est, tantam tot Eminentissimorum Virorum tàm apertè contestatam, tamque Religiosam inclinationem, à DEo haud dubiè singularj quodam consilio rebus Ecclesiæ afflictæ restaurandis inspiratam, sine omnj fructu, frustraque futuram. Hoc inquam credibile non est alicuj pio aut prudentj; præsertim cùm nihjl Verisimiliter adduci possit, quod eventum impedire queat, neque ulla ratio ab omnibus qvas allegatis difficultatibus desumpta, ullam vim habeat, id ipsum probabilj consequentiâ legitimè concludendj. [right margin: Transitio ad solutionem Difficultatum objectarum.] Atque hoc illud est, quod iam Deo annuente palàm - facere aggrediar.
   Ergò ut ad Obiectiones Vestras Rev. Virj contrà spem hanc allatas discutiendas Veniamus.   Illæ duplices sunt. Primæ desumantur à re ipsâ. Secundæ à medijs in re promovendâ requisitis. De ipsâ reconciliatione procurandâ, Spem nullam esse putatis propter hasce causas. [right margin: Cui substernitur Specialior Analysis difficultatum ab Arosiensibus objectorum]
   Primò propter capitum de Doctrinâ controversorum multitudinem atque magnitudinem. P. 3.
   Secundò propter Defectum prophætiæ, quæ hujus rej spem faciat, et prophetiæ euidentiam, qvæ contrarium videtur pronunciare. P. 4.
   Tertiò propter hominum peccata, quæ talem à Deo non promerentur benedictionem, sed potiùs ma-
[19/11/69B]

-jores tenebras, et confusionem. P. 5.
   Quartò propter partium contendentium ingenia cedere à susceptis opinionibus nesciâ. P. 6.
   Quintò propter conatûs quondam in hoc genere irritos. P. 7.
   De medijs autem ad hanc rem requisitis, statuitis, ea vel sine fructu adhibita fuisse, vel nunc adhiberj non posse; hoc ut probetis duo infructuosa qvondam mediorum genera recensetis, vir: Scripta reciproca. P. 8. et colloquia. P. 9. et quod nunc ab aliquibus suadetur de Synodo communj Evangelicorum, illud incertj euentûs esse statuitis. P. 10. atque ità Spem nullam lectorj relinquitis, etiamsi posteà subjungatis conatûs in quærendâ pace non intereà improbandos esse, si modò illj non fucate, sed seriò et ingenuè suscipiantur.
   Quo sanè dicto quemadmodum rei in se spectatæ propter opinionem vestram nihil detractum Vultis, ità propter rei tractandæ authores, quos dubiæ fidej esse innuitis, spem etiam minorem facitis.
[left margin: Et Dubitationis de Sinceritate in quærendâ Concordiâ disquisitio]
   Ergò ut de me ipso priùs loquar ego; si de meâ ingenuitate quis dubitet; non dubitabo me illius examinj sistere; si modò ille vicissim suum candorem mihj probare non negaverit. De cætero ego neque humanum judicium curo, neque de hominibus judicium facio. omnes stabimus olim in conspectu magnj judicis, qui secreta [catchword: cordium]
[19/11/70A]

cordium in illâ die reuelabit. Ergò decet me tantisper ad ejus tribunal prouocare.
   Si autem de illorum sinceritate, quorum nomine ego Studia hæc commendare alijs soleo, non nemo dubitauerit, et si scire mihj licuerit de quibus? utrum scil. de Caluinianis (quos vocant) An Lutheranis quorum habeo nomina mihj obstricta? item quo jure et qvali de causâ id rationabiliter faciat? Spero me ejus Prudentiæ satisfacturum. atque id me studiosè facere debere intelligo, hac de causâ; quod putem omnem aljam præparationem, nisi initiò partes de mutuâ inuicem sinceritate in rebus tractandis persuasæ sint, actu Sathanæ reddj posse inanem.   Ergò ut Sathanæ fraudibus obuiam eatur, hoc jam ego in conspectu DEj omnibus de meâ, aut mihj consentientium hac in parte Theologorum sinceritate dubitantibus edico, sj alicuj hac in re probabjlis hæreat suspicionis scrupulus, ajo nisi mihj illum debitâ ratione proponat; ipsum Sinceritatem violare Christiano homine dignam, dùm clandestinis adversùs Charitatem suspicionibus sine causâ indulget.   Sed si nullo alio jure dubitare de me, aut mihj conjunctis operarijs vult, quàm quia diffidentiam (humanæ ut putatur prudentiæ nutricem) alere sibj consultum judicat: cauendum nihilominùs ipsj erit sedulò, ne Simplicitatis Diuinæ temperamentum à suâ illâ prudentiâ seiungat; alioquin innoxia non - fu-
[19/11/70B]

-tura est; sed mutatâ proprjetate carnalis maleuolentiæ aut astutiæ nomen induet. hoc ne fiat opus est reuocemus nobis in mentem præceptum Dominj; Ne judicate ut ne judiceminj, nam quo Iudicio judicatis Iudicabiminj.   Malas suspiciones Apostolus 1. Tim. 6. 4. tribuit hominibus corruptæ mentis, et circà quæstiones et pugnas Verborum insanientibus; illas Ergò nisi tales viderj velimus ab hisce studijs remoueamus. Sed assumamus Sapientiam quæ supernè est, ea difficilis non est, sed æqua, morosa non est, sed [Greek: aitakrigos?]: Si quis in DEj causâ dolos uersauerit, homines non offendit sed DEum, qvem fraudis vindicem haud dubiè experietur: illi familiare est hypocritis laruam detrahere; et Sapientes hujus mundj in versutiâ suâ deprehensos captiuos abducere. Ergò illj judicium de aliorum secretis cogitationibus relinquentes, hoc inprimis curæ nobis sit, ut suum quilibet in Christianismo faciat officium, sibique suum cor ab omnj fermento repurget. [left margin: Ier. 17. 9. Proverb. 20. 9.] hoc enim uti multò est utilius, ità factu difficilius multò est, quàm de alijs præcautas et sinistras fouere suspiciones. Uir bonus ex suo animo alios æstimat; hac normâ, hoc animo, ego vos accessj: et nunc iterùm in hisce sententiæ uestræ disquisitionibus uos accedam. Faxo [catchword: itaque ut]
[19/11/71A]

itaque ut res ipso cum bono DEo loquatur, et meam prodat sinceritatem.
[right margin: Hîc acceditur ad ipsam difficultatum objectorum solutionem, secundùm tenorem propositionis principalis initiò propositæ.]
   Ergò ut ad ipsa difficultatum momenta nunc Veniemus, id quod initiò ab æquanimitate vestrâ petij, hîc repeto, ut bonâ cum veniâ vestrâ mihj cogitare liceat. Difficultates qvas obijcitis aut verj nominis Impedimenta non esse: aut sj talia sunt, non tamen esse superatu valdè difficilia, aut etiamsj talia viderj possint; tamen illa huic studio non debere esse impedimento. Hæc si in primâ difficultate quæ aliorum omnium basis est atque fundamentum discutiendâ demonstrauero; spero uos non difficulter in reliquis mihj assensum daturos.
[right margin: Ubì prima Difficultas de fundamentalj dissensu ex sensu Arosiensium ennarratur.]
   Dicitis igitur Sect. 2. P. 3. Dissensionem inter Lutheranos et Caluinianos tantam et in tot articulis esse; ut nisj errantes veritatj cedant, reconciliatio sperarj non possit. Ut autem hanc de dissensionis magnitudine assertionem reddatis probabilem, dicitis primo id vobis constare ex multorum scriptis et colloquijs coràm habitis: Secundò particularium dogmatum capita satis multa recensetis, in quibus grandem illam dissensionem esse putatis, atque inter illa unum exaggeratis dogma de fatalj eventuum necessitate quod judicatis toti Doctrinæ esse Valdè contagiosum, et hominibus ità sentientibus periculosjssimum. Undè concluditis qvandoquidem in
[19/11/71B]

tales errores prolapsi Caluinianj diuortium à Lutheranis fecerint: concordiam non magis inter ipsos fieri posse quàm inter Lucem et tenebras, inter Christum et Diabolum, nisi altera pars in alterius sententiam transeat. Hoc quia futurum non putatis, ideò spem de reconciliatione nullam fouetis. atque ità, si paucis rem dilucidè proponamus; judicatis dissensionem esse in Fidej fundamento, atque ideò irreconciliabilem, nisi pars altera fateatur errorem.
[left margin: Et examinatur quod nulla sit]
   Hoc Vestrum de Fundamentalj dissensu judicium, facilè jam intelligitis à me non admitti; quia meæ de Religionis in utraque Ecclesiâ consensu sententiæ, superiùs euidenter ut putò, demonstratæ repugnat: et à uobis aliter non probatur, nisi quod instituta quorundam de Doctrinâ capitum enumeratione, dicatis ex aliquorum Scriptorum et colloquiorum Fide Caluinianos in ijs à Lutheranis fecisse diuortium.
[left margin: Qvatenùs nullo nititur fundamento à colloquijs desumpto]
   Hîc jam expedit antè omnia examinare fundamentj quo vestra hæc nititur sententia certitudinem. Ea pendet ex fide nonnullorum scriptorum et colloquiorum, quæ innominata relinquitis; neque sanè illorum nomina in psentiarum proferre opus erat: quoniam uos ipsj posteà P. 9. omnium colloquiorum in quibus reconciliatio nulla sequuta est, fidem eleuatis; qvando dicitis finito colloquio, illius acta fuisse in dubium plerumque vocata, [catchword: et collocu-]
[19/11/72A]

et collocutores diuersas de colloquio relationes instituere consueuisse.   Hoc si verum est, tùm nego ex colloquijs de partium Verâ sententiâ iudicium fierj posse: negabit enim altera pars suam ab altera sententiam bonâ fide referrj. atque ità judex qui extrà partes æquus est neutri fidem adhibebit. Si tamen colloquiorum quæ uobis hanc de Caluinianorum dogmate opinionem pepererunt fidem hac uestrâ confessione sublatam vobis esse non velitis: certum tamen est talibus non æquè fidendum esse colloquijs, atque ijs in quibus utraque pars de actorum Veritate conssentit, qualia fuerunt quondam Marpurgense et Wittebergense colloquium, et nuper illud quod Lipsiæ fuit habitum. De fide horum colloquiorum nulla dubitandj ratio allegarj potest, atqui tamen in hisce euidenter contrarium apparet, quod uos hoc loco prætenditis. In omnibus enim illis Doctrinæ capitibus, quæ uos enumeratis, manifestus inter utramque partem post collatas sententias consenssus inuentus fuit: aut sj quâ fuit opinionum differrentia, eam ipsi collocutores, vel expressè in colloquio Marpurgensj (nam consensus in Wittebergensj ab omnj parte plenus fuit initus) vel in Lipsensj tacitè, tantj non esse fatentur, ut Charitatem violare fraternam debeat.   Atque ità dubijs colloquijs oppono
[19/11/72B]

certa et indubitata, ex quibus consensum fundamentalem euinco.   Concidit ergò primum idque firmissimum primæ difficultatis fulcrum, ex qvo verj nominis impedimentum id non esse colligitur. [left margin: Neque à Scriptoribus priuatis aut publicis.] Alterum consistit in Fide Scriptorum qvorundam, quorum (erronea forsan) dogmata impingitis omnibus Caluinianorum indiscriminatim Ecclesijs, ut hanc grauem de fundamentalj dissensu accusationem instituatis.
   Hîc tot afferrj solent ab ijs qui se hac ratione injuriâ affectos uident exceptiones (eaque meo certè iudicio sufficientes) ut omnia referre superuacaneum sit; Paucis erimus contentj.
[left margin: A quibus non esse argumentandum [dicitur?] ad inferendam totius Ecclesiæ Dotcrinam.]
   Primò dicunt iniquum esse unius Doctoris opinionem alterj obijcere, iniquius toti Ecclesiæ, iniquissimum multis Ecclesiis imputare. ajunt non decere uiros bonos id facere adversùs alios, quod sibj in suâ causâ fierj non volunt. Rogant an uos uelitis ex Luthero, Melanchthone, Brentio, aut alio scriptore de omnibus judicarj? negant se ullum agnoscere aut Caluinum aut Bezam aut alium Doctorem Doctrinæ totius Ecclesiæ authenticum interpretem. ajunt hoc factum, quo relictis Symbolicis Ecclesiarum confessionibus, pertinacj et ppostero studio captantur auctorum qvorundam Phrases, sententiæque duriores; quæ sæpè contrà claram Ecclesiarum in confessionibus mentem reliquis impinguntur, esse magno conatu, calumnias, odia [catchword: et Sch-]
[19/11/73A]

et Schismata inter fratres serere, atque fouere. Alij quos ea res aliqvando propiùs attingit, dicunt falsissima; qvæque in auctoribus nullibi exstant qvandoque allegarj: aut si planè falsa non sint, manca, mutila, contorta, et contrà claram auctoris mentem dolosè multa citarj. tùm etiam plerumque malè deductas ex Auctorum et Ecclesiarum dogmatibus S. Script. consentaneis consequentias, tanquam ipsissimam Ecclesiarum et Doctorum Doctrinam odiosè proponj: etiam ea qvæ in Thesi clara sunt præterirj, et ambigua in sequiorem partem trahj. Atque hæc fuit illius controuersiæ summa, q inter Heÿdelbergenses et Wurtembergicos Theologos per integrum Sexennium durauit; in quâ illi hisce [crimen?] falsi impingere conatj sunt. et qui hujus rei plura videre voluerit Specimina, legat Anatomiam Massonij. Alij adhuc aliter excipiunt; Dicunt Doctoribus qui in Scholis versantur largiendum, ut ea quæ quæstionis sunt, suo modò tractent: hoc nihil rebus Fidej pjudicare debere, quas Ecclesia tota ipsique illj Doctores expressè in Thesin tuentur. Et qvamuis aliqvando in Hypothesibus tractandis talia proferantur; q alijs videantur ipsam Thesin euertere: fierj tamen posse, ut illi qui hypothesin aliqvam statuunt, hoc ipsum non videant; atque ità sanam in Thesi doctrinam nihilominùs tueantur. aliaque hujusmodj allegantur, aut allegari possunt
[19/11/73B]

varia, quæ Scriptorum hac in parte Testimonia ad vestræ assertionis probationem reddant inutilia. Quid autem ad hæc dicetis? An probare potestis Lutheranos in Germaniâ Scriptores omnes semper bonâ fide Caluinianos citare? aut rectè mentem illorum intelligere? nihilque in sequiorem partem trahere refutandj studio? aut licere argumentum ab unius alteriusue errore desumptum omnibus imputare? aut errorem in hypothesj necessariò semper in errantis animo Thesin euertere? An Paci, An ædificationi, An Pietatj, An omninò Evangelicæ in Verbj ministerio professionj conducet, tales lites de Doctorum phrasibus et consequentiarum probabilitatibus sectari? Annon sæpiùs Timotheo suo Apostolus et quidem seriò prohibet, ne contentiones de uerbis et phrasibus instituat? certè de re constat, et Scriptores ipsos, et Ecclesias omnes, illa quæ de hisce capitibus obijcere soletis, de causâ Peccatj, de DEj Decretis, et Omnipotentiâ; de Personâ Christj et Sacramentis [esse?] manifestè impia et blasphema dogmata, palam aversarj, et expressè abominarj. qvo ergò jure illis hæc qvasi per uim toties et tàm tædiosè impingantur, ego non video.
[left margin: Et si argumentandum foret ex ijs ad Ecclesiæ totius Doctrinam inferendam, [dicitur?] tamen plures consen-
[19/11/74A]

-sum qvàm Dissensum demonstrare.]
   
[19/11/73B]

.Si quis autem præjudicio Vacuus Ecclesiarum scriptores, quj periculosè loquuntur, cum ijs quj formam sanorum uerborum obseruant conferat; uel si etiam loca in Scriptor-[catchword: ribus pe-]
[19/11/74A]

-ribus periculosis clara comparet cum ijs quæ in pejorem sensum capi possunt; uidebit et plùs decem Scriptores uni collatos, et plùs centum clara uni periculoso loco ex adverso stare.   Iam vero quis æquus aut pius Iudex relicto multorum consensu in causâ tam grauj, patietur judicium informarj suum, ex uno atque altero scriptore aut loco? certè nullus, nisj qui datâ operâ suum [excecare?] voluerit judicium.   Hîc igitur plures et magis ab Ecclesiis approbatos scriptores, paucioribus, et in paucioribus illis plurima loca paucissimis oppono. Nullo itaque in scriptoribus fundamento subnixum est uestrum de fundamentalj partium dissensione judicium: atque hoc ipsum vestræ pro suo candore Prudentiæ agnoscunt, qvando pòst enumerata hoc loco, et aggravata dissensionum capita, apertè dicitis, in illorum permultis, nec ipsos illos Scriptores secum: nec cum alijs scriptoribus consentire.
   Si ergò Vobis ipsis fatentibus Scriptores qvos allegatis sibj in suâ sententiâ non constant; et cum alijs ejusdem Ecclesiæ Doctoribus dissentiunt; scire velim ab ingenuitate Vestrâ an bonâ conscientiâ liceat in Ecclesiæ totius præiudicium, in Evangelicæ causæ et institutj tàm laudabilis detrimentum, propter qvorundam Scriptorum fidem, qvam ipsj dubiam esse dicitis, tàm
[19/11/74B]

gravem accusationem aduersus omnes, tàm confidenter instituere? et propter illam de Spe concordiæ, aut apud animum vestrum desperare, aut aliorum cogitationibus difficultates obijcere? hoc si æquum non est, iam uidetis magnam hanc atque in re totâ unicam penè difficultatem nullam esse: neque apud Viros cordatos assertionem vestram uim habere posse ad spem successûs minuendam. [left margin: Undè concluditur quod prima difficultas nulla sit, et non opus fore ut vel errorum reuocatio vel veritatis desertio timeatur.] Quoniam apparet, non opus fore illâ (qvam sine justâ causâ requiritis) hinc contumeliosâ errorum reuocatione; illinc periculosâ veritatis desertione: sed uos Hyperbolen qvandam; et per incogitantiam; nimis odiosam (nescio an ex affectu prolatam) comparationem usurpare voluisse; qvando concluditis hanc partium reconciliationem æquè factu esse difficilem, atque Christo Diabolum conjungere. quoniam autem (si obrepsit aliquis hoc loco affectus iniquior) credo illum profluxisse ex Zelo, qvo animi motum intendistis, aduersus Stoicam Caluinianorum (ut putatis) opinionem, de fatali eventuum necessitate, in qvâ diuortium à Lutheranis illos fecisse dicitis: [left margin: Neque difficultatem de euentuum necessitate tantam esse qvantam aliqui eam faciunt.] ideò ab instituto meo non alienum judico, æqvanimitatj Vestræ hoc loco paucis in mentem reuocare illa, quæ pro sese illj allegare poterunt, et haud dubiè allegata approbabunt.
[catchword: Dicent]
[continues at 19/11/75]