The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Via.." Part 3, John Dury, In Latin
Dating:7 October 1637
Ref:19/11/38A-45A
Notes:Document divided between 4 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 180.
[19/11/38A]

[line 8]
   Initio igitur anteqvam rem ipsam propius accedamus, supponendum videtur, eandem rei proponendæ methodum, promovendæque, ab omnibus, qui in hoc negotio versari debent operarijs adhiberi non posse: diversæ namque res, uti anteà vidimus, diuersas administrationes: diuersæ administrationes, diuersos in officio operarios requirunt. [right margin: Fundamenta Generalia] Et Deindè in ejusdem rej promovendæ gradibus, non videtur semper ab ijsdem operarijs eodem modo procedendum: nam et res qlibet, non solum temporales, sed etiam suo modo spirituales (ut illis notum est, qui ad amussim conscientiæ, strictè res examinare consueuerunt) pro circumstantiarum varietate, diuersimodè mutantur: jam [vero?] rebus mutatis eandem semper [velle?] methodum adhibere, in fine assequendo pposterum est: neque omnem varietatem, omnium in rebus peragendis circumstantiarum, ullus mortalium enumerauerit, aut definitis Regulis comprehenderit. Ideò existunt in rebus, tàm humanis qvàm
[19/11/38B]

divinis, et in omni officiorum genere Principia qdam immota, ex quibus tota ratio vitæ componenda est, et ad q formæ finesque actionum particulares exiguntur ab intellectu perspicaci: Circà hæc Principia tanqvam circà axes eodem in loco semper permanentes, vitæ totius actiones, ad instar rotarum convoluuntur, ut humana conditio in ijs, per rerum occurrentium varias circumstantias, tanquam per inæquales vias in constanti motu, et sibj quodammodo æqvali, deferatur ad fines sibj necessarios. Uti hoc in rebus humanis obtinet, ità se res quoque habet in vitâ spiritualj, hominis verè Christianj; ille omnium suarum actionum atque intentionum unicum hunc habet finem, ut scil. diuinæ voluntatj complaceat: ut autem hunc finem assequatur in rebus hujus vitæ, q magnam admittunt varietatem, Deus largitus est ej principia qdam indubitata, ad qvorum normam omnia debent exigj, qcunque facturus est: ut intelligatur quousque Diuinæ voluntati actiones, quælibet respondent. Nam quod illis non respondet et subordinatur principijs, id statim percipit voluntatj ejus esse dissonum, atque ideò deuitandum. Iam vero hæc principia omnia continentur in verbo DEj, humano generj revelato, ad DEj voluntatem perfectè in re qvalibet obeundâ, definiendam, ut homo DEj [catchword: scire]
[19/11/39A]

scire possit infallibiliter se Deo complacere. Sed hîc dicet aliquis: Anno de sensu uerbi DEj inter omnes Doctos, ità disceptatur hodiè, ut penè nihil certi apud illos sit? Ad hoc respondeo: nullam esse posse de verbo DEj propriè sic dicto disceptationem, ab ijs, qui illud intelligunt: nam illud idem est in omnium cordibus, et est ipsissima veritas vitæ Spiritualis, q nunquàm mutatur, sed mentem ducit, rectâ uiâ ad DEj voluntatem in omnibus. Verùm si q sunt, de sensu verbj Diuinj disceptationes, sunt inter illos, qui verbum illud viuum (de quo Apostolus loquitur Hæb. 4. 12.) vel non habent, vel aliqvâ tantùm ex parte agnoscunt. Itaque disceptant de illius verbj sententijs in S. Scripturâ contestatis, sed de ipso verbo, nulla potest esse disceptatio, inter illos, qui illud noverunt. Qvid ergò, inquis, illud est? Est inqvam ego, ipsissima manifestatio diuinj ergà hominem beneplacitj, facta à Spiritu DEj, Spiritus hominis in Christo, secundùm S. Scripturas. Atque hîc habemus omnia illa principia uitæ Christianæ, ex quibus hæc perfectè ad amussim diuinæ voluntatis dirigj poterit, si modò rectè ijs ad finem à Deo concessum utamur. Verùm quoniam id vel planè negligitur, vel non eo modo fit, qvo fieri debet,
[19/11/39B]

hinc illæ lacrymæ, hinc errores, hinc disceptationes de sensu, S. Scripturæ, et de alijs rebus innumerabiles. Nam dum quilibet tantùm verbi particulam aliqvam percipit, et eam sæpè minus principalem: atque in eâ perceptione suam qrit apud alios gloriam, nemo autem, totum verbum, anteqvam illud alijs proferat, audire velit, neque qvod audiuit in humilitate spiritûs alijs pro captu ipsorum ad ædificationem, sine studio contradicendj proponere studet: indè fit ut sensum ejus amittant, et se inuicem non magis intelligant, qvàm illi qui turrim Babylonicam qvondam ædificarunt. At jam dices, hæc ità cum sint, qvodnam tu huic malo remedium suadere potes, qvod ab omnibus recipiatur, et lites ipsorum componat? Respondeo. Deum quidem id solum pro suo beneplacito præstare posse, internè per Spiritum S. et rogandum ipsum, ut dignetur sibi hac in re seruum sanctificare idoneum, qui id pstare possit, suo modo externo quoque remedio. Me quod attinet, id in præsentiarum suadebo et testabor, quod meas in talibus rebus, dubitationes componit, et mentem dirigit in viam veritatis, ut si cui hæc methodus arrideat, illam sibj usurpet, ut experiatur quoque, annon diuina veritas hac ratione ipsi melius [catchword: et certiùs]
[19/11/40A]

et certiùs, qvàm antehac innotescet.
   Dico ergò, me suadere hoc, quod experior esse mihj factu necessarium, et utile ad uitam in uiâ salutis dirigendam. Atque hoc illud est, Ut quilibet priusquàm aut in Doctrinâ præfidenter asserere, aut in uitâ aggredj præsumat, in humilitate Spiritûs per preces exerceat sese in principijs uitæ Christianæ percipiendjs, ut scil. illa distinctè et perfectè (quod ego fateor me necdum assequutum) intelligat: et ubì illa quodam gradu manifestè apprehenderit, tum assuescat animum in rebus agendis, aut meditandis, debitam instituere applicationem principiorum ad res qvas habebit præ manibus: ut scil. inuenire possit in ijs per Analogiam qvam habebunt cum principijs, quid sit verbo DEj factu vel cogitatu consentaneum. Principia autem in quibus percipiendis semet exercere debet, illa sunt, q superiùs in Descriptione verbj indigitauimus. Statuere ergò debet antè omnia, tanqvàm indubitatum omnis veritatis fundamentum, ipsam literam S. Scripturæ esse verbum Dej, per testes infallibiles reuelatum humano generj, ad beneplacitum eius, usque in secula contestandum. Deindè agnoscere debet qvodnam illud sit beneplacitum Dej ergà hominem in
[19/11/40B]

S. Scripturâ contestatum; et qvomodo illud ipsj reueletur à Deo. De ipso DEi beneplacito statuere debet, quod sit perfectè illud, quod in verbo DEj de fædere cum homine saluifico est propositum: De modo qvo fædus Diuinj beneplacitj nobis reuelatur à Deo, statuere debet hæc seqventia. Qvòd id fit in Christo: Quòd id fit Spiritui siue constantiæ hominis: Quòd id fit per Spiritum S: Et quòd id fit mediante S. Scripturæ testimonio, vel secundum illarum testimonium. Qui hæc jam distinctè dogmatum capita: De S. Scripturarum diuinitate: De Fæderis tenore in ijs reuelato: De Christo fæderis fundamento: De Spiritu siue conscientiâ hominis, in qvâ fædus in Christo revelatur: et de Spiritu S. hæc reuelante secundùm S. Scripturas, mente aliquousque exercitatâ perceperit, ille habet normam vitæ dirigendæ infallibilem, si illâ rectè utatur. Utetur autem rectè si illam in timore Dej applicet, constanter et internis animj motibus, et externis actionibus dirigendis: id est si in omnibus vitæ dubijs casibus consulat illam in conscientiâ suâ per Spiritum in precibus, et meditatione, qvâ Christum intueatur, ut in ejus facie DEj voluntatem, in re qvalibet videat. Nam si quis de re aliquâ dubitaverit, quid uel factu vel cogitatu opus sit, psertim si sit [catchword: magnj]
[19/11/41A]

magnj momenti negotium, hac methodo apud animum suum utatur. Imprimis caueat sibj, ne quicquam de eâ statuat, anteqvàm converso precibus ad DEum animo, conscientiam suam consulat: in conscientiâ suâ sibi de re dubiâ qstionem formet: formatam qstionem Christo in Spiritu fidej soluendam offerat, atque in Christi facie, quæ est manifestatio beneplaciti paternj, ergà genus humanum in Nouo fædere: responsum legere poterit tale, qvale DEo visum erit, pro re natâ largirj: quod deindè cum S. Script. de eadem re testimonijs, et reliqua Fidej analogia si conferat, ampliorem, et confirmatiorem ejus rej habebit cognitionem; qvam nisi tum in humilitate rectè usurpaverit, id est, ad finem proprium applicaverit (quem etiam finem ex ipso fæderjs tenore, vel ex eius appendicibus, DEi scil. mandatis et promissis specialioribus, passim in Sacro textu revelatis hauriat) facilè denuò amittet. Finis autem omnis annunciationis, et Spiritualis de Verjtate DEj in Verbo reuelationis, Apostolo teste, est Charitas ex puro corde, ex bonâ conscientiâ, et ex fide non simulatâ 1. Tim. 1. 5. Ex qvo patet omnem cognitionem verè Spiritualem, ad praxin tendere, et in praxi
[19/11/41B]

conseruarj: Praxin verò omnem ad proximi bonum esse institutam per Charitatem; nam opera nostra ad DEum non pertingunt, ut ait Dauid Ps. 16. Sed ad Sanctos in terris. Quicquid ergò à Deo accipimus, si eius intentionj seruire velimus, id aliorum commodo est destinandum: ad illorum scil. sanctificationem et ædificationem in praxi pietatis promouendam, et quod huc seruire non potest, clarè atque euidenter ex ipsis Principijs in illorum conscientiâ, de DEi Fædere reuelatis, id mihi non videtur consultum illis proponere; neque Spiritualj prudentiæ consentaneum, ut proponatur. Namque omnium captuj, omnia non sunt proportionata: Atque inter alias hodiernæ confusionis in rebus Spiritualibus causas, hæc neglecta discretio in rebus proponendis forsan non minima est, sed maxima haud dubiè illa est, quod veritas Practica ex hisce principijs fluens, et omnem aliam veritatem in Theoriâ pariens, à multis neglecta, vel non satis dilucidè proposita, et inculcata fuit. Namque Christi illud promissum, ipsâ experientiâ confirmatur esse verissimum, quid extat Ioh. 7. 17. Qvando dicit: Si quis voluerit facere Dej voluntatem, cognoscet de Doctrinâ, utrum à DEo sit, an [catchword: aliundè]
[19/11/42A]

aliundè: quoniam ut ait Psalmista 25. 14. Arcanum Iehovæ adest, reuerentibus ipsum, et fædus ejus, ut experimento testatur eis. Et certè qui nullo experimento testimonium diuinæ veritatis accepit, quomodò poterit de eâ testimonium alijs perhibere? Nihil enim verum esse testari possumus, ut decet ueraces, nisi id quod vidimus vel audiuimus, aut aliqvo sensu percepimus: Ità etiam in rebus Spiritualibus, et Spiritualj veritate proferendâ comparatum esse oportet inter doctos, ut nemo quicqvam proferat, nisi quid sensu aliquo comprobatum habet verum esse, et proximo ad DEi gloriam utile. Et nisi hanc Methodum inuestigandæ hujus ex hisce principijs veritatis obseruauerimus, nulla unquam erit lux matutina, quæ discutiat hasce confusionum tenebras, quas ex carnalis Sapientiæ abysso Satanas rebus Theologicis offudit. Hoc igitur nostrum est consilium de modo procedendj in veritate spiritualj inveniendâ, qvàm meritò Pacis esse fundamentum volumus. Hanc si quis fortè non plenè assequutus fuerit Methodum, ex hoc breui Discursu, rogo ne saltem illam non intellectam in sequiorem partem capiat, et temerè traducat: sed potiùs expectet
[19/11/42B]

DEj voluntatem, et nobis hanc condonet imperfectionem, quod necdum os satis apertum, et lingvam potitam habeamus: Faueat intereà precibus apud Deum suis[altered], nostræ tenuitati, ut suppleantur q desunt, et q adsunt, aliorum serviant utilitatj. Atque hæc de principijs illis in rebus Spiritualibus inconcussis, ex quibus omnem vitæ varietatem, ad amussim Diuinæ voluntatis reducere oportet: Ex hisce generalibus principijs, oriuntur in quolibet officij genere, alia qdam hiscè immediatè subordinata, in quibus eadem ratione, qvando res id postulat, versandum est sicut in hisce.
   Ergò ut ad specialiora tandem veniamus, et Thesin nostram de Concordiâ Evangelicâ persequamus: putamus necessarium esse, si quis velit se verum Ecclesiasticæ pacis procuratorem præstare Spiritualem, ut in officij suj sphærâ particularj (siue sese in Christianismo nudo, siue in Pastorali curâ, siue in Magistratûs munere, à DEo constitutum videat) ea q in illo genere principia extant, apprehendat, et illa applicet, rerum hac in causâ agendarum singularibus formis atque finibus. Atque hoc si per DEi gratiam aliquâ ex parte indicauerimus, in quolibet officij genere, qvâ ratione id fieri possit, nostro hac in consultatione scopo satisfactum existimabimus. Hæc [catchword: igitur]
[19/11/43A]

igitur in præsentiarum, ut distinctè agamus, officiorum genera sigillatim percurremus: atque in ijs indigitabimus, ea q forsan ansam pbere poterunt Vestris Prudentijs, rem totam suo tempore pleniùs deffiniendj. [right margin: Specialem Methodum]
[right margin: In              Christianismo]
   Ergò cùm tria tantum agnoscamus officiorum genera, in quorum administrationibus obeundis operarij possunt esse idonej, ad hoc institutum promovendum: officium scil. veri Christianj, Pastoris Ecclesiasticj et Magistratûs. Atque horum primum genus duobus seqventibus commune sit: ità ut nihil in hisce rectè administrarj possit, nisi cum illius principijs consentiat: Operæ-pretium videtur, primò disquirere illa, quæ in officio Christianismj requisita sunt, ad negotij promotionem legitimâ uiâ procurandam; atque hoc in loco qværendum videtur: Primò, cùm verus Christianismus consistat, non in nudâ cognitione omnium Dogmatum Religionis Christianæ, aut in mysteriorum apprehensione, hac vel illâ loquendi formulâ conceptorum; aut in ritibus ullis externis, seu potiùs in fide ipsâ per Charitatem operantæ, siue quod idem est, in apprehensione fidelj, et in obseruatione quoad humana patitur infirmitas, diligenti fæderis DEj in Christo secundùm S. Scripturas, reuelati: quæritur; An liceat alicuj talem Christi-
[19/11/43B]

-anismum sincerè profitentj ab alio, quo hac in re nihil diuersum à sese sentit et profitetur, Secessionem quoad Religionem facere: proptereà quod illæ in nudjs quibusdam Dogmatibus et Mysterijs aliter sentiat, aut loquatur, aut in ritibus externis aliter agat? Si hac in Christianismo profitendo non licet; tum disquirendum videtur: An si contingat secessionem aliquam, et quidem gravem et toti Christianismo perniciosissimam, tali de causâ inter aliquos existere, atque alicuj vero Christiano, qui se utrique fratrem profitetur, id euidenter innotescere, qvomodo ergà Fratres suos in tali casu ille se gerere debeat?
   Hîc si uiâ superiùs allegatâ consulere velimus, conscientiam nostram, ut Dej uoluntatem intelligamus, respondendum videtur, illum teneri propter vinculum suæ cum utroque faternitatis, et legem Chrianismj fundamentalem, facere quod in se est, ad partium reconciliationem. Sed dices, qvomodò id ipsum aggredietur? Hîc iterum respondendum videtur, illum debere testimonium reddere utrique de veritate sibj perspectâ, et dicere quid Moses dixisse Fertur, duobus Israëlitis inter se concertantibus: Uirj fratres estis uos, cur alij alios injuriâ afficitis? [left margin: Act. 7. 26.] Id est debet monstrare illis tria: [catchword: Primò]
[19/11/44A]

Primò, quod reuerà fratres inter se sunt. Secundò quod sese invicem afficiant injuriâ. Tertiò, quod nullam habeant legitimam causam, cur ità faciant. Si denuò quæras, quomodo hæc singula faciet? Respondebo, consulat sua principia, id est DEum in Spiritu, et precibus ac meditatione exquirat consilium, quid in qvaque re pro circumstantiarum varietate, ad ædificationem facere debeat, et quamprimum responsum acceperit, id sedulò et in simplicitate [Greek: adiakritos] exeqvetur.
[right margin: 1 Iohan. 2.]
   Iam verò quoniam longum foret totum hunc Spiritualem veri Christianj in tentandâ hac reconciliatione processum describere, qvem ipsa unctio (quæ docet fideles omnia) melius docebit illos, qui rem volent ipso facto in affectûs fraternj visceribus experirj, ideò rem contrahemus: Et tamen ne officio hac in parte nostro deesse videamur, præcipua ejus momenta sagacioribus per Prosopopæiam strictim fovente DEo proponemus.
   Supponamus igitur commotum in Spiritu Christj verum Christianum, ac debitâ coràm DEo præparatione imbutum, in lenitatis et Charitatis affectu, hosce fratres suos, qui secessionem à sese inuicem fecerunt, accedere, atque eos ità alloquj. Viri fratres, vos utrique et mihj fratres estis, et vobis inuicem estis fratres: Cur itaque secessionem fecistis? Cur injurijs mutuis illam fouetis, in omnium Christianorum
[19/11/44B]

perniciem, et animi mej perpetuum dolorem? Sed uterque vel alteruter respondet ej: Utrum tu mihj sis frater, nec ne, nondùm equidem mihi constat: at verò de illo certus sum, illum mihj fratrem non esse: Nam et ille mihi, et ego illi jam dudum valediximus. Hîc regerit Christianus, atqui hoc illud est, quod vobis non licet facere, et quod ego doleo. Rogo igitur velitis iterùm in gratiam redire, alter cum altero. Hîc respondent utrique, per me quidem non stat, quin id fieri possit, si ille velit; Ego secessionem non feci, neque iniuriâ illum affeci primus: ille si uelit resipiscere ad me redeat. Tùm Christianus ad hæc: Ego de authore dissidij non quæro, neque arbitrum me hac in re facere volo: sed ajo, si Christiani esse velitis, non licet nobis in tantâ animorum alienatione persistere diutiùs, sed utrique à DEo studium Christianæ Charitatis est demandatum: quoniam reverà Fratres estis, et Patrem vestrum hac ratione grauissimè offendistis, qui utrumque dubio procùl domo eijciet, nisi pacem et fraternitatem colatis: Hîc uterque: Quid an me Pater domo eijciet, quj nunqvam veritatem ejus deseruj? Imò qui illam aduersùs omnes constantissimè defendi, et defendam? Tum Christianus: Pa-[catchword: tris no-]
[19/11/45A]

-tris nostri veritas non potest à nobis defendi; illa semet tuetur, et omnia superat. Et hæc nostræ est felicitatis pars magna, qvando in lenitate testimonium perhibemus, de ueritate, quousque nobis est reuelata: Sed mihj videtur vos opiniones uestras et Scripturæ has uel illas interpretationes, qvas loco veritatis obtrusistis alijs, defendisse. Verùm scire debetis, omnes à Veritate, quæ est in Christo deficere, qui magis sujs seruiunt ac indulgent affectibus, qvàm DEj voluntatj, quique unitatem Spiritûs conservare non satagunt in vinculo Pacis, ubì in fundamento salutis consensus est, illi grauissimè peccant. Hîc alter Fratrum paulò leniùs agere incipit, et dicere; Ego qvidem, si velit ille prius ab injurijs desistere, non repugno colere fraternitatem: attamen ad illius errores per conscientiam accedere nequeo: alter verò duriùs, nos neqvaqvam in fundamento salutis consentimus; atque ideò fratres non sumus, neque ego unquàm illum aut admittam, aut accedam, nisi errores suos revocaverit, et promittat, se mihi nullâ in re contradicturum ampliùs.
[continues at 19/11/45]