The Hartlib Papers

Title:Copy "Consultatio Theologica De Via.." Part 1, John Dury, In Latin
Dating:7 October 1637
Ref:19/11/22A-30A: 22A-B BLANK
Notes:Document divided between 4 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 180.
[19/11/23A]

                Consultatio Theologica
                       De via
         Qvâ pacis Ecclesiasticæ studia, atque
      Deliberationes, inter Ecclesias Evangelicas
        ad optatum perduci qveant euentum:
     Submissa Iudicijs Rev. admodum in Christo
   Patris, Domini Laurentij Paulinj, SS. Theolog.
   Doctoris et Episcopi Strengnensis meritissimi
  Et Capitularium Ecclesiæ Cathedralis Strengnensis
                 ipsi adjunctorum
                         à
      Iohanne Duræo Ecclesiastæ Scoto-Britanno.
   Non utar admodum R. Præsul, et Capitulares Spectatissimi ullâ ergà pietates Vestras præfatione, ut vel parrhesiam, qvam adhibere consueuj meam excusem, vel Consultationis hujusce utilitatem Vestræ pietatj commendem: Prius enim meam dedecet in hac causâ sollicitandâ simplicitatem, et posterius omninò supervacaneum est. Namque id diffidentiæ cujusdam speciem præ se ferre posset, quasi aut ego de judicij Vestri [Greek: akribeia] in causæ circumstantijs, pro rei grauitate perpendendis, aut de Charitatis vestræ Zelo, in tàm optata con-
[19/11/23B]

-sultatione promouendâ subdubitare viderer. [left margin: Præfatio rem tractandam commendat.] Ergò rem à DEo Opt. Max. omnibus expressè mandatam, Ecclesiis summè afflictis summè necessariam, per se maximè utilem, laudabilem, amabilem, Doctissimorum judicijs dignissimam, piorum affectibus commendatissimam, aliorum piè Doctorum exemplis et studijs tritam, et nunc etiam, quod præterire me non [desjt?] Illustrissimi Domini Cancellarij rogatu speciali, Vestræ Considerationi oblatam nullâ circuitione adhibitâ, nudè proponemus: ut exercitatæ in rebus Spiritualibus prudentiæ, Sapientiæque vestræ ansa præberi qveat legitima, interpretandi super re tota judicium vestrum: ut quid tandem in tam arduo negotio, factu opus sit intelligatur.
[left margin: Et describit consultationis viam.]
   Si qvam igitur in disquirendâ Pacis Euangelicæ viâ consultationem suscipere expedit, eam inter Theologos Theologicam esse oportet. Nam cum res ipsa in se spectata merè Theologica sit, ideò qvoque viam rei tractandæ ineundam esse merè Theologicam, rationj consentaneum videtur. Nam ut Politicis suam de hac re quoad externum apparatum, et qvatenùs publicum statum concernjt Deliberationem relinqvamus, ne in alienam messem temerè falcem immittamus, occurrit nobis in Theologicâ pacis sectandæ viâ duplex semita, à [catchword: doctis]
[19/11/24A]

Doctis in rerum Disquisitione adhiberj solita. Harum altera Scholastica, altera Practica vocarj debet. [right margin: Quòd non sit Scholastica sed Practica.] Illa nudam Dogmatum Theoriam Philosophicis Terminis et sublilitate subnixam sectatur; Hæc nullam Theoriam à Pietatis studio sejunctam agnoscit: Illa præter et extrà Scripturam, multa disquirit; hæc nihil præter formam sanorum verborum agnoscit. Illa scientiam in cerebro fluctuantem, hæc in corde fixam veritatem parit: Illa nudam intellectûs speculationem, hæc etiam conscientiæ vitam, et vitæ actiones verbo veritatis pascit: Illa denique peperit et fouet in Ecclesiâ opinionum diversitates irreconciliabiles, hæc ubì locum invenit, unitatem Spiritûs in vinculo pacis conservare consueuit. Ergò ut missum faciamus præposteram Scholasticæ Disquisitionis rationem, q in aëre veritatem apprehendit imaginariam, qvæ pro certis humanæ adinventionis loqvendi formulis, tanqvàm pro aris et focis depugnat, amplectemur alteram verè Theologicam Scripturæ scil: sacræ propriam Consultationis viam, q docet, non solum intuerj, sed et veritatem facere, per qvam cum Deo in luce, et cum hominibus Deum timentibus in Charitate communionem habebimus: [right margin: 1. Ioh. 1. 6, 7.] Neque pudebit nos ad
[19/11/24B]

lucem venire, qvoniam expetemus, ut manifesta fiant opera nostra, quòd secundùm Deum facta sunt. [left margin: Ioh. 3. 21.]
   Lux autem ista, qvæ Practicam manifestat operum Veritatem nulla videtur alia, qvam S. Spiritûs in conscientijs proborum, secundùm Scripturas Sacras loqventis judicium, de ijs rebus prolatum, qvæ ad mutuam omnium ædificationem in Pietate pertinent; Hujus ergò judicium audiamus, relictâ tam Politicâ de rebus externis ratiocinatione, qvàm Scholasticâ Theologastrorum Spermologiâ; hunc solum fidelium Doctorem, hunc in omnj viâ veritatis ductorem sequamur, ille nos per verbum vivum in conscientijs nostris revelatum, et in Sacris literis contestatum, ille inqvam, nos manuducet ad viam Pacis, si illam sincero animo inquiramus. Qvis enim audebit dicere, Ductorem istum ulli mortalium hactenûs ad pacem verè[altered] Spiritualem properanti, ullâ in re defuisse? Certum ergò est nos ad scopum concordiæ perventuros, si nobis ipsis deesse non velimus: Dej enim Spiritus, nisi rejectus, neminem destituit.
[left margin: 1. Pet. 3. 21.]
   Hujus igitur ope, absque auspicijs rem coràm tribunalj bonæ Conscientiæ (ibì enim habitat Spiritus ille, ibì responsa dat petentibus) perpendamus. Atque ut id tum melius fiat, [catchword: tum]
[19/11/25A]

tum magis Scopo consultationis nostræ conducat, omnia favente DEo [problematikos? Greek ending?] pertractabimus; [right margin: Problematica.] ut nihil scil. determinare præsumentes, aliorum judicio rem integram relinqvamus. Atque hoc tum facere aggrediemur, ubì prius ipsam Pacem, cujus acquirendæ viam investigare constituimus, definiuerimus; et capita Disquisitionis nostræ indicaverimus. [right margin: Scopum.] Ergò ut ad rem veniamus; Voco ego Pacem cuius disquiro rationes, Fraternam in Evangelicj, novique Fæderis perfecto tenore, unanimiter profitendo, animorum consenssionem publicè procurandam, atque constituendam, inter Ecclesias Germaniæ Protestantes; q hactenùs odijs et disquisitionibus inter se Scholasticis divulsæ, Spiritûs unitatem non retinuerunt; sed luctuoso Schismatj locum concedentes, veritatis propagationj Impedimentum, simplicibus scandalum, pijs luctum, Evangelij hostibus gaudium, alijs Ecclesiis detrimentum, et sibi ipsis [extremum? altered from externum?] penè exitium, attulerunt. De hac ergò Pace procurandâ, et exitiali Schismate abolendo, consultum judico inquirere, piorum omnium, et vestrum imprimis plurimum[altered] Rev. Præsul, et Capitulares Dignissimi judicium, in qvatuor, consultationis nobis hoc tempore propositæ, capitibus. [right margin: Et partes 4.]
[19/11/25B]

   Primò inquiremus, quid in hac quærenda per conscientiam, ab omnibus Ecclesiæ veris Pastoribus fieri debeat?
   Secundo quid ab ijs qvos cura hæc tangit omninò fieri possit?
   Tertiò ad qvosnam tota rei procuratio, tàm in eo, qvod fieri debet, qvàm in eo, qvod fieri potest, pertinet.
   Qvartò denique, qvomodo illj susceptam hanc in legitimo Concordiæ studio, curam administrantes, conscientias suas liberare, et coràm DEo puras à reatu contentionis conservare debeant? etiamsj propter contentiosam hominum indolem Pacem fortè qvam qværunt, obtinere nequeant.
[left margin: Transit ad Tractationem]
   Si in hisce qvatuor capitibus, per DEi gratiam dijudicandis contigerit nobis invenire viam, in luce conscientiæ facilem, ex indubitatis officiorum Christianæ vitæ Principijs, per Conseqventias legitimas complanatam, non est dubium, qvin ad omnem aliam in toto causæ ambitu incidentem qstionem, facilior erit responsio. Nam cùm in omni instituto feliciter inchoando, anteqvàm ad ejus executionem deveniatur, hæc qvæstiones, An? Per quos? et qvomodo? sint præcognitu requisitæ: Nempè an aliquid fieri debeat? Tum an id qvod fieri debet etiam possit fieri? [catchword: Deindè]
[19/11/26A]

Deindè si possit per qvos? Et tandem qvâ methodo per illos, id quod potest et debet fieri, ad effectum sit deducendum? Ideò in hac grauj causâ, quæ tot ingenia per integrum seculum exercuit, hæc præparatoria solidè discutienda videntur, ne temerè laborem propositum suscepisse videamur.
[right margin: Primæ partis de eo quod fieri debet.]
   Ergò ut Casûs Conscientiæ de eo quod fieri debet, piè Doctis discutiendos proponamus: Rogamus primo loco:
[right margin: vel propter expressum Dej mandatum]
   1. An expressum DEj mandatum, qvo jubemur Pacem cum omnibus si fieri possjt, et qvantum in nobis est colere: tantum ad externæ vitæ temporales rationes pertineat, et nullo modo de Spiritualj animorum concordiâ debeat intelligj? Quod si per Analogiam fidej nihil obsit, quin hoc præceptum possit intelligj, de concordiâ Spiritualj, psertim cum in Scripturâ passim hæc magis, qvàm illa, idque sæpè et Valdè patheticè, ut Phil. 2. et Ephes. 4. urgeatur. tum
   2. Qværitur, an in tam præciso mandato observando, ulla qveat admitti exceptio, propter qvam liceat studium qværendæ concordiæ Spiritualis, ullo tempore ob causas externas, et considerationes humanas, ex animo, ore, et opere, deponere? Sj nullam admittat talem in piâ conscientiâ exceptionem, tùm videtur considerandum:
   3. An liceat ijs qui divinæ pacis præconio desti-
[19/11/26B]

-nati sunt Spirituales, abolendi Schismatis inter Euangelicos, vias, vel propter inuitos superiorum temporum in eo genere conatûs: vel propter conceptas de fraude qvorundam multâ suspiciones, vel propter aliorum obfirmata in errore ingenia, vel propter temporum injurias, et difficiles rerum gerendarum rationes, intermittere, aut alijs dissvadere? [left margin: 4.] Etsi hoc neminj licere putandum est, tum perpendendum videtur, Annon deceat nos piorum conscientias in sinceritate Deum timentes, instanter obtestari ne permittant talia (si forsan ea alicujus animo obuersantur præjudicia) sibi in hisce consultationibus ad umbilicum perducendis, impedimento esse? Iam si supponamus hæc in observando Dei mandato illis impedimento esse non debere, et qvidem propter pceptj conscientiam; qværi potest, [left margin: 5.] An etiam verè pijs, qvi Reverentiâ Dej voluntatis sincerâ ducuntur, et suam libenter Voluntatem ejus submittunt arbitrio, hæc in hac disquisitione, impedimento esse possunt? Sj non possunt; tum videtur inquirendum, Qvid de illis judicandum sit, qui pter hæc, vel apud se, vel coram alijs, ut suam pcepti hujus transgressionem excusent, nihil qvod prætendant habent; [left margin: 6.] An scil. verâ Dej qvoad hoc præceptum reverentiâ, ducantur? Sj possunt etiam verè pijs DEj expressam voluntatem hac in re agnoscentibus, hæc esse impedimento, tum videtur demonstrandum [catchword: qvâ ratione]
[19/11/27A]

ratione fieri possit, ut esse qveat aliquis bonâ conscientiâ salvâ, agnitæ Dej voluntatj inobediens: Sed si hoc demonstrari nullâ ratione poterit, tum videtur statuendum, inter pios neminem esse censendum, qvj hoc mandatum à DEo esse nouit, et tamen ej obedientiam non pstat, propter impedimenta, q apud DEum aut bonam conscientiam neminem excusare possunt.
   Atque hæc q ad pacis inquisitionem sufflaminandam allegarj à quibusdam solent, quæsita De Impedimentis sufficiant: An scil. debeant nostris hac in re cogitationibus obicem ponere?
[right margin: 2.]
   Nunc secundo loco veniamus ad ea, qvæ præter DEj mandatum, Conscientiam piorum ad hasce curas seriò capessendas obligare videntur; de qvibus liceat inuestigare: An neglectus hujus officij hoc tempore in Euangelij Ministris tantoperè requisitj, ab impietate excusari possit? Ubì primò hoc occurrere videtur considerandum: [right margin: 1. vel propter Ecclesiæ debitam Charitatem] Annon debeat quilibet in Evangelij Ministerio, qvocunque tandem loco sit constitutus, afficj intimo doloris sensu, propter hasce ex Schismate prognatas, in Schismatis causis, atque effectibus, consistentes Ecclesiæ calamitates: Si negari non potest, qvin ità fieri debeat et fiat, ab ijs, qvi veri in Ecclesiâ Pastoris animum induerunt, tùm qværere expedit: [right margin: 2.] An si hoc Ecclesiæ vulnus, et tot indè prognata malorum Symptomata,
[19/11/27B]

pium verò doloris affectu afficere debeant, et reverà afficiant animum fieri possit, ut tali doloris sensu reverà perculsus animus, sibj temperare qveat à remedij voto, et disquisitione sincerâ? Si hoc fieri potest, tùm videtur despiciendum fore, qvid naturalem voluntatis humanæ appetitum, in omni alio doloris sensu per se erumpentem, in hoc Spirituali affectu sufforet? Sed si illud æqvè in hoc atque aliò qvouis dolore fieri non potest, tum qværendum ulteriùs videtur: An qui sibj temperare nequit, à voto ac desiderio remedij, publicis malis applicandj, possit ullâ ratione cogitationes atque curas de remedio procurando, vel non suâ sponte apud se suscipere et constanter fouere, vel à se susceptas et sibj commendatas, pro virilj non promovere? Si hoc fieri posse putandum est, tùm videtur explicanda ratio, propter qvam inauditum hactenûs divortium alia in re, appetitus et cogitationum humanarum, hac tamen in re existat. Sed si hoc planè fieri non possit; tùm cogitandum videtur pijs affectibus: [left margin: 4.] An si aliquis hodiè vel apud se omninò negligat, vel ab alijs excitatus, qvacunque ratione declinet legitimas de Remedio Evangelicorum Schismatj adhibendo Consultationum Theologicarum rationes, ille non judicandus sit expers esse doloris, et sensûs malorum, qvæ ex illo fonte permanarunt. Atque adeò (si auditione malâ illa acceperit) [Greek: anorgon?] et impium affectum ergà matris suæ [catchword: Spiritua-]
[19/11/28A]

Spiritualis miserias induisse? Ergò cùm credibile non sit tantam in Evangelij pconem verum impietatem cadere posse, ut planè aversetur legitimas de Ecclesiæ vulnere sanando deliberationes, et conatûs laudabiles detrectet: Liceat jam ulteriùs dispicere, [right margin: 5.] Annon in hac mentis ægritudine deceat nos verbj Ministros, æqvè cordatos esse, atque alij solent in corporeo dolore propulsando, atque æqvè misericordes ergà Ecclesiam DEj, atque alij benè affecti ergà animos suos, periculoso morbo laborantes? Idem est, ut qvando alia desunt medicamenta, saltem doloris lenimenta qdam adhibeamus? Ut etiam in morbo penè desperato, non tamen remedij exquirendj curam (psertim cum medicum habeamus omnipotentem) abiiciamus? Et tandem, cum honestam mentem, qvæ verâ ducitur ergà afflictum, misericordiâ, deceat, operam ægroto suam in remedio investigando non denegare, etiamsi conjecturam de felicj morbj eventu, nullam habeat, videtur hodiè Generosis et honestis (si qui tales inventj fuerint, inter Ecclesiæ hujus Evangelicæ Pastores) affectibus proponi posse, perpendendum: [right margin: 6.] Annon hoc ipsum, ex Charitate filialj, ergà matrem suam Ecclesiam (hoc tempore animorum funesto diuortio afflictam, à filijs suis dilaniatam, ab hostibus obsessam, à DEj irâ oppressam, et ab odijs par-
[19/11/28B]

-tium rixantium inflammatam, et penè in cineres redactam) pstare teneantur Spirituale officium, etiamsi conjecturam de doloris sui optato successu, aut nullam, aut pertenuem facere qveant? Et qvoniam pter medicorum opem à leui, et penitùs ignotâ causâ recuperandæ valetudinis corporeæ, ex diuinâ misericordiâ initium sæpè langventibus inexpectatò obtingit, qværi ulteriùs posset à fidelibus DEj ministris: [left margin: 7.] Annon fidej Analogiæ, atque adeò fidelium Pastorum officio conssentaneum sit, tale quid hac tempestate sibi sperare, et alijs spondere, in hisce Ecclesiæ calamitatibus vel leniendis, vel restaurandis? Ultimò si hisce officijs, in vulnere Ecclesiæ sanando, et dissidij flammâ sopiendâ obeundis per conscientiam obligantur, veri nominis Theologj, qværere tandem expedit. [left margin: 8.] Annon fideles Pacis consiliarij in hoc opere aggrediendo, ità animum componere coràm DEo debeant, qvasj ad incendium aliquod restingvendum accurrentes: ut scil. in hoc solùm defixam habeant mentis cogitationem, ut eas, qvas ad manum habebunt Spiritualis aqvæ lenientes guttas, ex fonte Israëlis haustas, exacerbatis contendentium animis instillent, viamque Pacis, juxtà ac veritatis inquirentes, eam in mansuetudine Spiritûs sibj ipsis, atque alijs seriò sectandam proponant, eventum laboris suj, sicut in tali causâ [catchword: fierj]
[19/11/29A]

fieri decet, DEo Opt. Max. sine multâ disceptatione, et subdubitatione committant? Atque hæc de eo, qvod fierj per conscientium in hac causâ debet, forsan sufficiunt.
[right margin: Secundæ partis de eo quod fieri potest.]
   Nunc ad considerationem eius quod fieri potest accedamus; atque sic primo loco dispiciendum videtur, [right margin: 1. Qvod est] Annon hæc ipsa, qvæ jam fieri debere [Problematikos? Greek ending?] proposuimus, etiam reverà fieri possint, ab ijs qvi animo verè Theologico, id est ab humanis respectibus alieno præditi sunt? [right margin: Illud ipsum quod fieri debet.] Si dicatur hoc ab ijs fieri non posse, tum alleganda erit causa, qvarè ministerialia in Ecclesiâ DEj officia, qvæ non aliundè pendent in executione, qvàm à propenso piæ voluntatis affectu, secundùm mensuram concessæ à Deo gratiæ, excitato, à veris Ecclesiæ Ministris in effectum deduci non possint, ex præscripto diuinæ voluntatis, ipsorum conscientias ad operis executionem obligante? Sed si talis allegari nulla causa possit, qvæ non vel Deo, vel Ministerio verè Evangelico injuriosa futura sit, tum concedendum est, illa qvæ fieri debent, etiam fieri posse, si modò rem seriò intendere illj voluerint, quibus Pacis Evangelicæ præconium à Deo commissum est. Si autem noluerint hunc scopum intendere, carebunt posthac coràm Deo et hominibus omnj excusatione; Sed si illum intendere se, et debere, et velle, profitebuntur, tum de illius inten-
[19/11/29B]

-tionis veritate ex actione ipsâ, in disquisitione mediorum pacis judicium fieri oportebit. Ut autem huic judicio legitimè instituendo fundamenta qdam Theologica sternamus; ad ea descendamus, quæ ipsam quærendæ Pacis actionem, qvam à verâ intentione animj semper fluere certum est, concernunt, [left margin: Et quicquid necessarium est scopo assequendo] ubj de distinctis rerum scopo asseqvendo subordinatarum capitibus, necessarias qvæstiones instituemus: ut judiciosi apud se dispiciant, quid in opere capessendo, vel fieri, vel non fieri posse cogitandum sit; si idoneis suo tempore auctoribus res tota committatur. Atque hic initiò, scopi à me superiùs delineatj breuem analysin instituere oportet, ut posteà qstiones ej subordinatas dilucidè proponamus. Scopus igitur hæc distincta requirit rerum perficiendarum capita; ut scil. [left margin: Cujus recensentur partes.]
1. Fraterna animorum consensio in Evangelicj Nouique Fæderis perspecto tenore inquiratur.
2. Ut inventæ consenssionis unanimis professio instituatur.
3. Ut professionis constituendæ publica procuratio aliquibus communj nomine demandetur.
4. Ut procuratâ atque constitutâ Fraternitatis in Nouo fædere proffessio apud Ecclesias Germaniæ, sopitis Disputationibus Scholasticis confirmetur, et stabiliatur. [left margin: Et illarum obtinantarum requisita.] De hisce jam suo [catchword: ordine]
[19/11/30A]

ordine, qvatenùs ea fieri posse putanda sunt, ità disquiramus.
[right margin: 1. Scil. ad animorum consensionem requiritur]
Et Primò rogandum videtur, annon fieri possit, ut apud piè Doctos Evangelij præcones hoc seculo determinetur, Qvot et qvænam in Evangelio hominibus annunciando sint cuilibet scitu et propositu necessaria Dogmata, ad vitam æternam obtinendam? [right margin: Fundamentalium dogmatum determinatio.] Si dicatur hanc determinationem à piè Doctis fierj non posse, videndum erit, Annon eadem opera dicatur, vel nihil in Evangelio certum esse, vel Ecclesiam Dej hodiè vero Ministerio esse destitutam: vel S. Scripturam in rebus ad salutem necessarijs absolutè, perfectam et claram non esse? Sed si hæc impia et absurda sint dictu et cogitatu, ac proindè fatendum sit, talem darj posse Dogmatum fundamentalium determinationem, tùm qværitur; an præter istam istorum dogmatum determinationem, ab utraque controvertentium parte receptam, aliquid planè necessarium sit, ad Pacis in Evangelicâ Doctrinâ fraternam consensionem? Si dicatur aliud quiddam esse, tum illud aliquid, qvod ad salutem, pter fundamentalium dogmatum perfectum tenorem, necessarium judicatur, nominandum est, et simùl probandum id, et fundamentale non esse, et tamen ad salutem necessariò requisitum: Sed si nihil tale excogitari potest, tum pacis qvoad Doctrinam ineundam ratio non videtur impossibilis.
[continues at 19/11/30]