The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To ? Part 2, In Latin
Dating:5 December 1639
Ref:19/10/49A-56B: 56A-B BLANK
Notes:Document divided between 2 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 202.
[19/10/49A]

[6 lines from bottom of page]
  Ego Vir Amplissime sincerè profiteor me non capere quid per Decus Ecclesiarum intelligat D. Doctor et qua in re putet illud miserè apud Lutheranos prostitui. Si decus Ecclesiarum putat esse veritatis manifestam professionem; hanc non prostitui, qvoniam hujus defensæ laudem ipse mihi ultro tribuit. Si decus ecclesiarum consistit uti vere consistit, in regni Dei manifestatione
[19/10/49B]

quod Apostolus ad Rom. 14. 17. situm esse dicit, in[H? alters from an] justitia Pace et gaudio in Spiritu S. hoc non prostitui, quoniam huic rei totum studium meum impenditur, ut appareat nostras Ecclesias alijs in hisce Regni Dei virtutibus servire velle ad ædificationem: qui autem per hæc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus ut inquit ibidem Apostolus v. 18. Ergo tantum abest ut hâc ratione prostituatur, ut potius hoc ipso Ecclesiarum decus summè conservetur coram Deo et hominibus. Si putat Decus Ecclesiarum prostitui in eo, quod ego phrases quasdam Lutheranas cert sensu limitato admittam, dum volo ijs hoc pacto occasionem præcidere litigandi mecum de verbis; et contentionis finem perpetuo trahendi de phrasibus? Renovanda sunt illi in memoriam Apostolica duo dicta. Primum est 1. Cor. 4. 19. 20. Cognoscam non verba istorum inflatorum sed efficaciam, non enim in Verbo situm est regnum Dei sed in efficacia. Ego igitur si velim istis inflatis phrases tantisper relinquere suas, donec experimentum de virtute et efficacia illorum spirituali fecero, ut nos Dei regnum non in verbis sed Praxi Pietatis collocare agnoscant; An ideo decus Ecclesiarum prostitui? Certè qui decus Ecclesiarum Reformatarum in verborum apicibus et phrasium interpretationibus constituere mavult potius, qvam in virtute spirituali, is mihi nescire videtur quid sit Evangelium Christi dedecore vel honore afficere. Secundum est. 2. Tim. 2. 14. Obtestare (inquit Apostolus) in conspectu Domini ne de verbis pugnent quod nullam
[19/10/50A]

affert utilitatem imò auditores subvertit. Ergo si modum ijs loqvendi suum largiri voluj, ut testatum illis foret, me nolle de verbis pugnare, sed omnem vitiligationem declinare ut ad rem ipsam deveniretur, an ideo decus Ecclesiarum prostitui? Sed si putat decus Ecclesiarum prostitui ideo, quod Lutherani qvidam carnis suæ sensu inflati, hoc meo per charitatem et humilitatem suscepto labore abutantur ad inanem gloriationem qvendam[H deletes] <H: quando> futilia quædam exprobrare Reformatis non verecundantur; scire debent qvod vana carnalium hominum insultatio Ecclesijs nihil detrahat Reformatis: nec mea Charitas, per qvam omnibus in humilitate servire cupio, secundum Apostoli mandatum ad Gal. 5. 13. ulli reformato, multo minus omnibus Ecclesijs dedecori esse potest; quis enim putabit, probrosum esse ministro, Evangelij, ipsius Christi et Apostolorum exemplum, imitari. Et quid tum etiamsi alij imaginariam jactantiæ materiam captent â nostra tenuitate? an ideò dignitas Ecclesiarum prostituitur? quisquis non vult hâc in parte Crucis Christi particeps fieri, et mundi vanitatem forti animo contemnere; indignus est gloria pia probrum hoc coronabitur. Hæredes sumus Dei et cohæredes Christi, si modo simul patimur, ut simul etiam glorificemur, inqvit Apostolus ad Rom. 8. 17. Nam etsi Christus ex infirmitate in mundo fuit crucifixus, attamen vixit ex potentia Dei, dum perferens omnia mundum superavit. Ita et nos si infirmi sumus in eo, viui erimus cum eo, ex eadem DEI potentia: nam si[H alters] secundum carnem non militemus, sed spiritualem [Greek: panoplian] assumamus; sublimitates illas humanarum imaginationum[H? alters], quæ sese attollunt adversus Dei mandata, nullo
[19/10/50B]

negotio evortemus, omnesque inanes hominum cogitationes ad obediendum Christo in captivitatem redigemus. [left margin: Psal. 76. 10.] Scimus æstus humanos in Dei gloriam cessurus sum surgit ad judicium Dominus ut servet omnes mansuetos terræ: ergo feramus paulisper illam jactantiæ vanitatem, è qva laudis materiam nobis adaptabit Deus noster, si modo inter mansvetos terræ consistamus et sine stomacho ignominiam seculi contemnamus.   At denique si putat ideo Decus Ecclesiarum prostituj qvoniam nulli adhuc Principes atque Magnates qui Ecclesiæ Reformatæ columina[H alters from columnæ] et antistites[H underlines] <H: nutricii> sunt ad hanc causam tractandam accedunt, nec in ea spectari aut nomina sua audiri volunt; Respondeo me rem spiritualem tractare spirituali modo eum hominibus spiritualibus coram Deo spirituum judice atque ideo ab humano præsidio et authoritate nullum causæ fundamentum et decus accerso. Ajo etiam illos qvi principes tantopere respiciunt verum causæ fundamentum et Ecclesiæ Reformatæ munimentum deserere: ajo illos in brachio carnali acquiescere, et veritatem non agere, sed verum Decus Ecclesiarum et Reformatæ religionis gloriam prostituere. Nam qui Clypeum fiduciæ in Deum suæ abijcit, et externam respiciens tempestatem carni formidabilem, merè politicis innititur curis, cursumque consiliorum moderatur & dirigit ad rationes humanas [et? H deletes] <H: is> benignitatem erga se divinam derelinqvit, et vanitates observat mendaces. Ego non ignoraui â multo tempore hac de causa plerisque suspectam[altered] atque contemptibilem videri meam hanc procedendi rationem, quod magnatum authoritatem non prætendam, sed nihil hoc me movit; qvoniam
[19/10/51A]

scio Deum non multos sapientes secundum carnem, nec multos potentes, nec multos nobiles elegisse, ut opus suum in Evangelio perficiat; [right margin: 1. Cor. 1. 16. 17. 18.] Sed eum elegisse ea qvæ stulta sunt mundo ut pudefaciat sapientes; et qvæ sunt infirma, ut pudefaciat valida, et qvæ sunt ignobilia proque nihilo habita et qvæ non sunt, ut nobilia mundi et qvæ magni fiunt, et ea qvæ sunt, aboleat. Hoc ego causæ meæ fundamentum constitui, et dedecori esse puto Reformatæ Religioni præsidium et dignitatem illius in alio qværere, qvam in ipso religionis authore. Si autem <â> Deo religionis veritatem hausimus, committamus eandem et nos ipsos illius tutelæ, et alacri animo voluntatem ejus præstemus, is facile Principum corda inclinabit ad curas in hoc genere nutritias, si modo nos Theologi mundana non præferamus divinis; et lites scandalorum fontes, in pium mutuæ ædificationis studium convertamus. Nihil ergo me movet judicium Domini Doctoris de prostituto â me decore Ecclesiarum Reformatorum erga Lutheranos; qvoniam video nec in defensa veritate, nec in quæsito DEI Regno, nec in phrasibus quibusdam certo modo admissis, nec in mea humilitate et spirituali submissione, nec in neglecto Principum et Politicorum præsidio, qvicqvam decedere de honore et dignitate causæ; præter hæc nihil excogitare possum in quo Decus Ecclesiarum collocari velit. Audio tamen D. Doctorem Anonÿmum ita cum non nemine de hoc instituto disseruisse[H alters]; nos frustra laborare in studio Ecclesiasticæ concordiæ, quoniam nec tutum esset ecclesijs, nec etiam fieri reipsa posset, ut Pax ulla stabiliretur inter Evangelicos Religiosa donec in pristinum locum restituatur Domus Palatina, atque ideo animum huic operi non
[19/10/51B]

esse hoc tempore adijciendum. Si hoc consilio negotium sufflaminat petendum ab ipso est; An Liceat suspendere mihi ad externa status politici ratione meam in officio divino Conscientiam? Et an Ecclesijs Dei aliter non benè velle debeamus qvam qvatenus id cum Palatinæ Domus commodo conjungitur? Fatendum est Pontificios in Domo Palatina oppugnare causam Religionis Reformatæ et agnoscendum Principes Palatinos fuisse et esse adhuc posse primaria illius causæ inter Germanos columina: Sed puto Deum malle per et propter Ecclesias suas gloriam illius Domus restituere, qvam per et propter Domum illam suas Ecclesias conservare. Si ergo quæsiuerint primo Regnum Dei et lustitiam illius in publica protestantum ædificatione; sperare[altered] poterunt reliqva ipsis fore adijcienda: Sed si suam dignitatem potius qværunt qvam Christi regnum, nihil proficient. Ego ita judico: nihil magis impedire Domus Palatinæ restitutionem qvam quod imminuta sit Evangelicorum potentia. Imminuta vero hæc potentia non aliunde orta est, qvam â dissidio partium intestino: si hoc igitur dissidium componatur dubitandum non est, quin Evangelicorum causa jam afflicta et pene prostrata in integrum restitui possit. Ergo qvi operam suam impendere non vult dissidijs è medio tollendis usque dum videat Palatinæ Domus restitutionem; is causæ Palatinæ revera non fauet, qvamvis ei plus favore velle videatur qvam toti Ecclesiæ et Veritati cælesti. Nec Ipse Princeps Elector Palatinus â Deo prosperitatem sibi spondeat, si non Dei causam ex animo magis qvam suam agat: hanc vero causam melius agere non potest,
[19/10/52A]

qvam si concordiam inter Evangelicos Religiosam[H alters] serio commendet viris idoneis promovendam. Hic vides Uir[H alters] prudentissime quantopere differant Doctoris Anonÿmi et mea consilia, nosti me in præparatorijs versari quibus disponuntur ad hæc [Greek: meletemata] Theologorum uoluntates jam verò nulla tempora magis sunt accommodata huic animorum præparationi, qvam illa quibus subiguntur â jugo calamitatis affectus humani â quibus dissidia originem traxerunt. Hæc illa tempora sunt, et si hanc oportunitatem rei benè gerendæ oblatam aliqui nolint[H alters from velint] arreptam sed jam captatam e manibus nostris excutere conantur; tandem reddituræ sunt rationem DEO tantæ iniquitatis. Me quod attinet hac ratione libero Conscientiam meam nec facile turbari me patiar ab humanis judicijs. Scio enim me per [Greek: euphemian kai dysphemian] in opere evangelico versari debere: atque hæc pars non minima est Crucis Christi qvam ferre in Evangelica professione tenemur, quod non solum ab adversarijs oppugnemur et premamur; sed etiam â fratribus deseramur, et abijs quos id minimè decebat ob suspiciones traducamur inanes. Si tua Pietas Christum sub hac Cruce non erubescit, hæc quæ scribo non offendent tuam prudentiam, nec mea tenuitas, quæ humanis præsidijs minimè subnixa est, tibi despicatui futura est. Et qvamvis forsan hæc nostra consilia (ut ille ait) nec approbas nec adjuvas nec nominis tui auspicijs illa ornari pateris, patere saltem ut ueræ consiliorum meorum rationes tuo judicio clarè proponantur et cum consilijs quæ Domino Doctori maximè probantur distinctè conferantur.   Ille religiosam cum
[19/10/52B]

Lutheranis Societatem toto animi affectu desiderat atque expedit modo ea possit obtineri sine dispendio veritatis: Idem etiam nos et non alia conditione expetimus. Ille ad conservationem veritatis consensum in Confessionibus Ecclesiarum fundamentalem esse demonstrat: Idem et nos facimus. Ille controversias hactenus inter doctos agitatas non vult penitus manere indecisas: Nec nos hoc volumus. Ille decisionem hanc fieri vult sine præjudicio eorum qui huc usque causam veritatis ex verbo DEI pio Zelo egerunt: Nos idem quoque fieri cupimus. Ille â Palatinis et Cassellanis in concordiæ studio vestigijs non recedit: Nec nos ab ijsdem recedere decreuimus in hisce consensus est.   In alijs autem præsertim quæ modum agendi spectant nonnihil variant rationes nostræ. Nam ille putat hæc tempora ab hisce consilijs esse aliena; nos maximè ijs oportuna esse judicamus. Ille rem non sine summa Principum et imprimis Palatinorum directione tractari vult: nos equidem optamus id fieri posset, sed tamen necessarium non esse putamus, quamdiu præsertim versamur in præparatorijs et Theologica consultatione, de modo procedendi. Ille dicit se offendi ex eo quod aliqui ab iniquissimis et acerbissimis adversarijs non tam efflagitent qvam emendicent sÿncretismum: Nos ab æquis et iniquis Theologis his et illis, non tam emendicamus syncretismum qvam petimus consilium theologicum si quod habent, de concordia
[19/10/53A]

suo tempore fraterna inter Evangelicos procuranda. Præter hæc puto me videre præcipuum, qvando ad rem propius devenietur differentiæ momentum inter nos futurum hac in re: quod ille volet formulis loquendi et sententijs quibusdam particularibus doctorum quorundam mordicus <in> hærere: nos vero de verbis et phrasibus deque scholasticis priuatorum opinionibus nequaquam contendemus, dummodo in re ipsa et salutari doctrina consensum inveniamus. Atque hinc esse videtur quod ille quosdam (quos tamen non meminit[H deletes] <H: nominat>) accusare velit de mutato genere doctrinæ qvæ hactenus sonuit in Ecclesijs et Scholis Reformatis quasi metu periculi velit[H alters] omnia nostra ad palatum Lutheranorum dogmata in modo loquendi attemperare. Hoc temperamentum sermonis ipsi improbatur, quoniam ex inde fieri putat quod clara obscurentur & cothurnis induantur, certa in dubio ponantur et verissima negentur. Hæc inqvam omnia fieri putat propter modo[altered] loquendi nunc quidem ab aliquibus usurpatos, nec tamen antea consuetos Theologis, quorum authoritati hac ratione præjudicium creari <H: putat> [poterat? H deletes] quo præjudicio non sublato se concordiam cum Lutheranis inire nolle sat manifeste innuit. Hæc igitur qvantum ego prospicere possum futura est ferme unica dissensionis (si qvæ oriatur) materia. An scilicet necessario Doctorum nostrorum omnibus loqvendi modis et privatis opinionibus ita inhærendum sit, ut etiam cum dispendio Religiosæ Pacis et publicæ Concordiæ illa qvæ dixerunt et statue-
[19/10/53B]

-runt defendenda sint: adeò ut non liceat nobis sensum doctrinæ nostræ verum attemperare in modo loquendi ad captum Lutheranorum. Nam quod ille dicit hac ratione obscurari clara, certa in dubio collocari et vera negari; id qvæstionis erit inter illum et eos quos accusat. Negabunt enim illi hæc fieri â suis loquendi formulis, atque ita qvando disquiremus, qvænam sint admittendæ qvænam repudiandæ phrases, tota moles controversiæ per illum devolvetur ad nos ipsos; ut de verborum et phrasium proprietatibus inter nos ipsos disceptemus quidnam hoc quidnam illud ex nostro et ex illorum sensu significet vocabulum? Hic vides totam qvam ego agnosco inter nos difficultatem et diversitatem consiliorum, nec jam ullis verborum lenocinijs captabo tuum fauorem, nec obtestabor Te per veterum ut ille facit Palatinorum aut aliorum constantiam, ut nominis tui auspicijs nostra ornari consilia permittas: sed per tuam æquitatem, pietatem et moderationem te rogabo christianam, ut ijs faueas consilijs quæ tuæ conscientiæ maxime probata videbuntur.
   Ego hoc honoris habeo et habebo semper D. Doctor Anonymo ut id quod facit et judicat non flocci faciam, sed ponderandum censeam. hinc fit jam quod ista discutere voluerim tam diffuse; scio enim et apud Te et apud alios non immeritò[H alters] multum valere ipsius authoritatem. ideo rem totam debui sigillatim attrectare ut palam esset, me de uiri tanti in me tam gravi judicio et actione, quæ me a tantopere concernit studia nec temerarium nec cum affectu ferre judicium. Spero itaque viros cordatos qvorum animos hisce præ-[catchword: judicijs]
[19/10/54A]

-judicijs occupavit adversus hæc conamina non minorem mihi probanti qvam illi dicenti fidem adhibituros. Optarim tamen mutaret ipse illam qvam concepit sequiorem de mea tenuitate siue causa sententiam, et eos quos ab hoc innocenti conatu juvando absterruit, rursum mihi conciliaret: nec porro in opere me turbaret; quod ut fiat, â tua æquanimitate christiana, rogandus erit. Vides luctam spiritus mei, et statum quem subire non reformido propter rei tam necessariæ procurationem, vides me omnium censoriæ Zelotÿpiæ memet qvasi nudato capite obijcere et hinc et illinc vapulare. Etenim quia liber â partibus esse volo, ideo non possum non omnibus esse suspectus qui humano magis qvam divino consilio partibus impense favent. Ego nemini cessi hactenus in affectu erga Ecclesias[altered] Reformatas; sed affectum illum cum mea æstimatione non conjunxi, nec æstimationem ab hac vel illa opinione Scholastica, sed ab Evangelicæ Virtutis et Pacis fundamentali veritate et Praxi deductam quæsiui. Ergo nulli molestus esse studebo in hoc opere posthac, quemadmodum nec antehac fui. Sed si destituar humano, divinum tanto obnixius implorabo et exspectabo auxilium: nec ab innocenti conatu desistere[H alters] constitui, etiamsi subtrahuntur externa in opere subsidia; sed decreui manibus hisce potius vitam hanc sustentare, qvam admittere ut institutum vel penitus deseratur uel ad privatas quorundam intentiones publico neqvaquam utiles trahatur. Interea nemini debitum respectum denegabo, sed[H alters from et] in re spirituali hominum mundanorum patrocinia mihi certum est non majoris æstimare, qvam videro in suis rebus mundanis eosdem Deum respicere. De cætero
[19/10/54B]

annitar Paci devotum[altered] in tolerantia possidere animum, fortuita despicientem, virtute lætum, et in utraque sorte sibi constantem.
   Hac illa sunt quæ mihi in mentem venerunt occasione censuræ qvam de me tulit Anonÿmus, restat ultimum caput hujusce dissertationis, in quo objectiones alibi mihi oppositas et ab eadem suggestione prolatas attingere[H alters] expedit. Singula non potero ad ad animum revocare, sed tantum præcipua qvædam, et quid responsi dederim brevibus enarrabo.
  1. Obijciebatur; me extraneum esse atque ideo neqvaqvam idoneum ad hoc reconciliationis negotium procurandum. Respondi. Extraneos[altered] ab ipsis Germanis quos ea res maximè concernebat ad causæ cognitionem invitatos fuisse; meque illorum rogatu meus parastatas excitasse ad has curas. Extraneos minus partibus esse addictos qvam domesticos, atque ideo magis idoneas ad opus mediationis. Extraneos debere causam religionis communem, qvæ ipsos etiam attingit, qvatenus ejusdem hæreseos rei peraguntur curare, videri denique posse eos qui Extraneorum judicium declinarent in Controversijs ad Religionem sibi cum ijsdem communem pertinentibus causæ suæ non satis fidere.
  2. Obijciebatur: Sufficienter actum esse cum Lutheranis hactenus atque ideo eos tanqvam obstinatos esse deserendos. Respondi. Non omnes Lutheranos censendos esse tales; multos esse non minus concordiæ studiosos, qvam sunt Reformati; nec adeò sufficienter hactenus actum fuisse cum obstinatis, qvemadmodum agi posset, impedimenta legitimæ[H alters from septimæ?] tractationis nunqvam satisfactorie[H alters] adhuc fuisse è medio sublata, et plura [catchword: jam ex-]
[19/10/55A]

jam exstare rei tractandæ fundamenta, qvam qvondam; atque alio modo, nec sine fructu rem, hoc tempore, tentari, idque non disputando sed amicabiliter consultando, fieri.
  3. Obijciebatur: Etiam non licere nobis de re tanta consultare si Magistratus consensu. Respondi. Verum id esse, atque ideo me ubique locorum conscio et permittente civili authoritate, rem agitare cum Theologis.
  4. Me hoc negotium Methodo Iacob Andræana tractare, obijciebatur. Respondi. Rem non ita sese habere. Nam Iacobus Andræas vt Reformatos condemnaret Lutheranos inter sese qvocunque modo unire conatus est: at ego utrosque inter sese ad consensum plenum perducere annitor, nec ullos condemnatos sed omnes reconciliatos cupio. Iacobus Andræas confessionem â paucis conscriptam alijs signandam obtulit, atque ut ei subscriberent partim spe, partim minis effecit. Ego autem nullam concordiæ formulam ulli subscribendam exhibeo, sed consilia agito de modo qvo ad condendam communem confessionem, qvæ omnibus satisfaciat perveniri aliqvando possit.
  5. Obijciebatur qvod agnitæ veritati præjudicium â pacificatione creari possit. Respondi. Nullibi melius qvam in concordiæ sinu conservari et efflorescere veritatem; timorem itaque hunc esse inanem, qvoniam cælestis sapientia, inqvit Apostolus, est Pacifica, at ea qvæ [H deletes word] <right margin, H: viget> et versatur in contentionibus, terrena, diabolica et animalis esse censetur. Iacob. 3. 15. 16. 17.
  6. Obijciebatur: quod ego prætenderem me revelationibus quibusdam Divinis esse permotum[H alters from promotum], ut hoc studium tanta cum instantia tractarem
[19/10/55B]

At ego respondi. Id putidum et confictum â malevolis esse mendacium, ad invidiam mihi inter homines simpliciores creandam, atque eos qui hoc de me spargerent esse calumniatores. hæc et similia nonnemo suppeditante materiam Anonÿmo effutire alibi non verecundatus est, ut dissuaderet benè affectis omnem de concordia mecum quærenda tractationem. Sed nihil aliud efficit, qvam suam prodere imperitiam et ingenium contradictioni atque contentioni assuetum. Ergo nihil posthac turbabit animum in hac causa meum; nam si oleum et operam perdo mihi et non alteri jacturam facio, nec quisqvam offendi jure potest ex eo quod liberum[H alters from liberrime] rei optatissimæ sollicitatorem agere velim: mea libertas mihi necessaria est, ut animum[H deletes] <H: omnium> servitio dicata esse qveat, nec ulli favente Deo præjudicabit. Verum sunt aliqui mortales qui vel imperium in omnes affectant absolutum, vel qvæ non intelligunt temerè oppugnant, qvoniam male sibi conscij omnia tuta timent, et veros timores suos patefacere non audent, sed hinc inde conquisita folia nuditati prætendunt suæ. Ego non cessabo Deum orare, ut illis meliorem dare velit mentem, atque omnibus in opere piè[H alters] Cordatis operarijs invictam constantiam. Tibique Vir Nobilissime et Doctissime omnem in longæva vita Corporis atque animæ [fælicitatem? altered]. Vale. Dabam Brunswici ipsis Non. Decemb. anno 1639.
                     Nobilissimæ Amplitudinis Vestræ
                              Servus in Christo Iesu
                                 Observantissimus
                              Iohannes Duræus./.