The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To [Raventlow?] Part 2, In Latin
Dating:17 October 1639
Ref:19/10/30B-40B: 40B BLANK
Notes:Document divided between 2 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 196.
[19/10/30B]

[line 6]
   Intereà negare non possum, qvin modus procedendj, qvem etiam in reliqvo Discursu, usurpant, doloris non levem mihj præbeat causam. Nam vel mentem meam omninò capere non velle videntur, vel ego quid sit non capio, in qvo mihj contradicunt. Duo enim sunt rerum capita, in qvibus se mihi opponunt: Primo consensionem, qvam ego dico esse fundamentalem fidej in Symbolis Oecumenicis, in Augustanâ Conffessione, et Harmoniâ Confessionum, planè reijciunt tanqvam insufficientem. Secundò ne fortè in aliquo consentiamus moderationem qvam ego svadeo, illi dissuadent.
   In primo capite, ubi agitur de Consensione in formulis fidej prænominatis, idem error committitur à Reverendis Vestris Doctoribus, qvi commissus est in initio, qvando de Fidej fundamento generalj agitur. Nam illj de Consensione in [catchword: Societatem]
[19/10/31A]

Societatem Religiosam continuò interpretantur id, quod ego ad probandum Consensionem affero, in fundamento Religjonis Christianæ: processi enim per gradus in eadem re probanda. Probo nimirùm ideò Lutheranos et Reformatos in eodem esse Christianismj fundamento consentientes, quia non solum in Confessione generalj Paulina, q est Actor. 24. concordant, sed etiam ulterius in Symbolis Oecumenicis, nec tantum in his, sed etiam in specialioribus Augustanâ scil. Confessione, et Harmoniâ confessionum, consensus existit, qvatenùs in omnibus hisce, id quod ad salutem scitu sufficit, clarè et abundè continetur. Ergò suam oppugnant umbram Domini Doctores, qvando petunt, An cum Pontificijs Societatem inire debeamus, quia et ipsj admittunt Symbola Oecumenica. Non enim suadeo Societatem ab hoc argumento, sed demonstro sufficientiam fundamentj, utrinque agnitj. Secundò qvando loquuntur de Explicatione Symbolorum requisitâ in societate forman[;?] iterum Lectorem suum abducunt à meo scopo,
[19/10/31B]

qvoniam Symbola qvatenus sunt fundamentalia, non egent ullâ explicatione, sed literalis et simplex sensus illorum cuilibet obuius est, tantum qvantum sufficit privato, ad retinendum Christianismj fundamentum. Ast qvando de Augustanâ Confessione dicunt, Calvinianos eam ex animo nunqvam probasse, miror Virorum confidentiam, quòd et alieni cordis secreta judicare, et uno Verbo omnes Germaniæ Reformatos, Theologos homines, sibi ignotos, et pro Confessione Augustanâ persecutionem perferentes, vel periurij, si in eam jurarunt, uti mos est aliquibus, vel hypocriseos, si ej subscripserunt, accusare audeant: Nec ad rei tantæ probationem magis facit illud, qvod ex Caluino, Bezâ, Zanchio et Neostadianis adducitur, qvàm si ego velim probare, nullum hodiè in Daniâ Theologum, assensum præbere Libro Concordiæ, qvia constat illum librum à Daniæ Rege in ignem fuisse projectum, qvando libri Authores eum Majestati Suæ obtule-[catchword: runt, ut]
[19/10/32A]

-runt, ut in illud Regnum introduceretur. Et qvamuis illi prætereà dicant, me scire, quod ostendatur à Lutheranis doctè et diffusè, qvàm procùl abeant Reformatj à Doctrinâ Confessionis Augustanæ, tamen ego scio, me scire vel aliter, non ostendj; qvàm hac fallaci, qvâ ipsi hoc loco utuntur [argumentationalj?] Methodo. Denique mirabilis illa qvoque inter alias conseqventia est, qvando dicunt [pulscula?] contineri in Caluinianis Confessionibus, qvæ Lutheranj qvàm maximè improbant; ut inferre qveant; Ergò Harmoniam illarum Confessionum non sufficere ad Consenssum in Fidej fundamento demonstrandum.
   In Secundo capite, ubi agitur de moderatione meâ, similes planè argumentationes contexuntur: Nam ego svasi moderationem inter Christianos talem esse observandam, in qvâ unus alterum ferre tenetur, salvâ Charitate fraternâ, etiamsj diversimodè de Mysterijs sentiat et loqvatur; dummodò non impingat in fidej fundamentum. Adduxj, ut hoc suaderem,
[19/10/32B]

Argumenta et Mandata Apostolica. Nunc autem quid Domini Theologj Haffnienses ad hæc? Talis, inquiunt, moderatio probanda non est: qvare inqvam ego? quia in rebus ajunt illi, humanis suo jure cedere licet, at de divinâ ubi agitur Veritate, inprimis eâ, absque qvâ salus æterna obtineri non potest, hîc neminem, aut moderatum aut remissum esse oportet. Quid jam hinc sequitur? an hoc? Ergo Duræj moderatio probanda non est; qvâ citrà jacturam fundamentalis veritatis, diversjmodè sentientes et loquentes de Mysterijs ferri uult? quænam hæc est consequentia? profectò nulla. Nam Duræus ultrò et libentissimè fatetur, qvod non oportet nos esse remissos, aut in proponendâ, aut tuendâ veritate ad salutem necessariâ; Sed an exindè sequitur quòd etiam tales esse debeamus, in opinione qvalibet aliâ, qvæ ad salutem nullo modo est necessaria? In qvâ tamen ego nullam aliam reqviro moderationem, nisj eam quæ ad ædificationem errantium requisita est: [catchword: ne rupto]
[19/10/33A]

ne rupto, propter qvoslibet sensûs diversos, Charitatis et pacis vinculo, qvemlibet statim à nobis in aliqvo differentem condemnemus. Hoc Apostolus expressè prohibet, ad Rom 14. 1. Assumite, inquit, infirmum fide, non tamen ad altercationes Disputationum. Quis est infirmus fide? Annon is, diuersum qvi sentit à fortiorj: hic tamen assumendus est: Ergò tenemur ferre diversa sentientem, et eum assumere in Charitate. Totum illud Caput hac spectat: ubi v. 13. expressè prohibentur judicia condemnatoria, qvibus alter in alterum ferebatur: et jubentur, in eo præsertim adhibere judicium, ne fratri aliquid proponatur, qvod eum offendat: Hoc est meum moderationis studium: non ut in mente et sensu nostro simus apud nos ipsos indifferentes et incuriosi, quid de re qvalibet sentiamus: absit hoc; imò è contrà præceptum est, ibid. v. 3. ut quilibet in animo suo plenè certus sit apud seipsum, de eo quid sentire debet; sed moderatio de qvâ loquimur est usur-
[19/10/33B]

-panda in censuris de alio pronuntiandis, qvatenùs à nostro sensu ille differt in rebus non-fundamentalibus.
   Ergò si rectè mentem Domini Doctores vel percepissent, vel proposuissent meam, tam confidenter non potuissent eam improbare: sed quemadmodum anteà Thesin de fundamento Fidej meam mutarant, ut tantò plausibilius ad eam responderent; nunc hanc de moderatione sententiam non proponunt, sed reticent, ne fallacia responsionis apparent. In Genere autem dissvadent moderationem qvamlibet, non habitâ ratione Distinctionis à me prolatæ; partim ut non opus sit ad examen revocare res, de quibus hactenùs controuersum fuit, cujusnam sint momenti; partim forsan, ne posthac desit consueta Disputationj materia, aut repagulum ponatur injuriosis accusationibus. Breuis itaque responsio futura est, ad omnia illa, quæ proferuntur ex Sacro contextu argumenta, quibus omnibus in genere dissuadent moderationem: Nimirum quid illa omnia de fundamentalibus aut Dogmatibus [catchword: aut of-]
[19/10/34A]

aut officijs sint intelligenda, atque ità meæ sententiæ neqvaqvam opposita: sed quòd fallaciter adversus illam applicentur; dum ab exemplo Dauidis, Moysis, Paulj, Eliæ, et aliorum, in officijs necessarijs fervorem suum contestantium, illatio fit ad omnem indefinitè sumptam moderationem condemnandam. Ex specialibus allegatis res clarius patescet.
   Locus ex Psal. 40. 10, 11. loquitur de prædicatione verbi DEj; quod factu omninò est necessarium in Ecclesia, nec ullo modo repugnat meæ moderationj, id facere maximo cum Zelo. Aliud enim est diuersa in aliquibus sentjentes ferre per Charitatem, aliud DEj Virtutes depdicare: nec quicqvam de DEj laudibus reticere.
   Psalmus item 119. 13, 14, 29, 30, 37, 43, 48, 53. De eodem officio, deque studio obedientiæ et sanctitatis capessendo, loquitur; quid meæ moderationi non adversatur.
   Locus Ezechielis cap. 13. v. 1, et 2. Ministeriale officium ad Ecclesiæ ædificationem necessarium describit, in reprehensione falsorum Prophetarum, qui ex animo suo
[19/10/34B]

et Spiritu suo, quæ non viderunt proloquuntur. Tales autem sunt illj, qui affectibus suis abrepti, Censuram in alios, quos DEus non condemnauit, nec quorum judices à DEo facti sunt, pronunciare consueuerunt. Illi non ascendunt ad eruptiones, nec sepem obducunt pro Domo Israëlis, sed rigore suo rupturas augent, et animos diuersos diuisosque magis magisque offendunt. Nec Paulj Praxis Act. 20, 26. meæ repugnat moderationj. Aliud enim est Zelum in curâ Pastorali usurpare gregis conservationj necessarium, aliud abstinere à judicio censorio, secundum DEi præcepta; quod ego solum urgeo: Nec ipsa Pastoralis cura, summâ licet diligentiâ administret suâ caret moderatione. Nam ipse Paulus non omnia omnibus omni tempore indiscriminatim locutus est, sed lactis potu aluit Corinthios; [left margin: 1. Corint. 3. 2. Hebr. 5. 11. 12. 1. Thess. 2. 7.] nec cibo robusto potuit pascere Hæbreos; Et apud Thessalonicenses suos, ad instar nutricis erat mansvetus sine omni rigore. Ergò moderatione etiam usus est, in dispensando verbo, pro captu auditorum; [catchword: quid unum]
[19/10/35A]

qvod unum est ex requisitis meæ moderationis.
   Locus ad Rom. 16. 17, 18. Dissidiorum et offendiculorum authores taxat; illi autem plerumque tales sunt, qui intempestiuo rigore, propter priuatos fines seducunt homines blandiloqvâ assentatione, ut ad suas partes eos trahant. Hoc autem meæ moderationjs genio planè adversatur: hic enim studijs partium et offendiculis rescindendis incumbit.
   Mosis Zelus procedebat ab expresso DEj mandato; cuj debetur necessaria obedientia, et tendebat adversus Ecclesiæ DEj oppressionem. Itaque meæ non opponitur moderationj, quæ fertur ad ædificationem fratrum infirmorum et errantium. Exemplum Ecclesiæ primitivæ adversus [Arrianos?] concernit rem valdè fundamentalem; in qvâ nullam suadeo moderationem, psertim cum à subdolis hostibus Ecclesiæ periculum imminet. Cui respondet Eliæ exemplum in re simili; quippè nulla potest esse moderatio legitima, in ferendo cultu Idolorum, loco Veri DEj. Exemplum Apostolorum Act. 15. 10, 11. Non tam est rigoris, qvam moderationis, si rectè e-
[19/10/35B]

-xaminetur Exemplum: aliqui urgebant nimis rigidè legales Ceremonias, tanqvam res ad salutem observatu necessarias; Paulus et Barnabas huic rigori resistebant. Provocatur ad judicium Apostolorum et Ecclesiæ [Hyerosolymitanæ?], synodus convocatus, et post multam Deliberationem, Decretum fit in hunc sensum: Onus nullum est Ecclesiæ gentilium imponendum, pter hæc necessaria; ut abstineant ab ijs q sunt immolata simulacris à sanguine, et à suffocato et à scortatione. Moderatio ergò duplici respectu hîc apparet; Primò qvòd noluerint onerare Ecclesias Gentiles Ceremonijs Iudaicis, q nec-dum apud Ecclesiam Iudæorum erant antiqvatæ. Secundò, qvòd tamen in rebus, q offendere poterant Christianos Iudæos, atque ità vinculum Charitatis violare Gentilibus pceperint qdam hoc casu necessaria observatu. In primo est moderatio Iudæorum ergà Gentiles; In secundo Gentilium ergà Iudæos.
   Ultimum denique quod allegatur in Praxi Apostolica ad Galat. 2. 3, 4, 5. continet verum legitimj rigoris in casu [catchword: necessa-]
[19/10/36A]

necessario exemplum. Falsi quidam fratres conabantur Ecclesiæ Gentilis evertere libertatem, atque eam in seruitutem redigere. Hoc fine adigere volebant Apostolum, ut Titum circumcideret. Id Apostolus animadvertens, nullo modo admisit, ne Ecclesiæ suo priuilegio exciderent. Hic verus erat et legitimus rigor, in casu necessario: ast ubi tale periculum non erat, idem Apostolus in eodem circumcisionis negotio moderatione usus est insignj, qvando Timotheum curauit circumcidi, ne Iudæj infirmiores, qui in Christum credebant, offenderentur. Actor. 16. 1, 2, 3. Ergò mutatis circumstantijs potest et debet Rigor et Moderatio usurparj, qvatenùs ex ijs ædificari potest Ecclesia. Hæc illa est moderatio Duræana, qvam Domini Doctores tantoperè dissvadent: nec ullo modo tepor censendus est, qvj in Ecclesiâ Laodicensj reprehenditur, sed verus feruor charitatis est, qvo nobis ipsis non indulgentes, alijs seruire studemus ad ædificationem: nec nimium nobis arrogamus, ut à rigidis censurarum Magistris fierj consueuit, qui putant tantum à suâ authoritate atque æstimatione decedere, qvan-
[19/10/36B]

-tum alijs se se accommodant. Hi genium Charitatis non callent, nec sciunt quid Apostolus sibj velit, qvando dicit se factum esse omnia omnibus, ut omninò aliqvos servaret. [left margin: 1. Cor. 9. 22. Galat. [1?]. 19. 20.] Nec percipiunt qvid dicat Galatis, qvando ità loquitur: Filiolj mej, qvos iterùm parturio, usque qvò formetur CHristus in uobis. Velim nunc adesse Vobis et mutare vocem meam, qvoniam hæsito in uobis. Ecce, Apostolus paratus est mutare sermonem suum: Quid annon verum dixerat? Cur ergò mutaret sermonem? Annon DEj Verbum protulerat? cur ergò hæsitabat? An licuit illi de Veritate Diuinâ aliquid remittere? Nam qvò fine putabimus illum voluisse mutare sermonem, nisj ut leniùs et remissius illum proferret? Hoc mortales illi non intelligunt, qui suis præconceptis vocum formulis tantoperè adhærent, ut omnem potiùs malint disruptam societatem Ecclesiasticam et Ciuilem, qvam hilum de ijsdem remittere. Attamen hîc Apostolus innuit sermonem nostrum, tum demùm esse Diujnam veri-[catchword: -tatem]
[19/10/37A]

-tatem, qvando illum moderamur, ad captum eorum, quibuscum agitur. Itaque si uox aliqva offendit eum, in quo Christum formare volumus, eam sine scrupulo mutare non-modò licet, sed oportet. Hæc Apostolica, hæc Duræana moderatio est. Et huc spectat præceptum, qvo jubemur ad Rom. 12. 16. unusquisque non elatè de seipso sentire, sed humilibus obsecundare. Nam rjgor ille, cuj veritatis defendendæ titulus à multis ptenditur, nihil aliud sæpè est, qvam elatus de seipso sensus: dum dedecori sibi ducit, aut in ullo cuiqvam cedere, aut alterj complacere, aut alium ferre in ullâ re aljter sentientem: sed qvj ad sobrietatem et non ultrà qvàm oportet sapere didicit, is facilè moderationem hanc, non Duræanam, sed Apostolicam probabit, nec tam acriter contrà illam insurget, ut jam fecerunt Domini Doctores Haffnienses. In qvorum favorem, utinam ego possem scire, qvâ ratione sermonem hunc meum mutare debeam. Nam fateor me in illis hæsitare: sed Deo rem committo, cujus Evangelico Pacis fæderj, inseruire cupio.
[19/10/37B]

Ex hisce uidet, ut spero, Excellentia Vestra qvid mihj sit in hoc negotio propositum: qvomodò illi recedant à vero concordiæ scopo; qvibus artificiis declinent mutuæ ædificationis officium, et qvâ subtilitate utantur, in accusationibus mihj et Reformatjs intentandis, ut nos reos faciant terribilium Dogmatum, et offensos, magis magisque à se alienent.
   Deplorandum est, in tali negotio planam, directam, et facilem amicæ consultationis viam locum habere non posse, sine tot ambagibus, et fallaciarum in Disputando stipulis, q à meo principali scopo me abduxerunt invitum.
   O utinam Reverendi Theologi animadverterent, qvomodo à tali procedendj Methodo, inque Disputando et accusando speciosâ subtilitate, nos Evangelicam professionem nostram, hostibus Evangelij deridendam prostituamus? Quomodo insuper viros in statu Politico prudentes, qui hæc observant, offendamus: qvomodo denique ministerium nostrum censuræ illorum justæ, subiciamus; dùm non minùs ordina-[catchword: tè et se-]
[19/10 38A]

-tè et sedatè diuina, qvàm illj humana, tractamus: qvam ego voluissem me excusare, memet potuisse ab hoc scribendj genere, et stylo scrabroso. Sed si nihil dixissem, jactassent me conuictum causâ cecidisse: si generalia tantùm protulissem, dixissent me caussæ diffisum, subterfugere rerum pcipua momenta voluisse: si ad particularia singula q allegantur ex authoribus dicta discendissem, scopum sollicitationis Theologicæ meum de vjâ pacis amisissem; et eadem operâ certandj methodum ei oppositam ingressus fuissem. Sed nihil planè ad illa dixissem, ramansisset opinio de reatu propter accusationem non sublatam. Ergò tot circumseptus intentionum contrariorum spinosis difficultatibus, quid facerem? Hæsi aliqvandiù dubius: et arrepto tandem calamo, sub manu creverunt cogitationes, usque in hanc molem, propter qvam vereor, ne iterùm mihj verbositatem obiiciant: sed malo esse verbosus, qvam obscurus. Accedjt, quod hæc non sine aliqvâ festinatione scribantur, propter incidentes alias curas, et ut occasionj non desim, qvâ mittuntur. Peto igitur,
[19/10/38B]

ut si quid excidit non satis pmeditatum, qvod forsan offendere possit Reverendos Dominos Doctores Haffnienses, aut alios, in illâ parte viros cordatos, qui hæc videbunt, ut id non-dictum esse velint. Teneor enim mutare sermonem meum, qvoniam hæsito in dubio illorum sensu, et non volo meam aut infirmitatem, aut præcipitantem sermonem operi Diuino, legitimæque animorum ergà reconciliationem Disquisitionj esse impedimento. Admitto igitur, ut me moneant; ut corrigant, et errorem viæ commonstrent, qvemadmodùm ego hîc in illis facio. Offero itaque hoc scriptum, hac expressâ cum protestatione præmissâ, qvòd nihil prolatum velim (Deus testis est) animo exprobrandj, ut ulli ullâ in re ægrè fiat; sed hoc solum fine, ut inordinata Methodus corrigatur: q à scopo mihj necessario deflectit. Petendum igitur est instanter ab Excellentiæ Vestræ exercitatâ Prudentiâ, et piè Generoso affectu, ut si aliter rem acceptum iri videat, qvàm convenit, [catchword: velit]
[19/10/39A]

velit potius sibi ipsi, et amicis scriptum reservare, qvàm irritabiles animos hac ratione offendere, et alienatos, ut videtur, à cogitatione Pacis, hac qvalicunque sermonis libertate, ulteriùs abalienare. Eterim hæc in Evangelij Ministerio, hæc in studio ædificationis Christianæ, unica est sollicitudo, procurare, ut omnis in omnibus et ergà omnes, qvoad fieri potest, offensionis occasio devitetur: ne scil. nostri causâ Evangelium Christi blasphemetur. Si quis autem putat hoc moderationis sui ipsius studium inertiæ qvoddam et securæ remissionis esse sedimentum, et hac ratione veritatem prostituj cælestem; næ ille toto cælo aberrat. Nil enim summo Charitatis Zelo, nihil ferventissimo obedientiæ rigorj, nihil veritatis diuinæ proprietati, magis est consentaneum, qvàm hæc agendj ratio. Atque hinc est, qvòd ego scopum meæ tractationis tantoperè urgeam, quia video, hanc rem in sanctorum Communione summoperè necessariam esse; video me debere,
[19/10/39B]

Hoc agere: video pro Pace moderationeque procurandâ Evangelio Christi consentaneâ, certamen mihj esse debere, quod nullas admittere potest Remissæ moderationis inducias: Donec favente DEo, uictoriam de contentionis artificio reportavero, et pugnandj ardorem expugnavero, in spiritu moderationis.
   Quotusquisque autem est, qui hoc mihi propositum esse credit, et rem hanc capere potest esse non impossjbilem? Nam scio, quod nonnulli, quos tamen id non decebat, in vulgus spargant de conatu meo, et quid alijs persvadere conentur, ut vel sibj inanem in mustaceo laureolam qrant, vel mihj inuidiam, vel operi contemptum afferant: sed illi cogitent, nihil esse occultum, quod non Revelabitur; et revocent sibj in memoriam, quid Regni DEj potentia, non sit metienda ex humano consilio, et rerum externarum apparatu: Sed in hisce nolo me extendere. Ignosce vir Excellentissime huic Parrhæsiæ; candorem vides, liberalj fiduciæ in DEo, qvo teste hæc dicuntur omnia, [conceptæ?], sufful-[catchword: tum]
[19/10/40A]

-tum. Illius favorj, Prouidentiæ, atque Benedictioni, commendo omnia consilia, et cæpta Vestræ Illustritatis à qvâ peto, ut me porrò eâ velit dignari Benevolentiâ, qvam omnj obsequio et officio, pro virilj suâ demereri studebit
                Illustris Magnificentiæ Vest
                              Humillimus et
                              observantissimus in Iesu
                              Christo seruus
Gluckstadij 17 octobrj.
     Anno. 1639.
                         Iohan. Duræus Ecclesiastes
                             Britannus