The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To [Reventlow?] Part 1, In Latin
Dating:17 October 1639
Ref:19/10/21A-30B: 21A-B BLANK
Notes:Document divided between 2 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 196.
[19/10/22A]

                Gratiam et Pacem
             Illustris et Magnifice
                     Domine.
      Litteras 17. Septembrj exaratas, quibus incluserat Excellentia Vestra responsum Facultatis Theol. Haffniensis, ad meam Dissertationem, Regio jussu mihi communicandum, accepi antè dies aliquot. Qvamprimum itaque Lubecâ Hamburgum me conferre potuj, huc advolauj, adductum spe aliquâ, fieri posse, ut Illustritatem Vestram antè suum ab hac urbe discessum convenirem: sed illâ spe jam frustratus, hoc scriptum Majestati Suæ Serenissimo Regi Daniæ humillimè tradendum meo nomine offero. In eo conatus sum justâ Breuitate, illum prolixitatis errorem, qui priori meæ imputatur à Theologis Dissertationj, corrigere. Nam ad qvatuor quæstiones, nec perplexas, nec diffusas
[19/10/22B]

rem totam contraho; et si Verbosus fui, ut illj dicunt antehac, erraui non alium errorem in eo, qvàm quid nimis studiosè illis satisfacere voluerim. Spero igitur quod Charitatj meæ condonabunt, conatum, qvo nihil obscurum in Dissertatione meâ esse volebam: sed tamen ne sic qvidem agendo efficere potuj, ut scopum meum intelligerent. Fateor ergò me errasse in Spe: putabam enim me illos dilucido Discursu, suasuque et hortatu serio adducturum ad Scopum Christianæ Consultationis, Viâ Theologicâ sine præiudicio, mecum et cum Parastatis meis, amicè intendendum. Sed uideo illos, totâ quod ajunt viâ, à Scopo illo aberrasse, et vereor ne mihj sit futurum illos difficilè exorare, ut denuò in Viam regredi velint, à quâ dubito annon studio declinarunt: nihil tamen statuo; qvoniam humanæ infirmitatj multum indulgere soleo: Quis enim ab omni vacuus est errore? Beatissimus itaque qui minimis urgetur. Optan-
[19/10/23A]

-dum tamen esset, conaremur omnes, svadente Apostolo Iacobo, [right margin: Iacob. 5. ult.] nos inuicem ab errore Viæ nostræ potius reducere, qvàm eundem nobis mutuò exprobrare: sed hac exprobrationis chordâ hoc seculum oberrat. Me tamen prospicere decet, ut illud quod alijs dissuadeo, ipse non admittam. Rogo igitur ut Excellentia Vestra significare illis dignetur, me nullo exprobrandi erroris animo, sed merâ sensûs mei genuini, qvem non attigerunt, expondendi necessitate fuisse adductum, ut Serenissimum Regem, aliter de re totâ informarem, qvàm ipsi fecerant. Spero etiam illos de sensu meo, qvem ab alienâ illorum interpretatione, sine factâ illis injuria vindico, nullam mihi controversiam moturos. Nam quòd de Scopo meo Serenissimum Regem non informant plenè, id ad oculum cuilibet inspectanti Discursum meum, erit manifestum; cum principalem intentionem quæsitæ collationis nullo verbo attingant. De quo certè miror, cum ego de fundamentali Confessione condendâ consultationem tàm accurratè urgeam, ut pro vero scopo meo non pos-
[19/10/23B]

-sit non agnosci. Deindè quòd illum quem mihi tribuunt Scopum, valdè plausibiliter refutent, non miror, cum facile sit cuilibet eum quem sibi elegit statum plausibiliter tractare, et Thesin qvam sibi optauit refutandam, sufficienter refutare. Sed si meam et non suam Thesin reputare deinceps velint Reverendi Domini Theologj, oportebit demonstrent, eos qui verum Israëlis Deum, qvem Apostolus Paulus colebat, colunt; qui omnia in Sacris literis scripta, et ad DEj cultum tradita, simplici fide recipiunt, et observanda credunt: qui Resurrectionem mortuorum cum spe expectant, et sub illâ spe bonam habere conscientiam, et degere vitam coram DEo et hominibus inculpatam satagunt, non esse capaces æternæ salutis. Hoc si probaverint, tum fatebor, me non allegasse Religionis Christianæ fundamentum tale, quod cuilibet hominj priuato ad salutem sufficiat. Hoc enim ego præcisè intendebam demonstrare, ex eo qvòd Apostolus Paulus Religionis suæ, in qvâ salutem [catchword: sibj sci-]
[19/10/24A]

sibj sciebat acquisitam, fundamentalem confessionem editurus hæc et non plura eius capita recenseat. Quod autem Apostolo, tanqvàm homini Christiano, ad salutem sufficiebat, id etiam mihj, et cuilibet alterj priuatim sufficere debere, judico. Hoc jam fundamentum, quia tam à Reformatis qvàm à Lutheranis sartum tectumque conseruatur, ideò utrosque in fundamento Religionis Christianæ consistere dico. Atque hoc fundamentum simplici fide apprehensum, ajo privatis hominibus sufficere posse, ad augmentum salutaris scientiæ, etiamsj opinionum diversitates ignorent. Si quid in hisce assertionibus, qvæ summam et scopum mei discursûs complectuntur erroneum inveniatur, inibunt apud me gratiam, si id patefaciant. Sed rogandi sunt, ne amplius præter sensum meum, verba mea, et res qvas profero, extendant. Nam id fecerunt in hoc responso suo, dum ajunt, me societatis Religiosæ fundamentum in illâ discursûs mej parte declarare, et omnes de rebus controuersis disquisitiones rescindere velle; Sed hæc ex verbis meis non benè col-
[19/10/24B]

liguntur. Loquor enim de fundamento Religionis Christianæ, non de vinculo societatis Ecclesiasticæ; loquor de eo, quod singulis privatis ad salutem necessarium est, non de eo quid in cætu constitutis, aut in officio hominibus, ad mutuam ædificationem sufficit. Aliud est Christianum esse, aliud membrum fierj cujusdam cætûs: quemadmodum aliud est hominem esse, aliud sub hoc vel illo Rege viuere. Ergò frustrà mihi objectant Pontificios, Socinianos, Anabaptistas, Weigelianos, Vorstianos, et alios in Societatem admittendos religiosam. Nam de societatis vinculo agere non volebam, sed de Fidej et [Praxeos?] priuatæ fundamento; cuj vinculum religiosæ societatis superstruj potest, dummodò requisita alia accesserint, loquebar. Hoc si attendere libuisset, non opus fuisset hunc nodum, qvem faciunt, meo nomine deligare, ut cum posteà fortiùs astringerent: ut eâ ratione ad privatas Controversias transilirent. Nam de ijs sectis qvas nominant, eo modo, qvo me loquentem introducunt, conjungendis cum Euangelicâ Ecclesiâ, non cogitaram. qvamuis intereà fatear, me pri-[catchword: vatis in]
[19/10/25A]

-vatis in sectis illis homines id quod dicunt profitentes, [orco?] addicere non audere, ut plerumque fieri solat, à nonnullis, qui partibus feruidè addictj sunt: sed in ipso Discursu meo innuere. Voluj, posse nos cum omnibus, qui hoc fidej fundamentum agnoscunt et admittunt, fructuosè tractare de mutuâ ædificatione, et ab hisce Principijs progredi ad illorum conversionem ab erroribus, quibus receptum uno modo Christianismj fundamentum, alio inscientes evertunt. Atque in eo tractationis progressu, nollem sanè prout illj mecum hoc loco agunt, illis obijcere quælibet horrida, dura, dira, audacissimaque Doctorum suorum priuata dicta, ut ex ijs probarem illos aliter sentire, qvam ipsj se sentire profitentur; sed publicas aliorum confessiones et Scripta Symbolica adirem, inque ijs vera omnia primo loco approbarem: cumque rectum suj et obliqui norma sit, progrederer deindè, ex concessis et claris, et quidem methodo procedendi prædefinitâ, ad dubiorum solutionem, ut errores non exprobratos (ne quos curare studerem, temerè vulnerarem) sed leniter in princi-
[19/10/25B]

-pijs suis detectos ijs eximerem. Et nequaquàm dubito, quin Reverendi Domini Theologj Haffnienses, mecum ità egissent, si modò abfuisset præjudicium nominis ([perperam?] ita dicti) Caluinianj: Et si in mentem sibj revocare simul voluissent præceptum Apostoli ad Galat. 6. v. 12. Fratres, etiamsi præoccupatus fuerit homo in aliquâ offensâ, vos spirituales reconcinnate ejusmodi hominem, cum Spiritu lenitatis: considerans unusquisque semet ipsum, ne et tu tenteris. Alij aliorum onera portate, et ità complete legem Christj. Et v.4. Opus autem suum probatum reddat unusquisque, et tunc in semetipso solo gloriationem habebit, et non in alio.
  Hîc jam si liberè loqui licet, et non tàm de phrasibus, qvàm de actionibus Reverendorum D.D. Theologorum, sine exprobrandi studio, judicium proferre meum, fateor me aliter sentire non posse, qvàm quòd multò magis sint attentj ad aliorum dicta exploranda, et mentes interpretandas, qvàm ad suum opus probatum reddendum: atque ideò non habent eam, qvam laudat Apostolus in sese [catchword: ipsis]
[19/10/26A]

ipsis gloriationem, sed hanc ex alieno (ut illi putant) errore, rigidæ subjecto censuræ, venari velle uidentur; quasj verò detegere in alio errorem esset ab errore semetipsum probare immunem: Longè abest. Nam sæpè spectamus festuram in oculo fraterno, nec trabem in nostro animadvertimus. Non delector nostrorum ducis loquutienibus, nec eas defendere volo; nec similes recenseo loquutiones in Lutheranis Coryphæis; qvoniam talia non sunt auribus Illustritatis Vestræ digna, multò autem minùs Regio judicio sunt accommodata, cuj tam insipidas in Concordiæ studio dapes, non veritj sunt apponere. Sed si quis eo delectatur cibo, adeat Mauricium Neodorpium, et alios, qvi volumina in hoc genere collegerunt ex Lutheranis scriptoribus. Sed præstat dicere cum Apostolo Iacobo, in multis impingimus omnes: Et si quis in sermone non impingit, is perfectus uir est. [right margin: Iacob. 3. 2.] Ergò si Domini Doctores Haffnienses, hancce perfectionem DEj beneficio assecutos esse putant, gratulabimur illis hac in parte, et simul rogabimus, velint, qvemadmodùm
[19/10/26B]

in Regno DEj decet, tam perfectos, fortes et Spirituales Christi athletos, infirmiorum onera portare, inque eo officio legem Christj adimplere, ut nos in offensâ forsan deprehensos reconcinnare qveant, in Spiritu lenitatis. Sed an horum aliquid, aut mecum, aut cum alijs fit Reformatis? an hoc intendere videntur? Eheu, tantum abest, ut ego id videre qveam, ut è contrà mihj in imaginario scopo suo, onus sat grave immerentj imposuerint: quod ego eò grauius judico, qvò major est ipsorum authoritas apud suos, qui meum scriptum non vident; et quò major is est, cujus sacris auribus illa proponitur non recta informatio. Leve equidem est, quòd de me non benè informant Regem suum; sed quòd sub terriculamento nominis Caluinianj Ecclesias omnes Reformatas tam malè tractant, et in animo Regio duris accusationibus vulnerare conentur, nescio qvâ ratione excusare debeam à transgressione Noni in Decalogo præcepti. Nam illis etiam inuitis, atque id ipsum seriò deprecantibus, omnia Doctorum suorum tam Realia qvàm [catchword: verbalia]
[19/10/27A]

Verbalia sphalmatum onera imponuntur, atque ità onerosè aggravantur, ut nec ad societatem ullo modo religiosam est admittere, nec Tractatûs de Christianâ reconiliatione ullos cum ijs intendere velle videantur, Domini Doctores Haffnienses, nisi priùs recantationem instituant errorum, quos se nec unquam fouisse protestantur, nec ullus in Symbolicis illorum scriptis inueniri potest, cùm ibi contraria ijs Dogmata appareant. Iam si hoc est in Spiritu lenitatis, aut lapsos reconcinnare, aut infirmos [portare? altered], ego non scio quid sit fortes onerare, et stantes consternare. Sed qvarè, obsecro, tàm longo circuitu, Verum declinarunt scopum dissertationis meæ? qvare in eius locum, alium, qui mihi ignotus est, substituerunt? Annon quia hunc suum refutare melius poterant, qvàm illum meum? Et qvando me ad non-necessariam objectionem respondentem insufficienter introducunt; an id alio fine fit, qvàm ut commodiorem captare queant ansam, ad particulares authorum loquutiones delabendj, ut ex ijs omnes accusarent? Attamen ego id expressè
[19/10/27B]

devitandum suaseram. An igitur hoc factum judicabo; ex Concordiæ studio proffectum, ut Reconciliationis uia inveniatur? an verò ut disputatio qværatur usitata, uel triumphus fortè, nescio quis antè pugnam, nedum ante uictoriam, intempestiue coràm imperitis canendus? Certè ego pugnare non volo, nec triumphare de erroribus in alieno sermone deprehensjs: [left margin: 1 Timot. 6. 4.] qvia docemus ab Apostolo ex verborum pugnis oriri lites - invidiam, atque maledicentiam: et quia deuitandum illud est, quo de monet Corinthios suos idem Apostolus, ne scil. unus nostrûm per alio infletur adversus alterum. [left margin: 1. Cor. 4. 6.] Ergò nomina authorum non curabo aliter, qvàm par est; nec permittam me hac ratione à proposito diuelli: Sj nolunt consultare nobiscum, de viâ Concordiæ inveniendâ, inveniemus facilè alios, si id opus sit, qui de dictis authorum cum ipsis disceptabunt.
   Atque hæc sufficiant, ut respondeatur omnibus allegatis, q ex Zwinglio, Caluino, Zanchio, Piscatore, et alijs afferuntur: ex quibus aliquo cum colore imputare voluerunt Reforma-[catchword: tis por-]
[19/10/28A]

tis portentosa qdam Dogmata, quæ publico, si Dijs placet, scripto reuocare et damnare jubentur, ut Pacem à Lutheranis Doctoribus, quasi precariò, et hac pænâ mulctati, obtineant. Falluntur certè Domini Doctores Lutheranj, si putant, tanti nobis esse ipsorum Pacem, ut velimus contrà conscientiam nostram, nos ipsos in illorum gratiam, reos coràm orbe Christiano fateri Dogmatum, quæ illi fallacibus decepti consequentijs, et ignaros eodem modo fallentes, nobis pro affectu suo imputare, non verecundantur. Me quod attinet, nunqvam sum author futurus Refformatis, ut hoc intendant. Nam ij dicunt, et rectè dicunt, præter jus et fas recantationem requirj eorum, quæ nemo pro suis agnoscit: et dicent omnes, qvotquot Evangelium Christi sine prosopolepsiâ profitentur, tale postulatum, nec sanctum Lenitatis, [Apostolicæ?], nec pium Æquitatis Evangelicæ, nec misericordem Charitatis Christianæ, sed alium, qui friuolæ coràm hominibus gloriationi intentus esse videtur, sapere Spiritum. Dicimus denique nec et probare possumus, totam illam argumentationem
[19/10/28B]

qvâ Reformatis imputantur portentosa Dogmata, esse meram fallaciæ texturam, qvâ simplicibus glaucoma procreatur. Nam quæsò rem propius intueamur, assertio Lutherana est qvòd Reformatæ Ecclesiæ tenentur publico scripto recantare Errores qvos fouent, ut cum Lutheranis habeant Pacem qvam quærunt. Si rogentur, cur id facere tenentur? Respondebunt Doctores, quia valdè portentosa de Deo, de eius voluntate, de prædestinatione, de Sacramentis, deque Christi Personâ et officijs tuentur Dogmata. Si quis dicat qvænam igitur tuentur Ecclesiæ Reformatæ de hisce Dogmata? Respondebunt eos verum Israëlis Deum non colere, sed Deum, qui sit author peccati, qui illud quod prohibet fieri uult, quique bonas creaturas suas, ad sempiternum destinat interitum: eos Sacramenta Fæderis nuda esse signa prædicare: eos non verum DEi filium Iesum Christum agnoscere, sed talem qui non sit omnjpræsens et omnipotens Ecclesiæ suæ Propheta, Rex [catchword: et Sacer-]
[19/10/29A]

et Sacerdos. Si ad hasce Dogmatum imputationes, ut fit, exhorrescat animus Reformatus, et qværat, Qvare illa Doctrinarum portenta illis adscribantur, cùm omnes Ecclesiæ contrarium in suis Confessionibus loqvantur: Respondebit Dominus Doctor, quia Caluinus tali et tali loco, hoc et illud dicit, Zwinglius hoc et illud, Zanchius hoc et illud, Piscator hoc et illud; atque ex illis dictis hæc et illa consequuntur, et concludj possunt, errorum monstra: Ergò hæc inquit omnia Ecclesiæ Reformatæ tuentur, de DEo, de Sacramentis, et de Christo Dogmata. Si quis jam indignetur ad hanc fallacem [probandæ altered from probandj?] accusationis tam atrocis rationem, et consequentiæ absurditatem, in sole ponat, dicens; Primo, Ecclesias Reformatas non teneri dictis istorum virorum, qvaliacunque tandem illa sint. 2. Nec illa illorum virorum dicta adeò esse absurda, ut plerumque esse dicuntur, si quis sano sensu, et ex authorum mente, ea velit percipere. 3. Nec etiamsj intelligantur
[19/10/29B]

eo, quo accipiuntur sequiore sensu, id tamen legitimè concludj, quod ex ijs infertur. 4. Et qvamuis denique id sequeretur, quid ex ijs infertur, non tamen illud, sed contrarium profiteri, tueri et credere Eclesias Reformatas. Si inqvam hæc aliquis dicat, excipiens adversum illam argumentationem, nihil tamen proficit; qvoniam posthabitis aure surdâ hisce Responsionibus, continuò eadem eademque iterum iterumque obiiciuntur: nec hucusque finis fuit fallacis accusationis, nec modus injuriæ, ut apparet ex Scriptis Eristicis inter partes evulgatis. Iam tandem qvando aliqui Ecclesiæ Evangelicæ [miserti?], rem aliter tractare, et à confusâ disputandj ac errores exprobrandi Methodo, Doctores ad amicam de confessione fundamentali consultationem adducere allaborant; id qvoque eodem artificio declinatur: dum meæ sollicitationis hac in re conatus, consuetis accusationum probris eliditur. Quid igitur facto opus est? Omninò aut alius rem tractandi modus admitti debet; aut manifestè demonstrandum eos, qui modum admittere alium non volunt, omnes Christianæ Charitatis leges, sine causâ violare, et deinceps DEj judicio relinquendos esse. Hoc [catchword: ultimum]
[19/10/30A]

ultimum Charitas mea non intendit: sed in priori adhuc versatur. Hoc enim fine postulata proponuntur, quæ Regiæ Majestati humillimè exhibeo, in apposito Scripto. At verò si consilium Theologis suggerendum esset familiare quo sufficientem sibj (si reverà dubitant de sententiâ Reformatorum:) satisfactionem acquirere possent, svadere vellem, ut missis particularibus accusationibus aliqvantisper, et composito ad Charitatis non fucatæ professionem animo, declararent sibj seriò cordi fore Pacis consilia fouere, si modò certi esse qveant, de genuinâ Reformatorum sententiâ, in ijs Doctrinæ capitibus, de quibus gravissimos errores ijs imputare consueuerunt aliqui. Hoc igitur petatur ab Ecclesiis Reformatis, eo quo decet ad ædificationem modo, et ad scandalj occasiones tollendas inclinato affectu, et dubium non est, quin id facilè obtineri queat, meâ qualicunque sollicitatione. Sed dùm id solummodò agere videntur Theologj, ut portentosæ reos Doctrinæ Reformatos peragant, usque adeò, ut omnem reijciant legitimæ purgationis viam, injustam probrosamque urgentes re-
[19/10/30B]

-cantationem, ipso facto nobis tota præciditur Spes, suscipiendj meditationem ullo cum fructu, et qui huic spei alas præcidunt, gravem nisi fallor, sibj contrahunt coràm Deo reatum, in quo si persistant, judicium non evadent. Optamus tamen et speramus meliora, etiamsj hoc pacto loqvamur.
[continues at 19/10/30]