The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Christian Iv, In Latin
Dating:17 October 1639
Ref:19/10/3A-6B: 6A-B BLANK
[19/10/3A]

[Hartlib's hand: Nondum perlectum]
[first scribal hand:]
Serenissime ac Potentissime Rex Domine Clementissime
Quanquam subvereri poteram me confidentiæ non satis verecundæ censuram incurrere posse, quod iterum scriptum Majestatem vestram compellare audeam, nihilominus quoniam debitæ gratitudinis officium id suadet, quoniam spectatata Majestatis vestræ erga caussam quam tracto benevolentia summaque in rebus dijudicandis æquitas, facilem in alloquio promittunt accessum, quoniam denique res ipsa in considerationem vocanda hanc caussæ cognitionem magnopere flagitat, ideo non dubitavi ea quâ decet humillima submissione modestaque parrhesia paucis, contestato sinceræ gratitudinis affectu rogare vt vestra Majestas rem hanc vlterius ad divini nominis gloriam sibi cordi esse permittere deque toto ejus processu Iudicium suum longè gravissimum interponere non dedignetur.
Agnosco equidem singularem in eo favorem mihi præstitutum esse quod responsum a Reuerenda facultate Theologica Haffniensi conceptum ad discertacionem meam Majestas vestra jusserit ab illustri Domino Reventlaco mihi transmitti. Hæc benevolentia in concordiæ religiosæ consultationibus promovendis omni laude deprædicanda spondet mihi in caussa vlteriori cognitione pro rei gravitate percipienda omnem benignæ voluntatis in Majestatis vestræ, animo æquitatem atque constantiam. Atque eâ spe fretus indubitata ad rem ipsam accedo humillimaque petitione supplex rogo dignetur Majestas vestra favorabilitèr considerare quòd Reuerenda facultas Theol. Haffniensis in responso vltima vice Majestati vestræ exhibito scopum meæ dissertationis [nect?] plene nect rectè proposuerit, nec in tota discursu illo pacis studium vt sperare licebit, sectari velle videatur.
Non Plene propositis est scopus instituti mei ab illis quoniam ad illa postulata in quibus ego totum Collationis incæptæ finem et cardinem constituo nihil planè respondetur sed rebus [inhæretur? altered] â scopo meo alienis. Petij enim vt scopum nostræ collationis scopus Theologica esset Consultatio de Medijs quibus ad consensum in condenda fundamentali Confessione deveniretur, tum res tali consultationi objectas proposuj et methodum deliberandi Theologicum de rebus illis objeci illorum considerationi. Sed nec ad scopum nec ad res quæ fundamentalem fidej confessionem definerunt nec ad modum procedendi [catchword: ordinatum]
[19/10/3B]

ordinatum in Consultando quicquam respondetur præcipuis[,?] itaque consultationis meæ scopus nullo modo attingitur recte a Reverendis Theologis præponitur. Nam illi dicunt hunc esse scopum hanc esse metam vniversæ dissertationis meæ, Nihil impedire quo minus Lutherani et Calviani in eandem societatem Religiosam jungantur hac potissimum de caussa quod vtrique consentiant in eandem confessionis Paulini Act [br:?] 24. 14[altered] 15 16. consignatæ sententiam et quod appareat ex Christi sermone qui extat Math. 18 periculosum esse cuiquam movere litem e controversijs quæ partes hodie dolentur [sciderunt? altered]. Sed ego vere dico hunc non esse scopum hanc no esse metam vniversæ dissertationis meæ. Nam alter aliter scopum in dissertatione mea meum, verbis dissentis proposuj, aliter eundem illis fusè exposuj. Nec ita ratiocinor prout ajunt me [argumentari?] sed in illa parte discursus mej ex quâ illi imaginarium hunc scopum elicere et mihi attribuere voluerunt; hoc vnicè ago vt plenè satisfiat Postulato quod mihi in scripto Gluckstadij typis antehac evulgato ipsi proposuerunt. Nempe vt doceam Lutheranos atque Reformatos in vno eodemque fundamento Relgionis Christianæ vero non dissentire. Quoniam illa ipsa quæ Paulus Apostolus suæ in Christianissimo professionis fundamentalia esse agnoscit capita illi quoque vtrunque retinent et quoniam simplice fide illa retinere oportet[altered] ex præceptso Domini Math. 18. Attendenda igitur in illa parte discursus mej quam præter sensum meum attrectant hæc tria. Primo quod sententiam[altered from sentetiam] de generali et sufficienti fundamento Religionis Christianæ meam aperire volo. Secundò quod Reformatos huic fundamento inhærere affirmo. Tertiò quod conor docere non decere Lutheranos aut in rebus quæ fidei fundamentum concernunt; nimia curiositate res credendas extendere, aut eos qui fundamentum in vera simplicitate retinent, excludere ab omni communione sanctorum. Hæc solum concludo et nequaquam intendo ex qualicunque illa generali consensione ratiocinari, quod ideo aut nihil impediat quo minus in eandem coeunt societatem Religiosam cum Lutheranis reformati aut [catchword: quod]
[19/10/4A]

quod controversias inter Theologos [letter deleted?] agitari coeptas vlterius agitari non liceat. Ergo non rectè meam hac in parte mentem [letter deleted] acceperunt Domini Theologi sed injuriam intentioni meæ fecerunt. Vnde concidit tota pars prima atque adeo totum fundamentum reliquæ Responsionis quam meæ dissertationi accomodare voluerunt. Scopum enim verum discursus mei nec in toto nec ex parte attigerunt; Reliqua deinde Responsio huic non bene jacto fundamento superstructa, non modo scopum non attingit sed et illi et postulatis quæ ei subordinantur, e diametro <re> pugnare videtur. Etenim ego scopum amicæ deliberationis vbique vrgeo at illi me ad certamen de Phrasibus et dictis Doctorum quorundam loquutionibus pertrahere velle videntur. Ego consilium Theologicum inquiro, et ab illis requiro, vt sine exprobatione particularium opinionum fiat collationis suscipiendæ initium a principijs vtrinque concessis, quo positiva Methodo progrediamur ad conclusiones indubitatas, vt ex ijs tandem dubiæ omnes et particulares, sententiæ queant sine acerbitate definiri. At illi in reliquo discursu suo tria agunt. Primò Ecclesias condemnant Reformatas dum exprobrant ipsis particularia Doctorum quorundam dicta ex quibus malè aut inferunt aut inferre velle videntur, Reformatos nec verum Israelis Deum nec Iesum Christum pro vero Dei Filio Propheta, Rege, et Sacerdote in Ecclesia agnoscere. Secundo consensum rejiciunt quem ego inter Ecclesias esse declaro in Symbolis Oeconomicis in Augustana Confessione et Harmonia Confessionum: vltimô tandem meam de moderatione Christiana sententiam reprehendunt in qua dico admittendam esse inter Doctos aliquam de Mysterijs sentiendi et loquendi diversitatem quæ fidei fundamentum non convellat. Quæ omnia et singula omnibus directè postulatis meis et studijs verè pacificis nisi fallor vehementer adversantur, quoniam si quid judico nullam præ se ferunt intentionem concordiæ consilijs revera faventem præsertim cum vrgeatur plus semel tanquam Conditio ad Reconsiliationem absolutè necessaria Recantatio quædam opinionum quas nulla Ecclesia Reformata pro suis agnoscit. Quamvis autem vel silentio prætereatur rej nervus, id est, tota illa quam ego expresse requisivi tractatio, vel rs amicabili adversantes meæ tractati-[catchword: onis]
[19/10/4B]

tractationis Methodo afferantur et mihi objiciantur, attamen ego consultum non puto impræsentiarum vel temerè disputando vulnera Ecclesiæ exacerbare, vel ab alijs non concessa ijs imputando, omnium divisos animos porrò iritare. Nec enim de hisce convenit verba hoc loco vlterius facere ne in Scholasticarum disputationum subtilitatibus, phrasium apicibus, consequentiarum interpretationumque fallacijs, atque injuriosis criminum delationibus, dijudicandis videar Majestatis vestræ curas interpellare velle graviores. veruntamen si diverticulis hisce, vt ego suspicor, a scopo requisito devijs remedium exquirere abs re non fuerit, et si Majestati vestræ ingratum non sit huic Theologicæ præsidere tractationi nostræ, liceat impetrare a [Serenistatis? altered] vestræ consueta in hoc negotio Theologis suis recommendando benevolentia, vt mentem aperire suam non refugiant, Cathegori aut loquuntur responsione ad hæc quesita de quibus antequam vlterius progrediamur, convenire oportet nec perpetuæ confusionis errorem in re agitanda post hac oberremus. Petendum igitur videtur ab Erudita illorum in rebus sacris Pietate, vt me docere velint de hisce:
1. An cogitare debeam quod sit publicæ omnium ædificationi et scopo veræ inter Evangelicos concordiæ vtilius, disputare de dubijs opinionibus et more consueto sine admissa vtrinque decisionis certâ methodo, sibi invicem ducas loquutiones exprobrare, et errores imputare quam de via fraterna charitatis inter divulsos præparanda deque veritatis inter disputantes invenienda methodo amicabiliter deliberando conferre?
2. An bona Conscientia erroneas ac ducas loquutiones quas in Luthero Brentio Flac: Illyrico. Iacob: Andræa, Philip: Nicolai, et alijs quibusdam Lutheranis Doctoribus invenire me puto, ego possim omnibus Ecclesijs Augustanæ confessioni additis imputare?   Et an licet ijsdem adscribere[altered from adscriberere] omnes consequentias quas Ego ex illis loquutionibus elicere potero?
3. An aliunde quam ex publica Ecclesiæ cujusque confessione de communi fidelium et Doctorum in ea viventium sententia sit [catchword: judicandum?]
[19/10/5A]

judicandum? Si aliunde de sententia communi judicium fieri debet, quærendum, Quomodo illud formandum? et an Doctores aliqui pro authenticis hoc seculo habendi? et inter Lutheranos quinam? et an in Luthero omnia ejus scripta?
4. Sed si ex confessione publica Ecclesiæ cujusque sententia communis sit æstimanda quæritur An non esse possit vtilis et certa ad concordiam inveniendam via vel saltem aliqua ad hanc viam præparatio, illud primò ratum atque confirmatum esse velle, quod in omnibus omnium Evangelicorum confessionibus, Manifesto sibi consentit vt deinceps si id opus sit, de illius consensionis sufficientia, deliberatio suscipi queat, an ea talis censenda sit in qua Ecclesiæ tantquam in Symbolo communi possint cum ædificatione sua acquiescere?
[second scribal hand:] Reliqua illorum Reverentijs super hac re insinuanda constituj permissu Majestatis vestræ Domino Reventclaio communicare sed si ad hasce fundamentales et paucas in nostra Collatione quæstiones obtinere ab illis responsum favorabili jussu Majestatis vestræ licuerit planum atque directum spondeo me vicessim ad omnia in hoc vel alio genere quæstionum momenta, legitimo [g?] cuilibet instituto subordinata quæ mihi ab illorum Reverentiis [præponentur?] libenter [first scribal hand:] responsurum. Nec putandum est temerè aut importune hunc ab Excelso [second hand?: Majestatis Vestræ] fastigio expeti favorem: quoniam si nihil aut Evangelio Christi magis consentaneum, aut Ecclesiarum incolumitati hoc tempore æque necessarium excogitari potest, quam est hoc quæsitæ consensionis Theologicæ negotium, tum omnino statuendum est, nihil quoque Regiæ curæ magis conveniens, nihil eminentissima [second hand?: Majestatis Vestræ] Sapientiâ Prudentissimaque directione æque dignum hoc instituto censeri debere. Deus qui tranquillitatem Ecclesiæ suæ quondam promisit inconcussam[altered] et firmamentum domus suæ, nostræque spei immotum adversus inferni portas in Christo Iesu fidei fundamento collocavit, fidelium suorum spiritus nimio disputandi pruritu scholastico perturbatos, splendore veritatis suæ magis magisque collustret, corda in virtute stabiliat, conscientias ad pacem [catchword: dirigit]
[19/10/5B]

dirigat et affectus componat in omnibus vtriusque partis Doctoribus omnes inordinatos. Idem ille benignissimus et Opt: Max: Regum [Rex? altered] Regiæ Majestatis vestræ omnimodam in hac et futura vita felicitatem clementèr concedat Quod supplicibus votis ab infinita ejus Majestatis[altered] & gloriosa Clementiâ petere no cessabit, is qui esse ex animo studet
           Regiæ Majestati Vestræ Serenissimæ
Gluckstadij 17 Oct:        Servus in Iesu Christo
  Anno 1639                       devotus
                             Iohannes Duræus
                             Ecclesiastes Brittanus
[second hand?:]
Incriptio.
Serenissimo & Potentissimo Principi & Domino, Domino Christiano 40 Dei gratia Daniæ Norwegiæ Vandalorum Gothorumque Regi, Duci Slesviti Hollatiæ Stormariæ & Ditmarsiæ Comiti in Oldenburg & Delmenhorst etc: etc. Domino meo Clementissimo: