The Hartlib Papers

Title:Copy "Deliberatio Suscepta De Externo Modo..", John Dury, In Latin
Dating:undated
Ref:19/6/1A-2B
Notes:For possible dating of 1638 see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, pp. 182-3.
[19/6/1A]

     Deliberatio suscepta de Externo modo
      rei tractandæ in futuro studio meo
       ad promovendam inter Evangelicos
         Reconciliationem Religiosam;
   A præsentibus rerum circumstantijs enata.
Hactenus de medijs procurandæ reconciliationis deque agendi modo fuit tractatum: donec ulterius perveniri non potuit propter remoras incidentes. Iam etiam de scandalis quæ posthac â remoris oriri possunt me absente præveniendis & è medio tollendis cogitatum est ut spero sufficienter. Nihil ergò jam videtur amplius hic agendum, quam ut plenè satisfiat Illustrissimo Domino Cancellario de tota mea intentione in negotio posthâc persequendo. Etenim quia Deo Votum nuncupavi de re ista nunquam ex animo deponenda; ideò ut voto satisfacere queam, erit videndum quodnam studium quærendæ Reconciliationis mihi posthâc proponere debeam sectandum? An scil. publicum, an verò privatum, & ubi & quomodò alterutrum aut utrumque separatim aut conjunctim sit agitandum?
      Huic Quæstioni ut satisfiat ita rem considero.
1ò. Si negotium prout hic feci alibi tractare in publico aggrediar meo more, easdem sine dubio difficultates inveniam rursus quas hic expertus sum, & forsan multò etiam majores propter [spem?] incertam tam favorabilis Patrocinij qualem hic obtinui spem, & alias forsan plures causas, quas scrutari nihil refert.
2dò. Si negotium sine omni publico respectu cum Theologis merè privatis privatâ tantum sollicitatione agito, parum aut nihil proficio: Nam etiamsi homines forsan satis idoneos inveniam ad Pacem pro sua parte sectandam: vix tamen puto me tales inventurum multos apud Augustanos Theologos, qui audebunt suam apud suos fratres & Collegas propensionem ita prodere, et studium in Scopo juvando ita exerere, ut cooperarios manifestos sese præstare velint: Verebuntur enim incurrere suspiciones nomini suo noxias, propter quas minus quam anteà apud suos valebunt.
3tiò. Si negotium sine publico respectu, per Politicos tantum merè privatos agere velim, operam ludo memet ludificandum prostituo, & viam rei tractandæ legitimam non ingredior, sed meipsum suspectum reddam alterius cujusdam machinationis, & nemo haud dubiè prudens Politicus volet hanc causam privatim tractandam suscipere, aut suam apud suos Theologos facere. Nam â talibus ut plurimum nihil aliud expectandum videtur; nisi quantum curiositas humana rebus propagandis aut emolumenti, aut nocumenti indiscriminatim [catchword: affert]
[19/6/1B]

affert: aut si qui non malè affecti sint, nihil aliud præstare possunt quàm ut inter me & privatum aliquem Theologum proxenetas agant, atque ita rerum inter nos tractatarum testes existant, & superficiali Discursu, in votis aliquandò aut querelis scopum promoveant.
4tò. Si per utrosque simul tam Politicos quam Theologos non nimis in utroque genere multos, nec tamen tribus pauciores in Ecclesia aliqua & Statu, & non nimis privatim, nec tamen omninò publicè res ista sedatè & constanter viâ consultationis & scripto agitetur: forsan cum tempore aliquid fieri poterit, dummodò inveniantur in utroque genere viri idonei, id est, tales qui inter sese sunt amici atque confidentes ad deliberandum, qui concordiæ sunt amantes ad agendum, & qui in authoritate aliqua constituti sunt apud suos ad actionis suæ effectum obtinendum. Et si etiam illis qui publico statui supremo loco præsunt conscijs & annuentibus omnia fiant: nam si illis aut inscijs aut non annuentibus negotium tractetur, aliud agitari cogitabitur: Hoc autem tractantibus periculosum erit propter Politicam zelotypiam. Verum si Supremo Magistratu conscio & annuente negotium legitimè tractetur ab hisce & aliquousque cum spe promoveatur, tum illud rursum quod hic in Svecia difficultatem tractatibus attulit facillimè incidet: nempè quòd unius hominis occasione fieri possit, ut â privato tractatu rebus adhuc imparatis præproperè ad publicam tractationis viam levi momento negotium transferatur. Atque hoc fieri omninò potest sive illi qui publico præsunt statui rem (quod causæ tamen utile est aut saltem favorabile) dirigendam suscipiant, sive[altered] illam Theologis pro suo arbitrio agitandam relinquant inter sese mere suo, qui sæpè non est sedatus & ad Pacem inveniendam acommodatus.
Iam verò quandò ad publicum tractatum hoc negotium prorumpit, antequam omnia debito ordine & modo fuerint ad exitum optabilem præparata, impossibile est finem assequi, aut sine scandali periculo tractatus continuare. Hoc nempè fit propter inveterata partium studia <præjudicia> & agnatum hominibus præsertim verò Theologis gloriæ in scientia sua quærendæ studium: quæ mala ab ingenio humano vix abesse possunt quandò homines aliquo in loco positi, vident se multorum judicijs expositos esse, & rem valdè gravem suæ curæ ab alijs commissam esse.
Ex hisce igitur jam concludendum videtur, hanc rem â me nec privatim nec publicè amplius tractari posse cum spe majoris alibi quam hoc in loco successûs.
5tò. Sed præter hæc meritò considerandum videtur propter præsentes rerum circumstantias, de eo, An etiam hoc tempore conveniat mihi publicum quod agitavi sollicitationis officium omnino deponere, & planè privatum suscipere? Et an possit amplius alibi privatim hoc negotium tractari? De hisce ita cogito.
6tò. Vt subitò & abruptè tota sollicitationis methodus mutetur & transformetur, â publicâ in merè privatam, non videtur convenire causæ, propter rationes quæ â circum-[catchword: stantijs]
[19/6/2A]

-stantijs publicorum, hoc in loco sucsceptorum tractatuum oriuntur, propter professum hactenus & publicè omnibus Ecclesijs notum scopum meum propter rei ipsius in se spectatæ naturam & proprietatem, quæ vix occultari potest quin si proponatur ab aliquo, statim inter Doctos publica fiat: & propter ipsum fundamentum sollicitationis meæ, quod est sanctorum Communio, [quam?] inter Doctos requiro, ex quâ res confestim ad plures dimanat & fit publica. Ergò si in sollicitationis professo scopo persistendum sit, methodus procedendi mutanda non videtur â publica in privatam: Sed vel ab hâc professa sollicitandi intentione erit desistendum omninò, vel publicè illa porrò erit persequenda. Verum cum in publica ejus prosecutione, propter causas superius allatas, nulla spes adhuc sit eventûs optati: Ideò ab hac rei persequendæ via desistendum esse videtur in præsentiarum saltem aliquantisper; donec scil. omne scandali ab hoc loco emergendi periculum cesset.
7mò. Non etiam posse privatim alibi hoc negotium amplius tractari, videtur colligendum ex eo quòd cum nulla alia Ecclesia præter Danicam mihi adeunda restet inter Evangelicas & cum ibi non penitus ignoretur quidnam hic actum sit, fieri non poterit ut diu ibi privatim tractationes continuentur, quin statim in publicum erumpant, cum magna rumorum diversitate. Ergò [priora?] sine dubio incommoda, & forsan ijs quæ hic acciderunt multò majora, propter causas quas conjectari licet facilè ibi incident; nec etiam mihi consultum videtur aut Svecis aliquam forsan zelotypiæ causam præbere, propter meos cum Danis tractatus, aut Danis ansam præbere curiosius de ijs quæ hoc in loco acta sunt inquirendi: nec mihi animus est novum inter Lutheranos quærere ad rem publicè promovendam patrocinium; nec convenit nimiâ circumstantiarum & agitationis varietate, negotium implicare majoribus quam hactenus subjectum fuit difficultatibus, quæ ab incertis rumoribus & judiciorum confusæ multitudinis diversitate oriuntur. Ergò cum vix ulla spes sit rei hoc tempore in Dania, aut aliter aut melius, aut tam benè forsan tractandæ, sive privatim sive publicè, quam hic fuit tractata, nec tamen præter Daniam ulla amplius Ecclesia cui talis rei Directio inter Lutheranos deferri queat supersit, videtur omninò â professo publicæ sollicitationis scopo tantisper supersedendum, donec tempora vel magis sint hisce cogitationibus opportuna, vel donec ipsum negotium paulatim in piorum animis maturescat, vel donec Ecclesiarum publicæ necessitates tractatus hosce per se publicos & optabiles omnibus reddant, vel donec hoc in loco de modo rei tractandæ melius cogitatum fuerit, vel donec Deus metum scandali ex tractatibus hoc loco susceptis oriundi penitùs aboleat, vel donec alia quædam & hic & alibi publicæ in hoc genere correspondentiæ impedimenta è medio sublata sint, vel denique donec aliquandò dijudicari queat, utrum aliquâ tractatione ulteriori publicè susceptâ negotium alibi pro-[catchword: moveri]
[19/6/2B]

-moveri possit, & per quos præcipuè & quomodo? Intereà autem ne votum meum violetur, quo memet ad hæc studia ab animo nunquam depondenda obligavi; oportebit me res ad Scopum hunc pertinentes privatâ meditatione & correspondentiâ ad maturitatem Theologicam paulatim perducere & præparare. Illud autem fieri poterit brevibus quibusdam & nervosis Scriptis in lucem emissis, & inter præcipuos Theologos utriusque partis distributis ad judicia exploranda & principia rei suo tempore in publico tractata ad umbilicum perducendæ obijcienda mentibus virorum tam Ecclesiastici quàm Politici ordinis piorum & prudentum. Ita nec concident ex hominum animis utiles de hâc re cogitationes, nec modus sollicitationis tot difficultatibus erit involutus quibus hactenus fuit, nec nimis privatus, nec nimis publicus, sed verè Theologicus, &, ut spero, nulli præjudicio obnoxius futurus est, si in scriptis res ipsa ex indubitatis Principijs tractetur viâ consultationis atque svasionis.
Hoc autem ut fiat, de loco ad correspondentiam & ad scripta edenda distribuendaque maximè accommodato, est cogitandum. Hic jam Lubeca, Hamburgum & Amsterodamum occurrunt, in quibus per vices sedem figere aliquandiu opporteret, donec opportuna tempora sese offerant rebus aliâ viâ pertractandis. Præsertim autem Lubecæ atque Hamburgi commorandum foret, rarius Amsterodami, ubi esse non opus erit, nisi quandò cum nostratibus, cum Belgis & Gallis pressius aliquid tractandum incidet, ut sciatur, quid in difficultatum quarundam momentis tollendis communi consensu agendum, & quid aut quantum in hâc vel illa re, sine scandali cujusquam inter Reformatos infirmiores excitandi metu Lutheranis foret concedendum ex omnium consensu.
  Atque hoc tantum videtur mihi unicum restare in re tractandâ consilium in præsentiarum./.