The Hartlib Papers

Title:Copy "Explicata Delineatio Mediorum Theologicorum.." Part 2, John Dury, In Latin
Dating:15 June 1637
Ref:19/4/4B-8B
Notes:Continuation of 19/4/1; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 181.
[19/4/4B]

[6 lines from bottom of page]
[left margin: Et sufficiens esse ad Concordiam comprobatur.]
In hisce postulatis si veritatem in fundamento fidei perfectam respicias, nihil est quod ultra primam & secundam Conditionem[:?] quisquam ullo jure requirat: si autem in professione Religionis inculpata bonæ Conscientiæ sive proprietates sive adminicula intuearis omninò observanda & procuranda illa sunt omnia quæ in reliquis sex conditionibus proponuntur. Nam si privatæ in Evangelio Con-[catchword: versationis]
[19/4/5A]

-versationis statum inter Reconciliatos, ab occasione schismatis immunem esse velis, meritò prospiciendum erit, ne vel Antiquis Erroribus tegumentum paretur & incrementum permittatur, quod ne fiat requiritur in conditione quarta & quinta: vel ne renovando dissidio tam propter novas Disputationes institutas, quam propter antiquas injurias memoriâ retentas occasio præbeatur; quod in Conditione 6. & 7. exprimitur. Et tandem quia ad perfectam in Evangelica Religione Fraternitatis Ecclesiasticæ contesserationem oportet convenire non solum in veritatis puræ perfecta confessione, & inculpata membrorum Ecclesiæ erga sese invicem privatâ conversatione; sed opus erit insuper ut in publica Christianismi professione mutuæ ædificationis adminicula ipsum Ecclesiæ statum concernentia communi consensu recipiantur; ideò in Conditione tertia & octava duo alia quæ hunc in finem sufficiunt requiruntur; nempè ut in Ceremonijs Adiaphoris sit Tolerantia, & in Ecclesiastico Regimine Constitutiones Apostolicæ observentur. Ita nihil planè omissum videtur, quod ullo respectu ad plenum in Evangelio consensum facere potest. Sed hæc Generalia tantum sunt: atque ita parum hactenus ad rem faciunt, nihilque posthâc efficient, nisi ad specialiora rerum membra sub hisce capitibus comprehensa descendamus. Verum quoniam uno tractu Spiritus tot rerum ac tantæ molis momenta, qualia sub hisce generalibus comprehenduntur, depromi nequeunt, ita ut satis explicatè omnia intelligantur: deindè quoniam â Vestris Dignitatibus unicâ vice singula tam sufficienter examinari non poterunt, ut omnibus quæ incidere possunt de qualibet re particulari dubijs satisfiat: Denique quoniam opus etiam est in legitimo tractatu quolibet ut totum Systema rerum in eo pertractandarum unico quasi mentis obtutu, antequam ad minutiora deveniatur, ante oculos collocetur, & omninò conducit Scopo nostro, ut agnoscatur, quibus tandem mediorum præparationibus tantum opus, tot vestitum conditionibus ad umbilicum perduci queat: [left margin: Et collocato fundamento Capita superstruenda enumerantur.] ideò inpræsentiarum aliud non agam, quam ut res speciales in tractatibus hisce Theologicis â mea tenuitate Vestrorum Dignitatum judicio posthâc obijciendas, sigillatim enumerem, & debito ordine, prout fusius suo loco in Considerationem[altered] venire debent illarum Delineationem instituam; ne de improviso res quasi novæ & inexpectatæ Vestris Cogitationibus [catchword: obveniant]
[19/4/5B]

obveniant quandò specialissima pertractabimus. Ergò si intellexero vobis hanc Vestra Penitiori cogitatione rem non indignam videri, ante omnia mihi incumbet despicere; quomodò Primæ superius requisitæ ab Ubsaliensibus Conditioni satisfacere conveniat. [left margin: Nempe quòd primò erit cogitandum de Confessione fidei fundamentali.] Nam ego existimo illos valdè sapienter primum in ordine locum concessisse huic postulato quod ad Concordiam verè Religiosam consensus in omnibus fidei Articulis fundamentalibus nullo excepto sit necessarius. Undè id quod secundo loco ab illis requiritur suapte naturâ deinde sequetur: abolitio nempè errorum qui fundamentum labefactare videntur. Ex quibus duobus Concordiæ fundamentis circa veritatem Doctrinæ propositis, colligo illos duo in Reconciliationis negotio inprimis observanda statuere: Primò veritatem in fide fundamentalem omni concordiæ respectu meritò potiorem esse habendam; atque ideò hanc sine illa non esse quærendam, non esse admittendam. Secundò errores tales qui ad convellenda veræ Religionis fundamenta non diriguntur, tolerabiles & leviores suâ naturâ esse, quam ut propter illos fraternæ Charitatis Unitatem in Spiritu violare conveniat: atque ita Tertium ex utroque colligere in proclivi est, illis nempè videri summè necessarium in hoc negotio requisitum: & primum maximumque hâc in Re pertractanda Pacificatorum postulatum esse, quod aliqua fundamentalium fidei Dogmatum communis determinatio habenda sit, ex cujus amussi certo constare queat, quinam inter partes fundamenta Christianismi retineant vel non retineant illibata; & quousque alij alijs inter hosce jura fraternæ Communionis præstare vel non præstare teneantur. Nam si in enumerato non habeamus utrinque concessa & indubitata, apud omnes Evanglicos fidei fundamenta, nunquam in æternum norma constitui poterit constitui certa & ab omnibus recipienda per quam de Erroribus vel Errorum gravitate ac levitate judicium fieri queat.
Hinc igitur ex ipso Facultatis Theologicæ judicio apparet quod de Confessione fidei fundamentali procuranda cogitare sit omninò necessarium nobis, si unquam ad Concordiæ Scopum pertingere velimus: quoniam sine tali Confessione nec legitimè iniri nec sine aliqua veritatis jactura diu continuari poterit in Religione consensio.
[left margin: Cujus perpendenda erit]
Verumenim vero quoniam fundamentalis fidei Confessio res tanti est momenti, ut non solum propter hanc ab Ubsaliensi Facultate allegatam Concordiæ Conditionem requiratur, sed etiam propter alias multas easque longè gravissimas causas Ecclesijs Christianis summoperè neces-[catchword: saria]
[19/4/6A]

-saria judicanda sit: [left margin: Necessitas] ideò mihi videtur valdè facta consultum fore antequam rem tam ponderosam aggredi privato vel publico studio præsumamus, ut de tribus rerum Capitibus, quæ Præparatoria talis Confessionis consilia complectentur, sedatè & maturè deliberetur. [left margin: Necessitas] Horum Primum est, ut ipsa hæc rei Necessitas expendatur; An scil. ea talis ac tanta jure censeri debeat ut Ecclesiæ Christianæ, & præsertim Evangelicæ nullo modo tali aliqua fidei salutaris Definitione sine extremæ ruinæ periculo valdè diu carere possint: [left margin: Sufficienta] Alterum est: Quod si multis modis fundamentalium fidei Dogmatum Determinatio necessaria esse intelligatur, ut tum præconcipiatur etiam qualis, & quibus prædita Proprietatibus esse debeat illa Confessionis Formula, quæ istam fundamentalium Dogmatum Determinationem continebit: ne scil: vel nimis arctos vel nimis laxos constituat salutaris Cognitionis limites, & veris Evangelicorum Confessionibus hucusque propter studia partium diversimodè exagitatis ullum præjudicum afferat, sed & illarum Dissidijs, quoad fieri potest ex analogia fidei indubitatæ componendis Generale fundamentum præstruat, & Dubitationibus alijs, quæ deinceps oriri poterunt, resolvendis abundè sufficiat. [left margin: Condendi via.] Tertium est ut etiam Consultationes in antecessum suscipiantur de Modo quo talis Formula Confessionis, quæ ad inveniendam salutarem veritatem infallibili Methodo procedat, concipiatur & consignetur; & quæ alijs suo tempore ad Consensum obtinendum inculpatè & cum spe felicis successûs tuto proponi queat.
Hæc si omnia sufficienti cautela, & prameditatione dijudicata fuerint tum ad ipsos condendæ Confessionis Articulos explicandos, sine periculo accedere licebit: sed antequam de illis rebus consultatum fuerit, atque ita consultatum ut nihil in re tota Difficultatis indecisæ appareat; non videtur temerè aliquid audendum in tanto instituto: Attamen si ego hæc præparatoria Vestris judicijs ita proposuero ut nihil inveniatur in ijs quod Exceptioni legitimæ subjaceat, tum spero vestræ Pietatis zelum, tam forè in Dei & Ecclesiæ publica causa cordatum, quod rem toti populo Christiano longè utilissimam & vobis ipsis valdè honorificam vestro calculo promotam sine mora voletis. Nihil enim aliud requiram, quam ut prævia Meditatione Theologica satis maturâ; vel approbentur, vel improbentur quæ in hoc genere offeram vestris judicijs perpendenda Consilia. Quod ego certè meo quodam jure requirere possum, ab OMNI VIRO Theo-[catchword: logo]
[19/4/6B]

-logo, nec isti postulato ullus bona præditus Conscientia Theologus, mihi responsum rogatus denegare posse videtur. Postquam jam fundamentalis fidei Instrumentum quod omnia complectatur indubitatæ veritatis Principia habebimus præparatum, tum de humanis Dogmatum placitis, quæ in Ecclesiam præter vel extra, contra, vel ultra fidei salutaris Analogiam introducta fuerunt dijudicandis locus esse poterit. Sed si priusquam de hâc fidei norma inter nos constiterit, velimus de erroribus particularium Doctorum & opinionibus vagis judicium facere, quid aliud acturi sumus, quam illud ipsum quod maximo hactenus suo & Ecclesiæ damno inter Theologos Germanos præposterè factitatum est? nempè sine cynosura in vasto Controversiarum oceano navigabimus, & labyrintum sine filo ingrediemur. Nec talis conatus mihi absimilis videretur, illius incepto qui exortam inter aliquos de agrorum Dimensione, & jugerum distantia litem sine decempeda ex inani conjectura definire attentaret; aut novam ex auro vel argento incerti valoris monetam sine lapide lydio & pondere justo æstimare præsumeret. Nemo igitur me ad particulares opiniones dijudicandas pertrahet sine [trutina?] præconcepta, & ab illo quocum acturus sum prius examinata, & approbata. Satis in aëre digladiatum est: satis temerè condemnatum est: satis diu absque judice disceptatum est.
[left margin: Secundò cogitandum de Modo quo ex Analogia fundamenti alia Dogmata decidi queant: De quibus dubitatur.]
Ergò etiamsi fundamentalem fidei habuerimus Confessionem, quæ simpliciorum captui adaptata, contineat omnia ad salutem cuilibet fideli scitu necessaria, & ad profitendam erga alios in Christianismo Fraternitatem utilia Dogmata; non tamen statim unico impetu, ad ipsas opinionum inter Doctos agitatarum minutias indè determinandas accedendum erit; sed cogitandum prius fuerit de modo quo ex Analogia fundamentorum inter omnes receptorum & singulis hominibus simplici fide credendorum fieri debeat judicium, de quolibet alio Dogmate in dubium vocando, quod majorem in Spirtualibus rebus intelligentiam & acumen judicij profundioris requirit. Hic igitur regula omni præjudicio vacua constituenda [)?] erit; per quam in examinandis particularium sententijs inoffenso pede progredi ad veritatis investigationem licebit. Hoc autem fiet, si intelligatur, quomodò applicanda sint fidei Fundamentalia Dogmata ad illa discernenda, quæ ijs aliquo respectu cohærent & minùs fundamentalia putanda sunt: Ut nempè ex eo quod certò notum est ordinata consequentiarum viâ, mens deducatur in ignoti cog-[catchword: nitionem]
[19/4/7A]

-nitionem.
Atque hic jam accedimus ad alteram erroris & confusæ cognitionis in humana mente causam superius explicatam, in hac materia tollendam: Quando scil. demonstrabitur, quâ ratione, ex quolibet vero & indubitato fidei principio per immediatas consequentias procedendum sit ad ignotæ conclusionis investigationem, vel dubij, solutionem. Ex quâ re omnia illa resultabunt, quæ in quarto quinto sexto & septimo Ubsaliensis Facultatis postulato requiruntur: Nam tollendis ambigvitatibus scrutinium hac in re erit præparatum & defendendis aut spargendis erroribus ac Disputationibus rixosis continuandis ansa præcidetur, hâc rerum Disquirendarum legitimâ methodo; atque indè fiet etiam ut memoria præteritarum injuriarum, facilè, inter partes affectu vacuas & sibi non sed veritati studentes suâ sponte aboleatur. Nam siquis methodum agnoverit Generalem, ad[altered] res omnes fidei incertas dijudicandas adaptatam; cui suos se conformare mentis in cogitando conceptus debere intelligit, ille jam judicem apud se controversiarum admisit, & extra periculum vanæ contentionis esse poterit si sincero affectu, ut virum decet bonum, non in sua opinione gloriolam, sed in agnoscenda veritate salutarem animæ lucem, quærat & intendat. Certum enim est hunc Regulæ communis ab utraque parte admittendæ (per quam in dubijs ad inventionem veritatis mutuo consensu deveniendum foret) defectum â multis non observatum præbuisse utrique parti ansam, ut non tantum pro veritate invenienda, sed & pro sua opinione jam recepta, quacunque ratione defendenda & ab adversarij objectionibus vindicanda, laboraret: Ergò semet ipsum quilibet controversiarum judicem constituit, & in propria causa favorabiliter judicavit: nec aliter sanè fieri potuit quandiu de Methodo dubitationum & Controversiarum ex indubitatis Principijs dijudicandarum legitima nihil communi consensu constitutum inter partes fuerat; nec adhuc aliter unquam fieri poterit nisi utrinque communia fidei & salutaris Scientiæ indubitata Principia admittantur, & ex ijs ratio deducendi legitimas Consequentias, ita proponatur, ut â nemine vel contradictionem vel exceptionem patiatur.
[left margin: Tertiò cogitandum erit de Analytica S. Scripturæ interpretatione]
Hæc igitur illa futura sunt Theologicæ Tractationis nostræ Momenta: in quibus Ubsal: Theologorum postulatis circa Doctrinam Fidei[capitalised] reconciliandam æquissimis satisfacere per Dei gratiam conabimur. Sed si omnes in re Theologica dubitationum scru-[catchword: pulos]
[19/4/7B]

-pulos hisce Consensionis Evangelicæ instrumentis duobus, ex animo sive simpliciori sive Doctiori sufficienter sublatos esse non posse aliquis existimaverit, nisi & huic & illi constiterit de Rei cujuslibet fide divina cognoscendæ veritate ex ipsa S. Scriptura in quam fidem nostram ultimo resolvendam esse omnes Evangelici fatentur: tum ad tertium huic instituo accommodatum & tam â simplici fideli, quam â Docto usurpandum Analyseos S. instrumentum accedendum erit. Etenim hoc Instrumento rectè ad usum applicato uterque pro suæ capacitatis modulo & fidei Analogia sibi revelata, in S. Scripturis tutò versari & sensum contextûs verum eruere sine periculo poterit. Hic ergò Methodum Analyseos Demonstrativæ in duas quasi partes, seu potius Interpretationis gradus dividere oportebit: ut ea meditationis Scripturæ exercitia, quæ spectant ad fidei simplicioris intelligentiam (in qua salus animæ constituta est) conservandam [letter deleted] ab Elenchis humani ratiocinij & perficiendam in agnitione sermonis justitiæ distingvantur ab ijs quæ Scientiæ Theologicæ peritiam concernunt, & magis ad dilatandam cognitionis[altered] Sphæram, quam ad res scitu necessarias, comprehendendas faciunt. In utroque Analyseos gradu eadem sunt evidentiæ & demonstrationis principia & similis in textu considerando procedendi modus: sed in posteriori plures sunt intellectualis meditationis gradationes quæ eousque continuari possunt, quousque Mysteriorum Spiritualium evidens in claris de Christo & Ecclesia sua promissionibus Analogia, & rerum Dei invisibilium cum visibilibus harmonia prudenter observata, animam sui abnegantem sine curiositate deducunt ad spei, Charitatis, reverentiæ, & sanctitatis erga Deum affectus. Nec ultra illam Analyseos sphæram, quæ res ipsas [Sacro?] contextu expressas resolvit, & cum alijs sobriè componit ulli sapere licitum est. Ergò ad aliud Scientiæ instrumentum ultra Scripturarum Analysin, quæ fidei Analogiam præsupponit nemini provocare erit permissum.
[left margin: Quartò cogitandum erit de ijs quæ ad publicam professionem pertinent Inculpatam:]
Hactenus de ijs disseruimus, quæ ad verum & plenum in Doctrina veritatis agnoscenda & profitenda consensum facere possunt, ut intelligatur, quibus Theologicæ professioni consentaneis rationibus, omnia quæ ab Ubsaliensi Facultate Theologica ad istam rem requiruntur media, perfici & obtineri queant: Nunc restat ut de Professione publica Religionis in Visibili Ecclesiæ statu ad Concordiæ rationes confirmandas, componenda paucis dicatur.
Hoc loco duo ab Ubsaliensibus requiruntur: Primò Tolerantiam observari mutuam volunt in rebus Adiaphoris, secundum S. Scripturas Secundò Ministerij & Regiminis Ecclesiastici formam constitutam esse cupiunt ad amusssim Ecclesiæ primitivæ. [left margin: In Ceremonijs] Primum illud omninò fieri debet & potest: Tum si inter Ecclesias sub diversa jurisdictione Civili constitutas jura Christianæ libertatis observan-[catchword: da]
[19/4/8A]

-da sanciantur, & tyrannicæ Dominationis jugum in abrogata Pontificis Romani absoluta potestate excussum, stabilitis constitutionibus in perpetuum aboleatur: tum si inter omnes ejusdem statûs Politici Ecclesiasticos cætas conformitas decora, ad mutuam ædificationem conduceris, & â superstitione libera authoritate publica Ecclesiæ secundum Apostolicum super hâc re præceptum, 1. Cor. 14. 40. traditum, constituatur: Quod sine magna difficultate fieri posse nulli dubitamus.
[left margin: In forma Regiminis]
Alterum quod ad Ecclesiastici Regiminis formam pertinet; non caret equidem suo pondere ad consensum in fide & publica Religionis professione confirmandum. Etenim ad[altered] scandalorum publicorum occasiones è medio tollendas, maximoperè est accommodatum & necessarium. Hâc autem in re, consensus inter præcipuas utriusque partis Ecclesias existit sat manifestus: nec aliæ propter aliquam in forma Regiminis diversitatem, tam inter hasce Ecclesias quam illas usu receptam, sese invicem ita condemnarunt: ut exindè causam schismatis hauserint. Apostolicæ constitutiones, & Exemplum primitivæ Ecclesiæ siquid dubium est hâc in parte definient: Anarchia devitetur, & absit in Conscientias dominium: & si quid ulteriore consideratione indigebit, illud suo tempore, quandò ad publicam rei tractandæ viam perducetur negotium invenire locum poterit, apud eos qui Ecclesijs publico nomine præsunt, & quorum procurationi hæc res erit committenda, â supremo Magistratu.
Interea si in ijs quæ ad Evangelicæ veritatis in Doctrina Confessionem, â Dissidiorum scandalis & contradictionibus, repurgandam pertinent, velimus non inutilem Theologicæ Tractationis operam collocare, & reatum tam funesti Schismatis â Conscientijs nostris amoliri, videtur nullo modo intermittendum esse consultationis [hosce?] mihi apud Reverendas Dignitates Vestras inpræsentiarum propositæ institutum: ut si hæc, hactenus enumerata, Concordiæ media, quæ postulatis Ubsaliensium Theologorum ad implendis adaptata sunt, & sufficere videntur, vestris judicijs gravissimis atque elimatis non fuerint improbata; tum ad ulteriorem in negotio apud alios procurando curriculi metam, debita studiorum & animorum adhibita præparatione pedetentim deveniatur. Quâ in re Ut[altered] ab honorifica Vestræ Pietatis, Eruditionis, Candoris & Charitatis existimatione apud alios vobis acquisita nihil decedat, & ut omnia quæcunque meam erga vos affectus sinceritatem decent studia officiaque deferantur, nihil ad summam benevoli animi diligentiam reliqui me facturum spondeo. Illud enim flagitat Eximiæ Virtutis vestræ confirmata apud animum meum reverentia, quæ effecit, ut dehinc continuò futurus sim.
     Reverendarum Dignitatum Vestrarum
                           Cultor in Iesu Christo
                                   observantissimus
                                Iohannes Duræus.
Scripsi Holmiæ Svecorum
    15. Iunij. Anno 1637./.
[19/4/8B]

[Dury's hand:]
   Delineatio
Mediorum Pacis Ecclesiasticæ
        a Ioh. Dur.