The Hartlib Papers

Title:Copy "Necessariae Et Modestae Excusationes" Part 4, John Dury, In Latin
Dating:march 1638
Ref:19/3/15A-20B: 18B-20B BLANK
Notes:Document divided between 4 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 182.
[19/3/15A]

[left margin: (n) Pag. A. 4. fac. 2. et B. 1. fac. 1. 1. Quando accusantur errorum fundamentalium:]
Dicunt ergò sibi et suæ sententiæ magnam fieri injuriam quando à Lutheranis postulantur (n) horribilium adversus fidei fundamenta dogmatum quæ nunquam statuerunt: qualia illa sunt quæ in primo de remoris paragrapho pag. A. 4. fac. 2. et pag. B. 1. fac. 1. ijs imputare voluistis ex fide Germanorum quorundam Scriptorum: ajunt enim se multoties ad omnes illas imputationes respondisse; et varijs scriptis exegeticis et polemicis suas fidei confessiones de illis capitibus clarè proposuisse: sed illa forsan hactenus visa non fuerunt illi qui Censuram Vestram consignavit: atque instar omnium in hoc genere scriptorum censeri potest anatomia universalis Christophori [Massonij?] quatuor partibus constans Marpurgi Anno 1621. impensis Aubriorum et Clementis Schleichij impressa. [left margin: 2. Et excusationis probatio ex particularibus scriptis affertur] Addent præterea præposterè omninò fieri quando relictis Ecclesiarum suarum confessionibus et scriptis symbolicis; in quibus pleraque illa omnia quæ sibi falsò imputari solent dogmata satis clarè condemnantur; prætextus accusationis tam atrocis quæritur à Censuræ Vestræ Scriptore ex certis privatorum quos ibi nominavit Doctorum sententiolis sæpè malè citatis et ut plurimum à scriptoribus polemicis malè interpretatis.
[left margin: 3. In formulis loquendi quæritur occasio dissidij,]
Deinde etiam dicent non decere Christianos Doctores propter phrases et loquendi formulas quodamodo diversas; aut integras Ecclesias orco addicere, aut perpetuò inter sese contendere præsertim quando in reipsâ, Si Principia dogmatum si fidei Analogia vniversalis; et si particularia scripta symbolica spectentur, consensus manifestus possit demonstrari inter partes contendentes; et quando in verbis; ad formam sanorum[altered] in S. Scripturâ verborum; Ad Stylum orthodoxæ antiquitatis et ad Augustanæ confessionis phrases sese conformare velle omnes ingenuè profitentur. [left margin: Et censura Hypocriseos fertur ab Hunnio.] Ad hæc affirmabunt Censuram de Hypocritico et doloso sensu occultato sub verbis generalibus esse nimis gravem et ad humanum tribunal non pertinere; <left margin: tum etiam in Domini Hunnij diascepsi de dissensu fundamentali> non tantum verum fidei fundamentum subtilitate philosophicâ valde labefactari; sed in eo scripto nihil afferri adversus sese quod non centies alibi refutatum sit.
[19/3/15B]

[left margin: (o) pag. B. 1. fac. 1. et 2. 4. Et quando ad disuadendam pacem dissidij magnitudo affertur]
Ad alterum caput impedimentorum dicturi sunt, quod illud cum priori coincidat quatenus utrumque nihil aliud præterquam falsam de errore fundamentali criminationem adversus sese instituat[altered], et quod utrumque in hâc sollicitatione mea, per quam Theologi ad Theologicas de tollendis difficultatibus consultationes invitantur sit manifesta quædam principij petitio; in quâ vel illud ipsum quod in quæstione est supponitur tanquam concessum; <left margin: vel illud de quo tollendo jam quæritur salutare consilium> allegatur tanquam impedimentum quare consilium de eo tollendo non suscipiatur. Quasi[altered] diceret aliquis non esse cogitandum de Concordiâ cum Reformatis ineundâ ideò quia non parva existit inter illos et Lutheranos discordia: vel sic. Non esse consultandum quomodo Reformati adduci queant ad pleniorem veritatis agnitionem; ideò quia nondum propius accesserunt ad confessionem Lutheranam in dogmatis quæ illi putant esse fundamentalia et clarè in S. Scripturis expressa. Quæ sanè præpostera est argumentandi ratio: nam exinde potius contrarium valdè evidenter sequetur. [left margin: 5. Et quando Reformatorum inter sese dissidia operi obijciuntur.]
Tertium impedimentum à Reformatorum inter sese dissensione (quam et me agnovisse dicitis) allatum est tale quod neminem cordatum mouere debeat aut pacificum ab officio retrahere Christianum. Nam ego non diffiteor quin sit dissidium inter remonstrantes et contra remonstrantes Reformatos; quis enim hoc ignorat? Sed illud tamen jam multò lenius quam quondam agitatur, nec ulla partium illarum sese aversam, sed utraque propensam sese esse profitetur ad concordiam; præsertim cum Lutheranis et præ alijs forsan vobiscum procurandam. Ergò hæc inter illos dissensio non impedimentum sed incitamentum potius esse debebat Vestris Dignitatibus ad concordiam cum laude
[19/3/16A]

vestrâ eoaò diligentius quærendam; quod in colloquio etiam nostro me dixisse memini.
[left margin: 6. Et Hutteri adversus concordiam obstacula allegantur.]
Reliquas pacis conciliandæ remoras quas non commemoratis sed ego Hutteri Irenico Cap. 2. citatis ego nolo attingere; sed ijs oppono remedia quæ inter Reformatos præter Davidem Paræum et alios suggessit in hoc genere, Iacobus Acontius in eximio quem de Satanæ Stratagematis conscripsit libro et inter Lutheranos ea quæ Rupertus Meldenius et nuperrimè Doctor Meifartus Erfurti S. Theologiæ professor in lucem emisit consilia huic scopo tollendorum impedimentorum accommodata. Et hoc insuper affirmo quod mihi instar omnium est; non esse illum virum cordatum aut Christianum aut Theologum; qui propter ullas aut præconceptas aut in opere occurrentes remoras suspendit obedientiam Deo debitam, in eo officio quod Deus expressé imperavit vel in eo opere quod Ecclesijs tam necessarium esse omnes contestantur.
[left margin: Conclusio hortatoria ad studia hæc promovenda]
Ergò quia Vestræ Dignitates in suâ censurâ non sine Zelo aliquo protestari videntur et profiteri quod hoc quærendæ Religiosæ concordiæ officium sit multis modis utile et necessarium Ecclesijs Evangelicis; Quodque a Deo Optimo Maximo varijs modis commendatum et pijs injunctum sit; ideò liceat mihi pro meâ in hoc negotio tractando libertate, jam vos hortari et in conspectu Dei orare; ne ad operis tanti commendationem mera verba afferatis; [left margin: Et impedimenta illius vera deponenda] ne sinistrâ manu aufferatis quod dextrâ porrigitis; ne propter humanas et imaginarias considerationes atque difficultates divinum officium vestrum negligatis; ne amicas aliorum et meas hasce ad concordiæ viam sectandam invitationes[altered from invitatationes] nimis austerâ scrupulositate et suspicacitate respuatis; ne innocentes et inauditos ex malè fidâ quorundam in Germania scriptorum rela-
[19/3/16B]

tione nimis severè condemnetis; et reformatos dogmatum quæ adversus sese probari non posse dicunt temerè reos peragatis et pro hæreticis habeatis: [left margin: Et media necessaria / admittenda] Sed ut lenitatem Spiritus Christianæ professionis filiam, et charitatem supernæ quæ à Deo est Sapientiæ pronubam adametis; atque erga ignotos ac errantes Christianos utramque hanc virtutem exercere studeatis; ut nempe ab errore in quo eos versari putatis illos revocetis. Nam nemo unquam per criminalem erroris exprobrationem ad veritatis agnitionem perductus fuit. Ergò ne dociles homines reijcite; ecce enim nos dociles sumus; ecce consilium veritatis et Pacis inquirimus; Ecce concordiam non quærimus aliam, præter illam quam vos ipsi quærendam esse dicitis; nempe piam justam honestam, et quæ salvâ Dei gloriâ, inviolatâ veritate et illæsâ piorum conscientiâ inter nos stabiliri queat: de hac concordiâ procurandâ ut nobiscum deliberare in timore Dei velitis; et [nos? altered from vos?] patienter de illâ disserentes audire non dedignemini; vos per Vestram pietatem, Iustitiam et Honesstatem rogamus; ac per illum quem geritis affectum erga Dei gloriam, erga coelestem ejus veritatem, erga bonæ conscientiæ Vestræ conservationem vos seriò obtestamur. Spero Vestras Pietates ab hac parrhesiâ meâ nullam offensionem accepturas; Si autem aliquâ in re aliâ offensionem vel antehac vel jam per imprudentiam vobis præbui, culpam deprecari non verecundabor dummodò illa mihi sedatè manifestetur.
Si ullâ in re vos lædere aut irritare (in quo Deum testem advoco) in animo non habui, excusationes hasce meas acceptate: nec putate nos esse tam præsumptuosos ut vobis (quemadmodum alicubi innuitis) aliquam ex nostris confessionem præscribere velimus, quam à manu nostrâ sitis rece-
[19/3/17A]

pturi. Voluissemus equidem si id non displicuisset, de viâ condendæ confessionis communis familiariter consultare, sed quia hoc hactenus fieri non potuit methodo Thelogicâ, jam illud quod fieri potest intendemus: omnem scilicet suspicionis et offensionis acceptæ causam ex animo vestro præcidere studebimus. Publica accusationum et condemnationum certamina sedulò devitabimus. et innocentiam nostram defendentes, hoc tantum deprecabimur ne fidei nostræ jugum imponatis; id est ne vos velitis nobis illud præscribere; quod nos vobis præscriptum esse non voluimus. nempe ne nimis duram legem conscientijs piorum qui Dei verbum pro Fidei unicâ normâ agnoscunt; feratis ut eos nullomodo pro Christianis et orthodoxis agnoscere velitis; nisi vestra placita[altered from placida] et humana scripta; [left margin: Ubi inter alia de non urgendâ concordiæ Witembergicæ formula,] illam scilicet invariatam (quam vos ipsi forsan nunquam vidistis) aut confessionem aut formulam concordiæ Wittembergicæ in quâ se falsò condemnari et injuriosè accusari vident, recipiant pro unionis[altered] suæ vobiscum symbolo. Et ne dogmata quæ se nunquam statuisse nec docuisse protestantur ex præscriptâ à vobis formulâ retractare teneantur non secus ac si illa vel nunc docerent vel quondam docuissent. Has leges putamus nimis esse duras, et nimis à scopo concordiæ; à Christianâ æquanimitate, à justitiâ et honestate longè remotas. [left margin: Et quare id fieri non debeat,] Ego Domino Lenæo professori <Theologo> in Acad: Vestra Regiâ viro prudenti, sedato et honorando exhibui superiori anno Exceptiones Reformatorum adversus librum illum concordiæ quem Arosiensis urgebat esse recipiendum; in ijs demonstrabam ad tractatus de concordiâ legitimâ scriptum illud adhibendum non esse; Ille nihil hactenus ad illas exceptiones respondit, ergo hoc loco illas repetere non volo. [left margin: Itemque de invariatâ confessione non affectanda et quare id fieri non debeat.] Nec etiam illa quæ dici possunt de invariatâ illâ confessione (ad quam non semel provocatis) allegabo. Extat tractatus super ea re Germanicus sat prolixus et accuratus bis anno scil. 1621. et 1625. impressus Cuj titulus est:
[19/3/17B]

Auszführliche behauptung der Verbesserten Augspurgischen Confession Vnd etlicher dazu gehörigen materien etc: et si præter hunc velitis inspicere Cap. 8. et 9. Reformati Augustani qui à Doctore Georgio Paulo superiori anno Bremæ prodijt contra Doctorem Botsaccum professorem Dantiscanum, forsan de invariatâ confessione illâ paulò aliter judicabitis quam hactenus fecistis. utramque partem audire convenit in re dubiâ.
[left margin: Votum ad Deum pro medijs concordiæ]
Ergò deinceps ego rem totam maturiori considerationi vestræ divinæque providentiæ atque benedictioni relinquo dirigendam: Eidem Vestras Dignitates vestrosque in Evangelio labores commendo ille etiam magis æquas, meæque sinceritati magis correspondentes, quam hactenus de meo erga vos studio fouistis cogitationes mentibus vestris inspiret, meditationes vestras ad scopum Pacis ab omni parte Deo gratas inflectat, malos omnes et ubique et semper et inter omnes in hoc negotio operarios coerceat; veritatem plene agnitam ab errorum siliquis puram conservet, dubiam clarius revelet, Disputationes non necessarias sopiat, Spiritum contradictionis propter verba et Scholæ dogmata flagrantem extinguat: pacifica consilia suggerat: Tyrannidem in Conscientias frangat; maledicentiam et detractionem aboleat; fundamentales in Theoriâ et Praxi errores detegat, et funditus evertat: Consiliarios pacis fidos in proposito adversus omnia obstacula confirmet, plures quotidiè excitet, purum in ijs zelum et accuratam prudentiam stabiliat; ut majori quam antehâc cum præmeditatione et præparatione; maximâque cum authoritate et lenitate Spirituali omnes conjunctis operis hanc rem capescant et ad exitum optatum perducant: Ille denique ipse vestras etiam de omnibus hisce rebus [Greek: deuteras phrontides], quas ut spero me absente ad veræ Pacis promotionem suscipietis, secundet: et sese iudicem justum simul et misericordem, ut in totâ causâ ita inter me et illum vel illos præbeat, qui animum vestrum ab hâc amicâ sollicitatione abalienare;
[19/3/18A]

falsisque negotium rumoribus gravare et studium erga vos et Ecclesias Evangelicas meum et meorum Collegarum interturbare conati sunt.
[left margin: Et Duræi de suâ in hâc re tractandâ integritate protestatio]
[left margin: Ex Psalmo. 7.]
          Si verus iudex me meritò arguit
          Nec falsa mendax crimina texuit
               Si damna tranquillo creavi
               Promerito malè ni peperci.
          Me persequatur dum capiat sequens
          Captumque sternat, stratum et humi pede
               Conculcet, et Sceptri Superbum
               Proterat abijciatque fastum.
          Securus hostes nil metuam Deo
          Custode: quem simplex animi juvat
               Candor, pios servat, malisque
               Exitium assiduè minatur.
          Nam rerum Dominus perpetuus thronum
          Fixit, perpetuum Iustitiæ sibi
               Orbem, ut legibus æquis,
               Vt justé populos regat.
          Vt confisa Deo nuda modestia
          Æternum Domini non animo excidat
               Nec læto querulorum
               Spes frustretur ab exitu
Valete ab eo qui est et non esse desinet
[Dury's hand:]
               Reuerendarum Dignitatum [Vrima?]
                         Servus in Christo fidelis
Scribebam Holmiæ
 in Martio Anno. 1638.
                               Iohannes Duræus
                                  Ecclesiastes Britannus