The Hartlib Papers

Title:Copy "Necessariae Et Modestae Excusationes" Part 3, John Dury, In Latin
Dating:march 1638
Ref:19/3/11B-14B
Notes:Document divided between 4 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 182.
[19/3/11B]

[line 6]
[left margin: (i) Pag. B. 4. fac. 1. 7. Quid de præcipuis Calvinianorum Authoribus statuat Duræus.]
Tertium quod de Zwinglio, Calvino, Beza, Piscatore, Zanchio, Sadeele, Paræo et alijs dicitur (i), nempe me illos pro privatis authoribus habere; id verum esse fateor, nam ego illorum scripta tanquam authentica apud Reformatos æstimari nunquam audivi; hoc tamen meum de illis judicium culpare vos velle video ex actis Synodi Dortrechtanæ pag. 338. Sed postquam illa inspexi acta, nihil tale in ijs inveni quale vos allegatis. Ergò conjecturam facio vos ex Nicolai Hunnij Dissertatione de dissensu fundamentali illam excerpsisse fide quâdam implicitâ objectionem: Sed video Vestras Prudentias illi nimis facilè fidem adhibuisse: interea si inspexissetis Acta ipsa Anno 1620 Dortrechti impressa; Vidissetis non multò post locum à vobis citatum (nempe à pag. 348. ad pag. usque 367. id est Sessione 144, 145, 146, 147, 148) insigne testimonium consensionis omnium Reformatorum Theologorum inter sese de Doctrinâ fidei. Nam ijs sessionibus examinarunt confessionem Belgicam, et Catechesim in illis Ecclesiis receptam, et utramque omnes quotquot Synodo interfuerunt unanimi consensu approbarunt: unde agnoscere potuissetis talia inter illos dissidia non esse in rebus fidei, qualia vos in Censurâ illis semel atque iterum objecistis.
[left margin: (k) Pag. B. 4. fac. 2. De potestate quam Duræus se habere professus est spondendi quædam pro suis parastatis; quis error in relatione sit,]
Quartum denique quod de meis Sermonibus affertur (k) tale est quod mihi nunquam in mentem venisse profiteor: dicitis enim me dixisse non habere me potestatem pro collegis in hâc causâ meis vel sinceritatem consensionis cum Augustanâ confessione; vel aliud quidpiam promittendi. Si hoc dixissem mihi ipsi et
[19/3/12A]

scopo meo contradixissem; et mendacium protulissem: nam ego sæpius professus sum meos parastatas sincerè idem mecum sentire; et Augustanam confessionem à Reformatis non improbari; deinde et multa alia sæpè proposui et promisi nomine meorum Collegarum; et ex Scriptis illorum vobis oblatis, illa quæ promisi testata feci; adeò ut mirari debeam vos hæc ita referre: conjicio tamen occasionem erroris vestri ortam esse ex eo quod in primâ sessione, cum velletis me ad Singulas quæstiones Vestras respondere publico aliorum nomine; [left margin: Et unde originem traxerit,] Ego inter alia dixerim me non habere potestatem à meis Parastatis definiendi omnia particularia quæ in controversiam vocari possent dogmata aliter quam in publicis confessionibus extarent: Sed scopum mihi propositum esse consultare cum piê doctis quâ viâ ad omnium in eo genere dubiorum magis explicatam solutionem aliquando deveniri queat: Hæc ultima verba vos tum non attendisse, et priora nunc detorquere video ad aliam quæ in cogitatione meâ nunquam fuit materiam. Ita conjectari possum antehac factum esse ab alijs Lutheranis plerumque quando de Reformatorum alijs dictis scriptis et factis in calore contentionis observatis relationes instituerunt. [left margin: Et quare excusandus] Ergo hîc iterum Vestras Dignitates excuso propter humanæ infirmitatis conditionem nobis omnibus agnatam, ex quâ facilè fit, ut malè omnia interpretemur, quæ dicuntur ab illo quem intuemur cum præjudicio; et quocum agitur per contentionem: Sed utinam Deus aliquando vellet contradicendi Spiritum refrænare.
[left margin: (l) Pag. B. 4. fac. 2. 9. de causâ suspicionum quòd nulla esse debeat.]
Tandem ut narrationem, Actionis Vestræ mecum susceptæ concludatis; causam affertis (l) cur suspectum habueritis meum negotium: Capita dimissorij responsi fusius proponitis quam mihi in conventu proposita fuerunt, et de meâ narratione satis gravem Censuram pronunciatis. Sed ex his quæ jam de meis verbis et consilijs ali-
[19/3/12B]

ter explicui quam vos ea intellexistis; apparet Vestras Dignitates nullam habuisse causam sinistræ suspicionis legitimam; propter quam tractatus de re tantoperè utili et necessariâ declinaretis: præsertim cum ego in scriptis omnia me vobis offerre velle promitterem particularia, quæ sub generalibus rerum in explicatâ mediorum declinatione capitibus comprehendebantur: Si modò Vestræ Pietates propensionem ad tractatus de rebus ijs continuandos satis manifestam indicare; et aliquos, qui de re totâ mecum Sedatè ulterius cogitare poterant nominare voluissetis. Veruntamen quoniam ego propter charitatem meam nullam ab hoc instituto aversionem, vel manifestam in vobis observare potui, vel occultam suspicari volui: [left margin: 10. De responso dimissorio quare illud à Duræo tam succinctè fuerit enarratum.] Sed illa quæ in responso dimissorio[altered] ad rem facere et postulato meo aliquâ ex parte satisfacere videbantur omissis alijs annotare in meâ narratione consultum judicavi: Ideo non puto me eâ in re aut Vestræ Pietati, aut rei veritati aut causæ commodo præjudicium meo scripto attulisse: nam quamvis omnia non consignavi; tamen illa quæ annotavi reipsâ audiveram ex ore Domini Archiepiscopi; ea nunc publica esse volui in Comitijs ante discessum meum; ut sciretur an eadem vobis quæ tum fuit adhuc staret Sententia. Iam verò quod Vestræ Dignitates responsum illud dimissorium vestrum sicut et alia pleraque cum auctario plenius (uti dicitis pag. A. 3. fac. 1.) et planius proferatis; Id mihi non ingratum esse contestor: quoniam jam extra dubium nobis esse puto quid vobis in hoc negotio animi sit. [left margin: (m) Pag. B. 5. fac. 2. 11. De rebus in Duræi narratione culpatis.] Interea quando sub finem hujus paragraphi me gravi reprehensione premitis (m); et dicitis; "Quod ego acta inter nos in deteriorem partem interpretatus sim; quod aliqua retulerim malâ fide; quod quæstiones de fundamentalibus articulis ventilatas vocaverim particulares opiniones, quod illas vocaverim doctrinæ capita et dubia in tractando incidentia: nec illa media
[19/3/13A]

esse putaverim quibus ad aliquam concordiam deveniri possit: quòd scripserim nihil distinctè aut directè responsum fuisse ad postulata mea Theologica; et quod judicaverim ea à scopo concordiæ et â rei veritate aliena esse; et quando hæc omnia dicitis esse convitia in chartas aculeatas à me conjecta"; Video Vestras Dignitates nec omnia mea verba rectè citare, nec in ijs quæ rectè citantur sententiam meam rectè accipere: [left margin: quæ Excusantur quatenus contra Duræi mentem accipiuntur] Sed illa partim ad alium sensum quam à me prolata fuerunt trahere; partim à scopo quo proposita fuerunt separare: nam ego illa omnia quæ reprehenditis[altered] verba non protuli de quæstionibus primis vestris, quarum magna pars fateor fundamentales spectabat articulos, sed de alijs quæstionibus et rebus quæ per occasionem priorum in discursu nostro subsecutæ sunt; quæ tales omnino fuerunt quales ego illas esse dico. Deinde etiam verba illa quæ ultimo loco allegatis nempe de ijs quæ à scopo concordiæ et rei veritate aliena esse dixi (quæ extant in scripto meo summ. cap. pag. B. 2. fac. 2.) sunt omninò mutilata, et ad alias res quas ego non intendo à vobis applicata. Nam si quis totum sermonis contextum inspiciat, videbit in alio paragrapho hæc ultima verba collocarj et cum prioribus non cohærere; atque ita me non proferre illa (ut vos refertis) de ijs quæstionibus quæ inter nos in colloquio agitatæ fuerunt, quasi dicerem[altered from dicem] illa omnia fuisse à scopo concordiæ et rei veritate aliena; Sed de ijs quæ finito conventu ab alijs vulgivago rumore sparsa fuerunt. Nam dico ibi, quod post dimissionem meam, intellexeram varia de meis sermonibus et actionibus à quibusdam referri quæ à scopo concordiæ et rei veritate aliena erant; atque propter eam rem, aio, mihi consultum visum fuisse, Historicam de rebus in conventu nostro actis relationem conscribere. Ergò verba quæ ego de alijs profero vos vobis dicta esse putatis; et quæ de aliorum post
[19/3/13B]

solutum conventum nostrum sermonibus intelligenda sunt, vos applicatis vestro in conventu ipso mecum habito colloquio. Ita hæc verba et mutilata, et à scopo quo à me prolata fuerunt separata profertis. [left margin: Et nulla in ijs convitia contineantur.] Nec in alijs quæ reprehenduntur hoc loco verbis meis minor meo sensui injuria fit; quando scilicet reliqua tanquam convitia vobis objecta excipitis: nam quæso vos docete [word deleted] me quid sit convitium; et quodnam ex illis verbis quæ allegatis, convitium in sese habet? nam ego intelligere non possum quomodo convitium sit narrare, quod actum in conventu fuerit de particularibus quibusdam opinionibus? aut quale convitium sit dicere quòd actum fuerit de doctrinæ capitibus? Annon quæstiones fundamentales de fide sunt doctrinæ capita? et quando sub ijs particulares inferuntur opiniones prout in colloquio factum est; annon tum agitur de particularibus opinionibus? An convitium est dicere quod actum inter nos fuerit de dubijs in negotio tractando incidentibus? Annon de talibus actum fuit, et agi omninò debuit? An convitium est vestris Dignitatibus factum quòd ego putem tales (ut vos illas vocatis) velitationes non esse media ad aliquam concordiam perveniendi? Facite me in hâc opinione errare: attamen falsà opinio mea convitium non est in vos dictum. An denique convitium est dicere quòd meis postulatis in conventu nihil distinctè et directè responsum fuit? Ego certé nihil memini directè responsum fuisse ad ullum scriptum conventui oblatum præterquam ad specimen Analyseos demonstrativæ. Nihilominus facite illud falsum quoque esse quod tamen verè dictum est; attamen nec in eo convitium vobis factum est nec Vestris Dignitatibus quicquam dicitur contumeliosum, quoniam æquus lector facilé conjicere posset, vos propter causas satis graves ad mea postulata nihil subitò respondere voluisse.
[left margin: Excusatio accusationis proponitur,]
Ergò cum hæc mala fide me referre et in deteriorem partem interpretatum esse dicitis, puto Vestras Dignitates ex præconceptâ potius
[19/3/14A]

de me meoque sensu occulto (vestro certè honori dicato) sinistrâ opinione; quam ex veris rei circumstantijs de meis verbis judicium tulisse. Ideoque etiam ego Vestris Dignitatibus propter censuram illam succensere non volo: sed rogabo potius ut me excusare velitis si majorem in sermone lenitatem et in reipsâ prudentiam adhibere non potui: veritatem simplicem summatim sectari volui; et si aliquid majori commendatione dignum occurrisset illud silentio non præterijssem.
[left margin: Et veritas Duræanæ narrationis comprobatur.]
Interea tamen si aliquis falsitatem in meâ narratione mihi monstrare voluisset; aut rem de quâ dubitarat ex particularibus actis sibi probari petijsset; fecisset mihi rem gratam. Nam id ut fieret ego sub finem narrationis meæ rogavi; quando de re qualibet fidem me facturum promitto; ex ipsis in ipso conventu vel non multò post meam ex illo dimissionem oblatis documentis. Vtrum ego etiam Acta in conventu deterius interpretatus sim quam vos ipsi ea narratis in Censurâ vestrâ, æquo lectori qui utramque narrationem conferet cum scopo pacis et publicæ ædificationis (quem mecum in re totâ Vestram Dignitatem quærere non dubito) judicandam relinquo. Si tamen aliquid per judicij infirmitatem dictum fuit aut scriptum quod vobis justam offensionis causam præbuit; illud rogo ut meæ incogitantiæ potius quam affectui imputetis, et mihi illud condonetis; nam in multis, ait Apostolus Iacobus, [left margin: Iacobj 3. 2.] impingimus omnes; et si quis in sermone non impingit is perfectus vir est; ut qui fræno possit moderari totum etiam corpus. Ego autem non illibenter fateor me nec dum ad hanc perfectionem attigisse.
[left margin: Hactenus de consilijs et verbis Duræi.]
Hæc illa sunt rerum capita quæ meas actiones, personam et consilia concernunt de quibus excusationem proferre meam hoc tempore consultum judicavi. Si aliud quiddam (quod innuitis vos forsan facturos) ex manuscriptis et documentis à me exhibitis excerptum in lucem edere constituistis; quæso ne concedite illi qui vestro nomine scriptum illud consignabit ut in
[19/3/14B]

illo sicut jam in hocce scripto mecum agat. Multò præstabilius esset ipsa documenta prout ego illa Vestris Dignitatibus exhibui integra et non mutilata quædam verba aut à scopo meo detorta in lucem emittere. Id si facere volueritis rem Vestrâ Ingenuitate dignam mihique acceptam facietis; et si non alio animo quam eo quo ego illa vobis obtuli consideranda, vos eadem aliorum usui offeratis Scio vos operam nec piè doctis ingratam, nec Ecclesiæ inutilem facturos.
Sed annon conveniret potius ea quæ pacis sunt, quam ea quæ contradictiones de verborum acceptionibus generant meditari? et annon præstaret vestra potius consilia in hoc genere positiva emittere; quam in meis culpandis operam impendere? Deinde etiam si quid in meis culpandum est non videtur ab officio Christiano et Theologico alienum esse; ut illud mihi ipsi prius judicetur; antequam in publico Censum de eo agatur. Nam ego ita vobiscum agere soleo ex Christi præcepto Matth. 18. 15, 16. quod quia non observatur in controversijs hujus sæculi et scandalis Evangelicorum præveniendis; ideò nulla malis publicis inveniri possunt remedia.
[left margin: Sequitur de impedimentis in reipsâ occurrentibus]
Cæterum de alijs quæ in hac censurâ vestrâ me non attingunt sed rem ipsam potius concernunt; nescio an debeam hoc loco disserere: dabitur forsan aliâs melior occasio de ijs vobiscum agendi: nam si tractatus ordinatâ consultationis Theologicæ viâ continuare mecum aut cum parastatis meis placuerit Reverendis Dignitatibus Vestris illa omnia quæ de impedimentis et Remoris hoc loco allegantur Commodè si opus sit dijudicari poterunt. Etenim an [ea? altered] impedimenta vel ipso facto talia sint prout à Vobis proponuntur? Vel si talia sint an tamen veri nominis impedimenta censeri debeant, et non potius incitamenta ad hasce consultationes capescendas? Vel denique si veri nominis impedimenta fuerint, An omninò sint insuperabilia et nullo salutari remedio corrigenda? non videtur esse hujus loci disquirere: attamen ne forsan alicui hæc invicta esse concordiæ obstacula videantur; ego tribus verbis dicam id quod omnes Reformatos de Remoris à vobis propositis sentire Scio. [left margin: nempe quid ad illa Reformati dicant.]
[continues at 19/3/15]