The Hartlib Papers

Title:Copy "Necessariae Et Modestae Excusationes" Part 2, John Dury, In Latin
Dating:march 1638
Ref:19/3/7B-11B
Notes:Document divided between 4 files; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 182.
[19/3/7B]

Extat libellus quem ego aliquibus Vestrum communicavi typis Gothardi Voegelini impressus qui continet acta Synodi Sendomiriensis et consignationis Posnaniensis Anni 1570.mi Synodi Generalis Gracoviensis Anni 1573.ij Synodi Generalis Petricoviensis Anni 1578.vi Synodi Generalis Wlodislaviensis Anni 1583.ij et Synodi Generalis Toruniensis Anni 1595. ex quibus patet quid et quomodo in concordiâ suâ firmandâ[altered] Poloni egerint. Certé nescio an unius Hutteri relatio tam Authenticis actis præferenda sit. [left margin: Ut intelligatur quo fine Duræus illius mentionem fecerit.] Cæterum de me ipso; ego quidem fateor me illum procedendi modum quem adhibuerunt in Poloniâ Evangelici aliquando allegare solere; ut manifestum fiat rem in sese non esse usque adeò difficilem nec omninò impossibilem si legitimâ viâ negotium tractetur â viris Idoneis: Ego tamen nihil unquam alijs ab illo exemplo præscriptum esse volui. Illi inter sese contulerunt confessiones Ecclesiarum suarum; nempe Augustanam, Helveticam atque Bohemicam: in ijs sibi invicem res dubias, phrases atque Sententias explicarunt obscuriores ut sciretur quo sensu singula acciperentur: postquam in reipsa consensum esse viderunt decretum factum est de condendâ confessione fidej quæ simbolum esse poterat Ecclesijs commune; et ad evitandas interea temporis de S. Domini Cænâ contentionum occasiones propter modos loquendi diversos, articulum confessionis Saxonicæ ad Synodum Tridentinam Anno 1551. missæ receperunt pro Symbolo in illâ materiâ particulari.
Si jam hic processus ad consensum verbo Dei consentaneum quærendum illegitimus esse putatur; optarem ut alium magis consentaneum Divinæ voluntati, et Ecclesiarum ædificationi utiliorem, pro Vestrâ pietate et Prudentiâ suo tempore proponeretis: Ego de hisce et similibus cum viris Theologis consultare consueui; et tollendarum in toto negotio Difficultatum remedia aut exquiro ab alijs, aut si me audire alij voluerint ipse propono. Sed quando nullam sedatè mecum tractandi propensionem
[19/3/8A]

videre possum in aliorum animis; quia confusionem in re quâlibet devitare cupio; desistere malo quàm pergere in proposito quasi per contentionem urgendo.
[left margin: (g) Pag. B. 3. fac. 2. 4. De Analysi Demonstrativâ.]
Quartum quod in consilijs culpatur hisce verbis profertur (g)
"Promittebat etiam Duræus se nobis ostensurum modum aliquem (ut illum vocare vobis allubescit) novum et transmarinum resolvendi textus Biblicos qui quæstionem quamcunque dubiam ex præmissis et concessis apodictice etiam explicaret, verumque et genuinum ejus sensum ita erueret ut illum non possint non singuli in diversis regionibus constituti approbare etc:"
[left margin: Quo fine Duræus illam proponere voluerit,]
Fateor me in conventu superiorj æstate habito de demonstrativâ quâdam S. Scripturæ analysandi methodo quædam et scripsisse et locutum esse; ut meas ea de re cogitationes Doctorum judicio alibi submissas; et à nemine hactenus improbatas; [left margin: Et quare id non fecerit,] Reverendis etiam hujus Ecclesiæ Theologis censendas offerrem: sed quando vidi rem totam vix dum à me propositam; aut à quoquam auditam atque perceptam condemnari, et occasionem contradicendi potius quam sedatum ferendi de re ipsâ judicium, vel captari ab aliquibus vel inter nos spontè emergere posse: putavi rem illam esse supprimendam, ne alia exinde incommoda orirentur, de quibus Christus alibi monuit suos discipulos: [left margin: deleted words] Nec tempus etiam ferre potuit ut plena rej explicatio proponeretur. [left margin: Quomodoque quando id factum fuerit,] Nam quamvis in censurâ vestrâ dicatur quod ego petito et impetrato Speciminis adornandi spacio illud demum altero die exhibuerim in resolutione istarum duarum propositionum; hoc est Corpus meum et hic est Sanguis meus; Pace tamen Vestrâ liceat mihi veritatem; id est rem sicuti gesta est referre: nam video vestræ censuræ authorem qui illam communi nomine consignavit hujus rei non rectè meminisse. [left margin: Nempe intra bihorij spatium.] Tantum enim abest ut spatium mihi in diem sequentem daretur ut intra bihorium plus minus specimen illud usui Vestro accommodare debuerim. Nam ipsa Censura pag. A. 2. fac. 2. fatetur quod duabus distinctis
[19/3/8B]

sessionibus mecum actum fuerit. Id verum est; nam et antè meridianam et pomeridianam diei 10. Iulij sessionem huic negotio impendistis: iam verò in colloquio matutino requisitum à me fuit ut specimen analyseos demonstrativæ proferrem; dixi id debere in typo quodam ad ocularem demonstrationem accommodato fieri; et spacium requiri ad talem typum describendum. Ergo ut ex aliquo textu Biblico materiam de Cænâ describerem concessum fuit spacium, in tempus pomeridianum ad horam usque tertiam ita cum matutinus conventus solveretur circa Meridiem intra duodecimam et tertiam verba textus Biblici de Cæna Domini quæ extant 1. Cor. 11. v. 23, 24, 25, 26, 27, 28, 29. descripta dispositaque fuerunt eo quo conveniebat ordine ad demonstrationem formandam, et isti verborum typo sive descriptæ dispositioni quæ fundamentum est analyseos realis sive materialis, subjunctæ fuerunt regulæ aliquot, quæ meditationem de verbis illis methodo demonstrativâ suscipiendam explicarent. Hoc specimen horâ constitutâ unà cum Harmoniâ confessionum fuit exhibitum conventui et in istis duobus mecum perpendendis maxima pars illius sessionis consumpta fuit. [left margin: Et non proximo demum die.] Altero autem die mané cum non ad continuandos tractatus, sed ad responsum audiendum revocarer, nulla facta est mentio Analyseos demonstrativæ nisi semel; nempe post responsum dimissorium à Reverendissimo Domino ArchiEpiscopo pronunciatum: tum enim petitum fuit Anne mihi reddendum esset Scriptum, quod de Analysi demonstrativâ præcedenti die conventui exhibueram? Sed cum aliquibus id consultum non videretur; et ego dicerem me Apographum illius domi habere: illud scriptum apud vos reservatum fuit. Hæc est vera rei narratio; Unde patet me non illas duas propositiones nudas, hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus Analysasse; nec altero demum die specimen illud exhibuisse.
[19/3/9A]

[left margin: Eamque Analysin Duræus fatetur libenter esse puerilem,]
Deinde quando dicitis illam Analysin penè puerilem fuisse[altered], et meâ quâlicunque existimatione indignam; Ego libenter agnosco vos magnam et Analysi meæ et mihi eo dicto tribuere commendationem, et ipsissimam rei veritatem quando puerilem Analysin vocatis affirmare; Nam diffiteri non volo quin tantâ simplicitate et evidentiâ procedat ad hauriendos in textu Biblico ex litterali verborum dispositione ordinatâ et Collatione regulatâ tam simplices quam compositos conceptus, ut intellectum nostrum puerilem omninò reddat; [left margin: Eiusque proprietates describit.] Et ijs circumscribat cancellis in rebus quæ considerationi obijciuntur apprehendendis, ut nulla Philosophiæ Scholasticæ et præposteris in humanâ ratione circa res fidei notionibus rima patere queat, ad inferendum contextui sensum à simplicitate veritatis alienum: Si modò præcepta legitimæ meditationis accuratè observentur: [left margin: Et causas cur esse debeat talis] Nam ego magno studio illam puerilem in sectanda spirituali scientiâ simplicitatem affectavi et investigavi: [left margin: Matth. 11. 25.] quoniam video Christum gratias agere Patri suo quod mysteria sua revelet infantibus et à sapientibus et intelligentibus ea occultet. [left margin: Matth. 18. 3.] Et quoniam alibi dicitur nos in Regnum coelorum intromittendos non esse, nisi convertamur et fiamus ut pueruli. Ergò post acquisitum inter coætaneos meos in humanâ philosophiâ non contemnendum, ut ego de meipso aliquando putavi gradum; tandem postliminio observavi intellectum nostrum in Sacris litteris repuerascere debere nec idoneum esse posse ad apprehendendam Sermonis divini veram intelligentiam in sacro contextu degustandam nisi verbum tanquam lac ex mammis litteralis veritatis sugat, et guttatim quasi hauriat: nam hoc infantum est; quales nos hâc in re esse vult Apostolus Petrus. [left margin: 1 [altered from 2] . Pet. 2. 2.] Ex eo tempore ego dediscere priora et puer esse volui in rebus fidei: et certè mirum mihi non est quòd Vestris Dignitatibus Philosophicam quandam et sublimem Analysin expectantibus,
[19/3/9B]

illa mea simplex analysandi ratio despicatui fuerit. Nam revera tædiosum nobis est ad pueriles intelligentiæ rationes descendere postquam jam putamus nos aliquid sapere supra vulgus; et ridiculum est puerum esse velle postquam virilem ætatem attigimus. Attamen sapientia suo tempore justificabitur à filijs suis.
[left margin: Excusationes circa hanc rem proponuntur.]
Ego interea Vestras Dignitates excusabo in ijs quæ non satis fideliter narratis eo nomine quod hic observem vos tanti rem (quam putabatis esse tam puerilem, et quam videbatis hominem proponere, quem vocare soletis Calvinianum) facere non voluisse ut observaretis quid illud fuerit quod ab eo proponeretur, quomodoque aut quando illud oblatum vobis fuerit. Ergo peto ut meam in re tractandâ nimiam simplicitatem (quæ tamen nemini hactenus nocuit) excusetis; Si enim meam æstimationem per imprudentiam ego prostitui dum vobis gratificari studeo, nullâ in re Vestras Dignitates lædo. Nam puer esse volui et adhuc esse volo ut Vestris Dignitatibus ansa suppetat me si erro in viam pacis et scientiæ cum lenitate spiritus reducendi; nam in utraque me viâ errare posse scio; ideoque tam sollicitè ab alijs consilia utriusque requiro: nec mea consilia libenter nisi problematicè propono. Ergo nolite cogitare quod ego vos docere voluerim Analysim (hoc enim à non nemine mihi objectum fuit) sed cupiebam tantum de illâ methodo vestrum resciscere judicium; quod jam audivi et approbo. Et si paradoxon meum (quo dixi homines etiam in diversis locis constitutos eandem ejusdem contextus analysin per illam methodum effecturos) Vestris Prudentijs ridiculum esse videatur, hoc tribuatur meæ in simplicitate meâ jactantiæ, donec rem ipsam demonstravero.
[left margin: (h) pag B. 3. f. 2.]
Reliqua quæ deinde coacervatim enarrantur (h) in hoc genere de quibusdam sermonibus à me prolatis, eodem quo hæc priora defectu laborant; nempe vel non recté meministis illorum quæ
[19/3/10A]

dixi; vel alieno scopo et fine quam ego illa protuli allegatis. [left margin: 5. de Articulis fundamentalibus,] Initio igitur dicitis, me statuisse numerum articulorum fundamentalium adhuc esse incertum; atque illum nunc primum inter nos esse definiendum. Hîc non planè sensum meum assecuti estis: nam ego nec vobis tribuere nec mihi unquam arrogare cogitavi authoritatem definiendi dogmata fidei fundamentalia: [left margin: Quid dictum à Duræo.] sed dixi me observasse inter partes, determinatam de numero et proprietate dogmatum fidei fundamentalium sententiam non esse: atque ideò ad concordiam quæ omnium conscientijs satisfacere posset inveniendam; fore disquirendum inter doctos modum quo fundamentalia fidei à non fundamentalibus distinguantur: atque eò spectare dixi consultationem meam Vpsaliensibus oblatum; aliaque insuper suggessi consilia quæ huc servire poterant. Horum consiliorum summam consignaveram in succinctâ propositione de quærendæ concordiæ Prncipijs: ea in primâ sessione quando de fundamentalibus fidej Capitibus sermones habuimus conventui oblata fuit: sed quia puto illam propositionem quam censuram scribebatis ad manus non fuisse; ita excusatos vos iterum habebo.
[left margin: 6. de quæstionibus in conventu propositis.]
Secundo loco quando dicitis me putasse vestras ex Symbolo Apostolico propositas mihi quæstiones non fuisse de articulorum fundamento: Sed ad modum saltem eorundem pertinere; ideoque unionem in reipsâ non impedire; atque ab ejusmodi disputationibus supersedendum esse. Eas autem quæstiones fuisse dicitis de universali Dei misericordiâ, deque ejusdem omnipotentiâ ex quâ etiam sequeretur, Deum posse efficere ut Corpus Christi possit esse in pluribus locis simul et semel salvis tamen naturalibus corporis proprietatibus; et de præsentiâ corporis et sangunis Christi in Cænâ etc. ajo vos non rectè sententiam meam referre; quia distinctè
[19/3/10B]

rem non proponitis: sed confunditis et conjungitis non conjungenda; sub eâdem responsione; non secus ac si ad omnes quæstiones vostras eandem ego responsionem dedissem. [left margin: Error in relatione de Duræi ad eas responso.] Nescio equidem quo fine hæc ita referantur: sed tamen Vestras Dignitates iterum excuso propter labilem memoriam, vel non satis attentam rei considerationem in discursu minus ordinato vix susceptibilem. Si æquo igitur animo ferre vultis ut ego ipse mea verba et mentem de ijs quæ recitatis proferam: rem ita accipite.
[left margin: Vera narratio dictorum Duræi]
Postquam ego piè devotè et Orthodoxè (ut vos ipsi dicitis subfinem hujus Paragraphi pag B. 4. fac. 2.) ad omnes quas proponebatis certo ordine quæstiones aliquandiu respondissem: Et audirem â Reverendissimo Domino Archiepiscopo Scribis duobus qui mihi à tergo assidebant præcipi, ut illi verba quædam annotarent â me prolata, tanquam omnium Calvinianorum Sententiam exprimentia; animadverti tandem quonam illæ quæstiones Vestræ tenderent; dixi igitur me non ex alieno sed ex meo tantum sensu ad interrogata respondere: me paratum quidem esse reddere semper cuilibet interroganti rationem fidei meæ: sed nolle ut mea de quolibet particulari dogmate sententia, tanquam omnium Ecclesiæ Reformatæ Doctorum doctrina accipiatur. Ex eo orta inter nos disceptatio quædam est; An ego non deberem ad omnia interrogata de dogmatibus publico nomine respondere, Ego negabam me in particularibus quibuslibet rerum capitibus id facere debere. Dixi extare confessiones publicas; et libros Ecclesiarum Symbolicos: provocavi ad Harmoniam confessionum ex quâ intelligi posset Generalis[altered] Ecclesiarum de fide sententia. In hâc disceptatione cum multa obijcerentur à varijs: inter alia memini me hæc dicere; nempe particulares dogmatum declarationes proferre; præter scopum meum esse eatenus quatenus ego versarer in Sollicitandâ consultatione de medijs quibus ad controversorum dogmatum conciliationem et scandalorum ex schismate pullulantium
[19/3/11A]

averruncationem perveniri queat. Ad hunc scopum nihil facere disputationes hucusque inter partes usitatas: sed in ijs à concordiæ viâ recedi; atque adeò ab ijs esse desistendum in meo tractatu tantisper donec de modo reconciliandi dissidij conventum sit.
Nec etiam omnes quæstiones vulgò inter partes disquisitas ad articulos fidei fundamentales, sed multas admodum eorundem pertinere, quæ unionem in reipsâ non impediunt; quoniam aliqua esset in rimandâ mysteriorum profunditate diversimodè sentiendi latitudo præsertim inter Doctos admittenda salvâ Charitate fraterna. Inter tales quæstiones rettuli aliquas de orali manducatione; et modo præsentiæ corporis in cænâ; et de possibilitate quâ corpus idem existere posset in pluribus locis, à Scholasticis quibusdam agitari solita. Atque alia quædam hâc occasione in hunc sensum protuli; ut nempe à dogmaticarum Disputationum Capitibus ad consultationis amicæ cogitationes de medijs Concordiæ colloquium nostrum transferretur. Hæc igitur dicta mea; Vos jam alio detorquere video, quasi ego promiscuè ita judicassem de omnibus quæstionibus è Vobis propositis: quâ in re meis verbis injuria facta est. [left margin: Quomodo Calviniani negent vniversalem Dei misericordiam.] Cæterum quod per tranasennam imputatur Calvinianis quod hucusque negaverint vniversalem Dei misericordiam erga omnes homines; et ad solos Electos illam restrinxerint id simpliciter ita dictum illi de seipsis verum non esse fatebuntur; quoniam ego scio illos aliquo sensu Dei misericordiam ad omnes homines extendere: et non omnem misericordiæ universalitatem negare, aut ad solos Electos ita ut vos innuitis restringere: quamvis nihilominus peculiarem illis præ alijs gratiam concessam esse contendant ex ipsa Electionis proprietate fluentem: Sed hæc alterius loci sunt; ergo nullos citabo authores præter Dominum Ioh. Bergium in libello non ita pridem edito; quem ego
[19/3/11B]

Arosiensi Episcopo; Vpsaliensibus Thologis et alijs quibusdam communicavi. titulus libri est Vnderscheidt vnd Vergleichung der Evangelischen in Lehr vndt Ceremonien zu Berlin Anno 1635. Videatur tota pars tertia illius libri de Voluntate Dei à pag. 78. ad pag. 226.
[continues at 19/3/11]