The Hartlib Papers

Title:Copy, John Dury'S "Consilia Theologica...", In Latin
Dating:april 1638
Ref:19/2/8B-12B: 12B BLANK
Notes:Continuation of 19/2/1 and 19/2/4; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 182.
[19/2/8B]

[5 lines from bottom of page]
[left margin: Et privatorum injuriarum [Greek: amnestian] .]
Ergo videbitis suo tempore, me nullas [privatarum? altered] injurias recordari, nec aliam unqvam qvam honorificum vestri nominis mentionem facturum apud omnes, et si meum affectum non perpetuo suspectum habueritis, meaque studia Vestra Dignitas etiam post absentiam meam [catchword: formi-]
[19/2/9A]

formidolosa non semper fuerint, sed si Vestris Prudentiis ingratum non fuerit ea resciscere, qvæ alibi in hoc negotio suscipientur, aut intendentur consilia, qvæ vestra cognitione forsan non indigna futura sunt, spondeo mihi curæ fore, respectum vestræ Ecclesiæ inter reliqvas Evangelicas debitum, nec in continuandis hisce tractatibus et informationibus super hoc negotio reqvisitis communicandis, [left margin: Et amicæ correspondentiæ continuationem.] consiliis proponendis et exqvirendis me unqvam Vestras Prudentias prætermissurum, si modo aliqvem designare non refugiatis, qvi illa, qvæ vestris judiciis submittenda et transmittenda erunt excipiat et aliis, qvorum ea scire intererit communicare qveat.
[left margin: Concluduntur Consilia cum protestatione de sinceritate in iis proponendis.]
Hæc omnia Consiliorum meorum et resolutionum capita, si me sincero animo proferre putatis, non opus erit rogare, ut suspiciones sinistras de meo instituto ex animo vestro deponatis. Sed si hæc omnia per hypocrisin à me prolata, aut tanqvam deliberata, et apud animum meum constituta ad fallendum prætendi judicatis, tum simul me atheum esse, me omnem Numinis ejurasse reverentiam, me omnem Religionis et Conscientiæ amisisse sensum cogitate. Interea tamen hoc ipsum scriptum, mea manu signatum, extabit in testimonium, et erit [Greek: kriterion] meæ sinceritatis, ut si nimirum hæc ipsa consilia et studia, mihi hoc tempore proposita non exeqvutus facio ipso facto, prout illa jam enarravi, tum me hypocritam judicetis, et coram mundo talem esse, ex hoc Scripto demonstretis[altered from demonstratis]. Sive autem fidem mihi in hisce jam adhibeatis, sive non adhibeatis, ego acqviesco in eo, qvod liberavi hac in parte animam meam; nam pacis consilium ex Verbo DEI qvæsitum, pro re nata proposui, illud me observaturum
[19/2/9B]

promisi; scandalum suspectæ tractationis, sive à me oblatum, sive ab aliis acceptum, sive ab utrisque simul enatum fuerit, è medio tollere volui, et hac ratione sublatum esse posse, judicavi, et sublatum fore scio, si me in hisce porrò etiam suspectum habere non velitis.
[left margin: Tandem agitur de vero sensu verborum Duræi, ex qvibus enatæ sunt suspiciones.]
Qvoniam autem in Censura liqvet, suspicionem omnem oriri â verbis et consiliis meis malè intellectis; ideò rogare convenit, ne Vestris Prudentiis offensioni sit, si ego paucis verum sensum meum de iis, qvæ malè percepta fuerunt, hoc loco proposuero.
[left margin: 1. Nempe de Confessione fundamentali condenda.]
Video igitur malè intellectam esse mentem meam in iis, qvæ de fundamentali confessione condenda dicuntur. Nam ego non putavi talem confessionem in solis Reformatis seorsim esse edendam, sed de ejus editione consultandum esse communibus omnium Evangelicorum suffragiis, secundum tenorem Decreti anno 1634 Francofurti in Comitiis ab Ordinibus Evangelicis super ea re facti, et mihi in autographo concrediti, eo fine, ut ad hoc institutum præparari possent, mea qvalicunque operâ, Theologorum Evangelicorum animi, suo tempore capescendum.
[left margin: 2. De Synodo Evangelicorum convocanda.]
Deinde de Synodo Evangelicorum, id qvidem, qvod in Censura dicitur, judicavi, sed addidi etiam Synodum hoc rerum statu, et imparatis adhuc partium animis, non intendi debere aut posse; atque ideo me in præparationibus animorum versari, ut adductis ad hanc rem Theologorum cogitationibus, ea effectum suum ex piorum voto nanciscatur.
[left margin: 3. De Analysi.]
De Analysi demonstrativa jam nihil dico: sed suo tempore sufficientem de illa informationem Vestra Dignitas et aliis probabo.
Qvartò, de numero Articulorum fundamentalium dixi diver-[catchword: sum]
[19/2/10A]

[left margin: 4. De numero articulorum fundamentalium definiendo.] sum esse inter Theologos hujus seculi sensum, atque deliberandum fore de illo numero definiendo, qvando ad condendam Confessionem fundamentalem accederetur.
[left margin: 5. De qvæstionibus in Colloqvio propositis.]
De qvæstionibus mihi in Colloqvio propositis, nempe de primis et principalibus non ita judicavi, ut in Censura refertur, sed de aliis, nempe secundariis, qvæ primas exceperunt, ita, prout refertur, judicavi.
[left margin: 6. De Authoribus Calvinianis.]
De Zwinglio, Calvino, Beza, Piscatore, Zanchio &c. dixi, tales authores apud Reformatos pro authenticis non haberi, atque ideò sententias illorum pro universali Ecclesiæ Reformatæ doctrina non esse recipiendas.
[left margin: De potestate sua in spondendo pro suis Collegis.]
Denique, qvando dicitur, qvod dixerim me non habere potestatem vel sinceritatem in agnoscenda Confessione[capitalised] Augustana, vel aliud qvippiam spondendi pro meis Collegis: Video verba mea, qvæ de re qvadam particulari protuleram, generaliter referri. Nam ego nihil aliud dixi, nisi qvod potestatem non haberem de particularibus doctrinarum capitibus quicqvam aliter publico nomine respondendi, qvam prout in Confessionibus et Symbolicis Ecclesiarum scriptis dogmata illa extarent. Atque ideo ad harmoniam Confessionum provocavi, ut demonstrarem, omnes alias Confessiones cum Augustanâ consentire in fundamento.
[left margin: Cujus occasione summa Harmoniæ Confessionum enarratur.]
Nam Liber ille, qvem ego Conventui obtuli, undecim Confessiones complectitur, nempe 1. Augustanam. 2. Eam, qvæ est qvatuor Civitatum Superiorum. 3. Basiliensem et Mulhusianam. 4. Helveticam priorem. 5. Saxonicam. 6. Wirtenbergensem. 7. Gallicam. 8. Anglicam. 9. Helveticam posteriorem. 10. Belgicam. 11. Bohemicam.
[19/2/10B]

Hæ omnes Confessiones in novendecim sectiones sive locos communes dividuntur. 1. De S. Scriptura, vero DEI Verbo, et Traditionibus humanis. 2. De DEO essentia uno, personis trino, veroque ejus cultu. 3. De æterna DEI providentia et Mundi creatione. 4. De hominis lapsu, peccato, et libero arbitrio. 5. De æterna pdestinatione. 6. De reparatione lapsus hominis per Christum, deque hujus persona, officiis et operibus redemptionis. 7. De Lege et Evangelio. 8. De poenitentia et conversione hominis. 9. De justificatione per fidem, deque bonis operibus et eorum præmiis. 10. De Ecclesia Catholica. 11. De Ministris Ecclesiæ, eorumque vocatione et officio. 12. De veris et falsis Sacramentis in genere. 13. De S. Baptismatis Sacramento. 14. De S. Domini Coena. 15. De Coetibus Ecclesiasticis, et qvæ in iis fieri debeant. 16. De Feriis, jejuniis, visitationibus ægrotorum et cura mortuorum. 17. De Ceremoniis et ritibus adiaphoris in genere. 18. De Conjugio et Coelibatu aliisque votis monasticis. 19. De Magistratu Politico.
[left margin: Et illius Libri finis atque usus declaratur.]
In hisce omnibus capitibus, collatio instituitur inter verba omnium Confessionum, in qvibus consensus esse manifestus evidentissimè demonstratur in toto fidei fundamento. Et si aliqva vera est sententiarum discrepantia, ea indicatur et tollitur, in annotationibus sub libri finem adjunctis. Atque ex hac harmonia Confessionum, agnosci posse dicebam communem Ecclesiarum sententiam, nec alio fine illam proposui, nisi ut à privatis scriptis ad Symbola Ecclesiarum [catchword: dijudi-]
[19/2/11A]

dijudicanda (si de doctrinæ capitibus agendum foret) discursus noster transferretur.
[left margin: Conclusio hortatoria ad sinistras suspiciones deponendas.]
Cum igitur in hisce meæ mentis sententiam intelligatis, spero nullam sinistræ suspicionis causam amplius in animo vestro hærere: ac proinde liceat mihi deprecari illam quoque suspicacitatem, per qvam in Censura alibi dicitur, ex meis manuscriptis ostensum iri, qvalem ego cum Reformatis Concordiam vestris Ecclesiis persvadere voluerim. Liceat, inqvam, hoc loco rogare, ne velitis mea scripta alio animo interpretari, qvam eo, qvo vobis oblata fuerunt. Et si opus est, per me sanè licebit, ut omnia in lucem integra odantur, qvæ antehac Vestris Dignitatibus exhibui. Interea autem in aliis particularioribus, permittite mihi (id qvod ego aliis nunqvam denegabo) ut mentem ipse meam apud alios proponam.
[left margin: Et abstinentiam à mutuis accusationibus publicandis.]
Facilè in alienis Consiliis referendis erramus, qvilibet sui sensus optimus interpres est. Ego vestra consilia prudentiæ vestræ relinqvo. Cui enim bono mihi serviret, illa apud alios tractare aut circumferre? Eheu nimis diu alii jam antehac fodicarunt Ecclesiarum Evangelicarum vulnera: Qvid an nos illa, novis adhuc dissidiis penitus insanabilia reddemus? Qvare omnem de rebus Concordiæ nobis ipsis et aliis sedare cogitandi, occasionem pcideremus? Annon ea ratione jucundum, in luctuoso certamine nostro, Evangelii hostibus spectaculum exhiberemus?   [left margin: Et bonam de Duræi intentione in hoc scripto opinionem habendam.] Si ergò me pacis Sollicitatorem non dedecet hortari et orare omnes ne ista fiant, qvæso ne in malam partem accipite hanc meam qvæ ad offensionum causas tollendas et præveniendas suscepta est erga Dignitates Vestras sollicitudinem. Nam
[19/2/11B]

oportet nos esse hac de re sollicitos, qvia denunciatum est à Domino, Væ illi, per qvem scandala eveniunt. Volui igitur in hisce à reatu illo memet ipsum liberare coram conscientiis vestris. Et fateor ingenuè, me hæc in mærore Coram Deo, et magnâ animi perplexitate scribere atque meditari. Qvoniam hæsito in vobis, et nescio qva ratione debeam sermonem meum aptare, ne ex illo offensionem accipiatis. Cupio enim qvantum fieri potest, uti in re ipsa cordis mei sinceritatem, Evangelico Theologo dignam, ita in modo rei tractandæ, animum Vestram Dignitatem observanter agnoscatis. [left margin: Cui subjungitur votum ad DEUM.] Et jam, qvando omnia feci et dixi, qvæ huc servire possunt, aliud consilium non invenio, nisi hoc, ut ad DEUM Opt. Max. qvi meum Spiritum dijudicat, et in manu sua habet Spiritus vestros, orationem meam convertam. Illum igitur instanter rogo et rogabo, ut velit pro infinita sua clementia omnibus nostris mederi infirmitatibus, legere et corrigere in Christo omnes nostros lapsus: Spiritus nostros sincerè per suum Spiritum in se ipso reconciliatos unire: Pedes nostros in viam pacis et veritatis[altered] Evangelicæ dirigere inculpatos, et perficere animas nostras in omni bono opere, usque ad diem gloriosæ apparitionis Iesu Christi, in qva omnes accipiemus retributionem sucundum opera, qvæ in hac vita benè vel malè faciemus. Faxit igitur DEUS et Pater noster in Christo propitius, ut hanc diem cum timore & tremore expectantes omnia tanqvam in ipsius conspectu constituti peragamus. Illius gratiæ Vos,
[19/2/12A]

vestrosque in Evangelio labores commendo. Valete ab eo, qvi nullis unqvam offensionum causis moveri se patietur, ut esse desinat
       Reverendorum Dignitatum et Pietatis Vestræ
                 Servus in Christo observantissimus
                         Iohannes Duræus Ecclesiastes
                                  Britannus.
Scribebam Holmiæ in
  Apr: Anno 1638.