The Hartlib Papers

Title:Copy, John Dury'S "Consilia Theologica...", In Latin
Dating:april 1638
Ref:19/2/4B-8B
Notes:Continuation of 19/2/1; further continuation at 19/2/8; see G.H. Turnbull, Hartlib Dury and Comenius, 1947, p. 182.
[19/2/4B]

[last line of page]
Nam erga Ecclesias alias, et meos omnes parastatas, qvos infor-[catchword: mare] [left margin: Secundum caput agit
[19/2/5A]

de iis, qvæ apud exteros Theologos fient.] -mare debeo de rebus transactis, animum Composui, per Dei gratiam, ita meum, ut in casu offensionis (qvam ab Ecclesiæ vestræ Censura aliqvi sine dubio concipient) decreverim studiosissimè omnia malignæ voluntatis argumenta è medio tollere, odii fomenta, et asperitatis irritamenta lenire, et conjecturas adversus Dignitates Vestras enascentes enervare. [left margin: ex[altered] qvorum animis offensionem causæ tollendæ] Nam si ad majorem spiritus benevolentiam et benignioris animi inclinationem hactenus inflectere nullos hoc in loco potui, saltem majoris irritationis causam posthac nemini præstabo, nec animorum alienationi operam dabo; sed acrimoniam omnem in omnibus, qvo ad fieri potest, sedare studebo. Nam mihi extra partes ingenuè constituto, nunqvam favente DEO, cordi erit id, qvod video plerumque in partium studiis a dissidentibus, adversus sese invicem fieri (et nescio an putare debeam in Censura de meo instituto tale qvid factum esse) ut nempe in aliena accusatione mihi laudem Iustitiæ aut in culpa proximi manifestata, præsidium meæ innocentiæ apud alios qværam: hoc inqvam minimè facturus sum, qvia Dei timorem ab oculos habeo, qvi secreta cordium novit. Sed excusabo potius omnia illa, qvæ offendiculi occasionem suscitari poterunt in aliorum animis: qvoniam sic anima me habitabit in bono, et in eo mali radices evellet ex aliorum spiritibus.
[left margin: Et qvomodo id faciendum.]
Iam verò, qvamvis allaborandum mihi forsan erit aliqva cum difficultate (propter qvasdam in Censura Conditiones Concordiæ, et media reconciliationis, qvæ scopo non usque adeò qvadrare videntur) in eo, ut plerisque persvadeam, hanc Ecclesiam non esse omninò ab omni æqva et pia cogitatione pacis in juvanda Evangelicorum afflictorum coalitione, hoc tempore neces-
[19/2/5B]

saria, alienam; tamen qvia Ego profiteor me re vera credere, rem non fore vel tantopere difficilem, vel omnino insuperabilem, si modo ad ordinatos et sedatos super ea tractatus vobiscum devenire posset, sine qvorundam offensione. Ideò spero DEUM meo candori meæque sive fidei sive credulitati hac in parte benedictionem largiturum, qvod qvando ego ea dicturus sum, qvæ re ipsa cogito, alii fidem mihi non derogabunt. Et ne Vestras Dignitates omnino lateat, qvid Ego in hisce cogito et dicturus sum, ita rem accipite summatim.
[left margin: 1. Qvando offensio est ob remoras in Censura operi objectas.]
Si offensionem aliqvi, ob remoras atque impedimenta, qvæ omnibus Reformatis gravem fundamentalis erroris dicam & alia qvædam satis odiosa impingunt, acceperint; dicturus sum apud eos, qvi tales objectiones ex aliorum scriptis hauserunt, qvibus fidem adhibent, nec adhuc Reformatorum purgationes audiverunt, hæc in hoc tractatu ferenda esse, donec satisfiat illorum scrupulis, et ratio inveniatur, per qvam dilucidè apparere qveat, Reformatos à talibus Criminibus et hæresibus immunes esse. Ideòque eo magis interesse Reformatorum, ut sese legitimâ viâ à veris talium imputationum causis, si fuerint aliqvæ, repurgent, et iis, qvorum charitatem in Christo ambiunt, plenè satisfaciant: qvando præsertim res objicitentur tales, qvæ in bona conscientia cum vera fraternitate nequaqvam consistere possunt.
[left margin: 2. Ob postulata et conditiones in pace nimis duras.]
Si alii offensionem cupiant propter media et Conditiones Concordiæ, qvas fortè nimis duras esse putabunt, qvando nempe videbunt postulari à sese errorum qvorundam (qvos se nunqvam fovisse dicent) retractationem, et proponi sibi re-[catchword: ceptionem]
[19/2/6A]

ceptionem libri Concordiæ, in qvo se falso accusari conqverentur, et urgeri textum invariatæ Confessionis Augustanæ, qvem vel sibi ignotum esse, vel certò cognitum nulli esse posse dicent, et hisce qvædam similia: Dicturus sum, me novisse aliqva ex parte mentem illius, qvi in Censura Consignanda præcipuum Autorem agit, neque causam intelligere, qvare talia Concordiæ media publicè proponat: Eam scilic: hanc non esse, qvod necessitatem aliis impositum esse velit talia admittendi postulata, aut si illa non admiserint, nullam esse posse inter partes coalitionem: sed potius hæc fieri, ut aliis Ecclesiis Lutheranis, qvas à tali Concordiæ tractatu exclusas esse non convenit, nihil præjudicetur: vel ut de consvetis adversus Calvinianos (qvos vocant) gravaminibus, nihil temerè remittatur, donec iis satisfactum fuerit; vel ut infirmiores intelligant, tales Concordiæ tractatus non suscipi ex eo, qvod de Sua Religione Lutherani dubitent; vel denique ut si initio duriores et iniqviores conditiones proponantur, tantò tutius et facilius postea aliqvid ad Concordiam remittatur de rigore, qvando ad ipsam Transactionem deventum erit. Nam hoc ultimum meæ in Theologicis tractatibus simplicitati Christianæ, aut incognitum, aut antea nunqvam suspectum mysterium nemini me observare aliqvando in Theologico-Politica Episcopi Arosiensis sapientia.
[left margin: 3. Ob exceptionem qvæ fit adversus Synodos et Colloquia antea habita.]
Si præter alia, qvæ de Synodo Dordrechtana, de Colloqvis Lipsiensi et de Synodo Sendomiriensi afferuntur, offensionis causam aliqvi concipiant, dicam me putare
[19/2/6B]

Authorem Censuræ nullas objectiones intactas voluisse relinqvere, non ideò, qvod partes irritare et offendere voluerit, aut qvod penitus hanc Ecclesiam ab omnibus tractatuum super hac re, aut Colloqviorum institutis abhorrere declaret: Sed potius hoc intendi, ut priores illæ rei tractandæ rationes nihil præscribant aut præjudicent alteri tractatuum formæ, qvæ suo tempore suscipi poterit, aut interea ad maturiorem deliberationem Ecclesiis proponi.
[left margin: 4. Ob relationem de verbis et Consiliis Duræi institutam.]
Si deinde à relatione illa, qvæ mea verba et consilia profert, offensos esse videro adversus studia mea Lutheranos aliqvos, qvibus cum forsan acturus sum, dicam id, qvod verum esse scio, mentem meam non rectè intellectam fuisse in plerisque omnibus, qvæ referuntur ab eo, qvi Censuram consignavit, et si opus sit forsan addam, me nec in hisce Comitiis me vocatum fuisse, ut de hisce aut similibus vera sententia mea coram toto Clero, aut Deputatis ex illorum numero proferretur. Deinde si forte particularia de sensus mei veritate circa hoc voluerint resciscere, apertè sententiam meam declarabo, nec authorem informationis magnopere culpabo, sed illum potius excusare studebo.
[left margin: 5. Ob ipsam censurandi intentionem circa pacis institutam]
Denique si ab ipso scopo, qvi Censuræ propositus esse videtur, offensionem accipi intellexero, dicam id, qvod verum esse judico, me mea qvadam vel imprudentia, vel liberali confidentia occasionem dedisse huic Censuræ; atqve hic pro re nata, et secundum personarum qvibus cum acturus sum, ingenia, affectus et judicia dispensabo relationem meam, in qva et veras causas, qvæ me impulerunt ad edendum [catchword: scripta]
[19/2/7A]

scripta mea in Comitiis oblata, et probabiles conjecturas meas, qvare talis Censura sit in lucem emissa paucis si opus fuerit declarabo, nec extra hisce limites multum excurret narratio mea. [left margin: Vti explicatur causa cur Duræus sua scripta in Comitiis obtulerit.] Dicam igitur et confitebor, me (nimis forsan) profunda Zelotypia abreptum fuisse propter molitiones aliqvas, qvas in Arosiensi Episcopo observabam; qvibus non tantum meo scopo privatim et publicè, ipse obluctari, sed etiam meæ personæ insignem infamiæ notam ab aliis inuri velle videbatur. Ea ex re timorem non levem occupasse animum meum, ne fortè in hisce Comitiis (in qvibus non ignorabam, qvantum ille, et qvâ viâ, multum posset apud inferiorem et rudiorem Clerum) majora moliretur, et prioribus multò magis perniciosa meo instituto, nisi aperto Marte, et elata manu obviam ei iretur. Ergo propter hunc timorem, consilium me cepisse informandi omnes publicè tam de meo scopo, meaque legitimatione in illo Theologica via perseqvendo, qvam de præcipuis rerum hoc in loco tractatarum capitibus; ne scil: propter ignoratas utriusque rei Circumstantias veras, multitudo Cleri promiscua; qvæ præconceptis à multo tempore præjudiciis assveta erat, et novis ab Arosiensi forsan suspicionibus artificiosè concitari poterat, adversus omnem de scopo Concordiæ cogitationem tumultuariè insurgerit, et mihi forsan ipsi aliâ qvadam ratione molestiam crearet. Ex hoc timore et Consilio, de publica informatione, omnibus offerenda processisse mea scripta typis evulgata, ut nempe suppeterent
[19/2/7B]

ad distributionem exemplaria, eaque præter Illustrissimi Domini Cancellarii expressum consensum, et aliorum omnium notitiam aut expectationem distributa fuisse in Conventu Comitiali [left margin: Et cur illorum occasione Censura facta fuerit.] Exinde (ut jam puto atque conjicio) dicam enatam fuisse in animo Arosiensis Episcopi, et per illum in aliorum qvorundam cogitationibus aliqvam perturbationem, qvod videbant in consultis suis Reverentiis (hoc enim antea facere non consveveram) me alios informare velle, et qvidem in publico: itaque illos cogitasse, qvod vel nimis importunè negotium urgerem vel debitum ordinem in re proponenda non observarem, vel aliud qviddam per illa scripta intenderem, qvod sibi meritò suspectum esse putabant. Existimo igitur ad priores omnes ab Arosiensi Episcopo, conceptas suspiciones, sine causa sufficienti, hanc qvoque postremam accessisse, qvod putaret me in editione illorum scriptorum vel sibi privatim atque indirectè, vel toti Ecclesiæ aliqvam notam imprimere voluisse, propter satis manifestam de re traducto nomine meo qverelam, vel propter nimis succinctam, et scopo Concordiæ nimis (id est, plus qvam convenire putabat hoc tempore huic Ecclesiæ) forsan favorabilem de Colloqvio superiori anno mecum habito relationem meam. Ergo ne qvid vel sua, vel Ecclesiæ existimatio detrimenti exinde caperet, aut apud exteros, aut in judiciis infirmiorum condenda fuit Censura, qvæ præter ea, qvæ præsenti totius Cleri Svecani de meo studio et actionibus judicio, magis forent consentanea. [catchword: Ego]
[19/2/8A]

Ego hæc omnia ita sese habere revera judico, atque ideò studium, condendæ Censuræ, ex hisce occasionibus ortum, non magnoperè improbo, si aliud nihil per eam intendebatur, qvam ut honor hujus Ecclesiæ pservaretur illibatus. Nam ego illum nec mentis cogitatione, nec dicto, nec facto aut lædere volo, aut læsi, sed potius sartum tectum conservari semper, et dehinc conservabo. Ergo me qvidem qvod attinet, ego me ipsum excusare non volo ab omni culpa imprudentiæ, in oblatâ edendorum scriptorum tali occasione, sed tamen hanc veram habeo excusationem, qvod putaverim necessitatem qvandam mihi incumbere, rem palam qvam agitabam, proponendi: partim ut incommoda superius enarrata devitarentur, partim ut ante discessum meum testimonium extaret indubitatum de vero scopo instituti mei et rebus sub eo tractatis, ne sc: me absente quidvis de actionibus meis in vulgus spargeretur à malevolis, qvos occasionibus intentos esse suspicabar. Fatebor itaque me peccasse, nimia qvadam libertate, in studio informandi omnes de re, qvam sectabar, deque rebus, qvas egeram, aut qvas actas esse putabam. Hæc est consilii mei ratio, et futura est relationis meæ summa ad tollendas offendiculi occasiones, qvæ exteris Ecclesiis aut meis parastatis à Censura obvenire poterunt, qvando illas mihi detegi continget.
[left margin: Tertium Caput concernit Ecclesiam Svecanam.]
Nunc restat ultimum caput Consiliorum meorum, qvod vestram hanc Ecclesiam concernit, ut intelligatis qvid animi mihi sit erga vos omnes, et quid intendere velim postqvam hinc discessero. Promitto igitur me dictum Zachar: 8. v. 16. cujus partem frons Censuræ præfert, integrum erga Ecclesiam hanc, atque integro animo observaturum. Spondeo enim me semper loqvuturum [left margin: Cur Duræus spondet
[19/2/8B]

omnem sinceritatem et benevolentiam.] Veritatem vobiscum ex corde meo, et me Veritatis atque Pacis judicium affectumque erga Dignitates Vestras habiturum. Deinde etiam illud, qvod seqventi v. 17. additur, diligenter observabo: nempe malum ego vestrum cum animo meo nunqvam cogitabo. [left margin: Luc: 6. v. 31.] Nam præterqvam qvod pceptum et timor Domini, qvo jubemur aliis facere illud, qvod nobis ab iis factum esse volumus, me urgeant ad hanc erga Vos benevolentiam; et ego præ studio Christianæ charitatis nihil mihi commendatius habere debeam, aut in actionibus meis privatis, aut in publico scopo; Illud insuper accedit, qvod huic statui et Ecclesiæ ego me singularem debere affectum et respectum profiteor, tum propter eximia nominis Svecani erga causam Evangelicorum communem merita atque studia, tum propter Serenissimi gloriosæ memoriæ Regis Vestri, et Illustrissimi Domini Magni Cancellarii in mea studia, et qvondam, et nunc demonstratam benevolentiam; tum propter favorem et honorem hoc in loco mihi à præcipuis è Clero huc usque delatum; tum denique propter integritatem, et animi mei in recto firmitudinem, qvæ nunqvam admittet, ut ulla offensionum turbamenta, à præpostero qvorundam studio mihi objecta, ex animo meo deleant respectum publico debitum, aut ea, qvæ benignè et cordatè à probis hoc in loco mihi evenerunt, è memoria mea obliterent.
[continues at 19/2/8]