The Hartlib Papers

Title:Copy Oration To King Of Sweden Part 2, Medniansky, In Latin
Dating:undated
Ref:19/1/63/5B-8B
Notes:This document is divided between two files.
[19/1/63/5B]

[half way down page:]
Eo non contentus AntiChristum etiam Carnalem et Orientalem, utpote Imperium Mohometis contra Te provocare et excitare intendit; his persvasionibus utens, quod si jam ipse primus, per Te debellabitur, certò sibi persvadeat et ipse [Mahometos? altered], nec ipsum persistere posse, sed satius esset in progressu Tuo, unitis viribus Te debellare, non autem exspectare, ut ipse solus ad resistendum Tibi relinquatur: at his rationibus multum efficere potest. Nec hîc autem sistet gradum, quin imo et professionis[altered, clarified in left margin: essionis] Tuæ Reges, Principes Dÿnastas, Populos, Civitates potentissimas, â Te alienare intendet; hoc unico argumento: Scopum intentionis tuæ non in eo versari, ut cultus divinus et Religio ipsorum promoveatur, sed quod sub ptextu propagationis cultus divini, nihil aliud nisi Regni[capitalised] Mundani[capitalised], propriæ Gloriæ, privatique Commodi[capitalised], ampliationem qras.
Iam itaque contra hujusmodi artes magisteriaque, necessarium judicarem, quatenus principaliter sit Tibi pro scopo, prouti supra tactum est, uti â Divinâ Majestate ejusque Cultus[capitalised] defensione et propagatione, sic et Ordinariorum[capitalised] Mediorum[capitalised] sedulâ prosecutione, nullo modo
[19/1/63/6A]

recedas: divinum Numen subministrabit Tibi media, et juxta vaticinium Psla <Psalmi> David. 2. Irridebit consilia et machinationes inimicorum tuorum, et tanquam vas figuli conteres eos, in tempore opportuno. Circa prosecutionem verò mediorum ordinariorum hæc duo occurrunt. Quod siquidem Deus omnipotens, tum in verbo [sancto?] per Prophetas suos Ezechielem et Danielem, tum verò præcipuè in Apocalÿpsi Iohannis manifestare dignatus est, quod ij omnes, qui pcipuè Bestiæ illi Apocalÿpticæ Regnum in manus tradiderunt et eam promoverunt, ipso erunt Destructores[capitalised] ejus et carnes vorabunt. Iam autem manifestum est toti mundo, quod Reges Galliæ principales, et nonnulli etiam ex regnis Hispaniæ fuerunt ejus promotores, et post etiam reliqui: Et[capitalised] quoniam hi posteriores jam â [duobus?] seculis ferè mordent et vorant carnes ejus, de ijs non est cur hîc loquamur: Restant[capitalised] saltem Galliæ et ex regno Hispaniæ Portugalliæ Reges; et siquidem prouti attigi, manifestatum est toti orbi, quod primum et ante omnes, per Reges Galliæ, Bestia illa Apocalÿptica sit promota, ut itaque Vaticinio[capitalised] Danielis et Iohannis satisfiat, necessum est, ut per Reges etiam Galliæ corpus ejus teratur et consumatur: Quantum[capitalised] autem de carnibus sit absumptum et devoratum, ex Fædere illo Gallico cum Prædecessore Tuo [inito? altered], constat toti Europæ; restat saltem ejusdem continuatio
Quod quidem jam jam per Te effectuari potest, si modo in id incumbas, ut Fædus ac Ligam[capitalised] offensivam et defensivam cum Rege Galliæ quantocÿus ineas, et cum eo non est cunctandum: per hoc enim Rex Galliæ, cum suis adhærentibus Rege viz. Portugalliæ, nec non Principibus Italiæ, qui se ei devoverunt, amovebitur et abstrahetur â perniciosâ illa Tracta Pontificis Romani, quam intendit continuare inter suos assectas.
Et quamvis nonnulli fortè objicere possent, Fædus tale posse magis damni inferre, ex quo in gratiam Regis Galliæ Pontificiatui parcendum esset. Sed de his nonnulla inferius recensuri sumus. Stat autem sententia quod Bestia Apocalÿptica per promotores suos debet consumi, ex vaticinijs jam superius declaratis. Accederet, quod si Galliæ Regem cum ei adhærentibus negligas, et eum inimicum habueris, longè majores difficultates experiri cogêris: et verendum, quod si vaticinio divino satisfacere non intendas, ne contra Dispositionem[altered] Dei facias, et exinde indignationem divinam experiaris. Ad minimum itaque præstat, Regem Galliæ invitare, ad ineundum fædus, quodsi amplexus fuerit, eò ipso apparebit, ipsum quoque velle vaticinio Iohannis satisfactum iri: si verò respuerit, pænarum Bestiæ se consortem efficiet.
De Antichristo carnali, sive imperio Mahometis, siquidem in scripturis tam manifestum vaticinium
[19/1/63/6B]

non reperitur; quamvis obscurè in nonnullis videntur de ijs pdictiones, tum de exterminio Gogi et Magogi; tum de [cons?] <conversione> populorum illorum, sed posteaquam spiritus Dei, modalitatem ejus, non tantoperè manifestavit, satius est in ea parte, â Deo et occasione temporis pstolari.
Pro colophone utrorumque; qcunque ex his precensitis, sive illi fuerint Mahometani, sive Pontificij, ad Te confugerint, nullum ex eis repudies, non enim personarum sed Offiicorum[capitalised] AntiChristianorum Ultor[capitalised] et destructor esse debes; et sequaris in eo immensam misericordiam Dei, qui omnibus indifferenter gratiam suam offert; etiam quoscunque receperis, servabis Te erga tales sincerissimè, et fidem eis datam sanctè et inviolabiliter eisdem religiosam demonstrabis. per benedictionem <another hand?: Benevolentiam> [left margin: lentiam] enim et mansvetudinem superanda et contemnenda est regula illa [Esavitica?], ranarum Apocalÿpticarum, statuentium, Hæreticis et infidelibus non esse servandam fidem. Et quid nobis cum regula tÿrannica, et ijs etiam barbaris gentibus exosa, cujusquidem impudentiæ multos cordatos Pontificios jam pænitet, sed superbia Antichristiana cedere ei non permittit. Satius est sequi nobilissimum illud et planè omni ex parte [generosum?] dictum: Parcere subjectis et debellare superbos.
Sicut enim tempore Eliæ, sic et de psenti divina Majestas habet nonnulla millia animarum, tam in Regno Pontificio, quàm Mahometano, qui non curvarunt genua sua imagini Bestiæ, et veneficio Mahometico non sunt polluti, quorum prout est eorum qui adhuc convertendi essent, maximoperè habenda est ratio.
Iam devenio ad eos, qui sunt in consortio Tuo, et videntur Tibi addicti, ij sunt duplices; alij dicuntur Reformati, alij Religioni tuæ addicti, utrique nomine Evangelicorum gaudentes. Inter hos in prosecutione hujus operis, nullam distinctionem servandam judicarem; partim ex Naturæ[capitalised] proprietate: Bestia illa enim siquidem utrique parti æqualiter est inimica, et utramque partem graviter ferro et igne prosequitur; incumbit ex [ipsissimo? altered] etiam naturæ attributo utrique parti, conjunctis viribus et animis sese contra Bestiam illam defendere, et carnes ejus juxta pscriptum Apocalÿpseos vorare et consumere; tum etiam ex eo, quod ad propagationem universalis Ecclesiæ (ex quo ix articulo justificationis tanquam basi et fundamento, æqualem et orthodoxum sensum servat pars utraque) qstiones inter partes v. potius inter Ministros Ecclesiarum controversiæ, non sunt tales, de quibus non posset fieri Accommodatio[capitalised], si divina Majestas nobis Magistratum Evangelicum impertire[altered from impartire] dignaretur. Versantur enim controversiæ tales saltem circa Modalitates[capitalised] rerum; et quamvis de conscientia nos nullo modo possimus approbare in-
[19/1/63/7A]

-vestigationem modalitatum hujusmodi, siquidem Dominus Deus, modalitates, quas judicavit scitu [necessarias?], nobis in v. suo scripto revelavit, de quibus autem nullam revelationem habemus in verbo ejus scripto, manifestum evadet, quod Deus talia Nobis ita scire, v. taliter investigare non permittit; unde investigatio talis[altered] magis est ex nimia et forte etiam perniciosa curiositate, quam ex necessitate, si psertim inspiciamus et benè consideremus molestissimas et damnabiles consequentias, q exinde provenire solent. Arcana enim Dei [sunt? altered] nobis magis miranda quàm rimanda. Nihilominus quoniam talia versantur, majori ex parte, saltem inter Scholasticos et Ministros et nonnullos, populus majori ex parte de ijs nihil scit; sed simplicitate fidei contentus justificationem suam, perfidem Christi meritum amplectentem, assequitur indubitanter. non est itaque cur in tanti[altered] momenti negotio, et in hâc causa communi et defensione planè necessaria, ab invicem dissideamus et discordias inter nos foveamus. Sed ex re communi est, utrique parti conjunctis viribus et animis [defensionem? altered] contra Bestiam in se assumere, et juxta vaticinium Apocalÿpticum, carnes ejus vorare.
Exinde itaque necessarium judicarem, quatenus non saltem cum Regibus et Principibus Civitatibusque Religionis tuæ, sed etiam cum Anglis, Hollandis et Helvetis, reliquisque Reformatis firmissimum fædus et Ligam[capitalised], tàm offensivam quàm defensivam inire quantocÿus non ptermittas; tum ob id, ut vaticinio Apocalÿptico[altered] super 10. Regibus et Regnis, carnem Bestiæ voraturis satis fiat: tum verò ne Bestia illa, omnes illos anticipet, et à consortio Tuo avellat, sibique obligatos reddat; quod ipsum attentare nullo modo intermittet. Iam ultimariè regrediar ad eos qui sunt Religionis Tuæ propriæ, Reges, Principes, Dÿnastæ et Civitates potentissimæ: Certissimum autem est, quod tam horum quam Reformatorum animos, Bestia Apocalÿptica, per istud medium principaliter â Te abalienare intendet: quod, uti præmisi, sub ptextu Religionis non tantoperè ad propagationem cultus divini, quam ampliationem regni sui propriæ gloriæ et privati commodi cupidinem intendas; et fatendum est, quod animadverti multos ex Evangelicis commotos persvasione tali, non tamen omnes: qui enim magis sunt cordati et religiosi, hæc et talia flocci pendunt: ast qui moventur ijs, manent ambigui et perplexi.
Ut itaque et cordati corroborentur, et ambigui perplexique in rectum sensum inducantur, necessarium judicarem, quatenus per certos Legatos, opinionem talem ex cordibus Evangelicorum eradicare, omnimodè coneris, non deesse Tibi tuisque rationes, quibus talia effectuari possint, psertim cum persvasiones et argumenta talia, per effecta eorum confirmabuntur; modernum enim seculum eousque non adeò
[19/1/63/7B]

movetur persvasionibus et argumentis, quousque eorum effecta experiatur.
Eo quidem, quibus rationibus usus sum circa talia in defensione operis Tui, quarum etiam fructum expertus sum, paucis declarabo.
1. Tam de Lege divina et naturali omnibus hoc innatum esse, viz. operarios dignos esse mercede suâ: si itaque in hoc moderno actu incomparabili, pijssimus Princeps circa propagationem Cultus[capitalised] divini et promotionem communis Boni, non saltem infinitas expensus facere, sed suorum charissimorum, imo et propriæ personæ suæ vitam et permansionem periculo exponere non veretur; nonne pro tanto inæstimabili amore et beneficio erga Publicum bonum, rursum â publico Bono, id recognoscendum, promereri merito debeat, ut quicquid tantis[altered] flagilijs, <left margin, another hand: fatigiis,> expensis, vitæ propriæ et suorum periculo, ex Gratiæ[capitalised] Divini Numinis, armis proprijs acquisiverit, id totum pro se et suis sibique adhærentibus retinere valeat: quæro enim si id facere non licet, cuinam talia acquisita tradenda sint? certè inimicis neutiquam, sed nec ijs qui circa talia non laborarunt, Scriptura enim dicto obtemperandum; qui non laborat, non manducet. et sic rationabiliter, talia per se acquisita, pro se suisque retinere meritò potest.
2. Cum actu isto, statim id ipsum quod publicatur, nempe propagatio Cultus[capitalised] Divini manifesta redditur, et in effectum perducitur. Propagatio enim cultus divini in terris alienis secus fieri nequit, nisi prius Regna et Provincias sui juris fecerit, nec enim Israëlitæ cultum divinum, in terram Chanaan alias introducere poterant, nisi per occupationem terræ illius. Unde in Regnis et Provincijs per se acquisitis, religiosissimus Princeps cultum divinum, non per persecutionem, prouti Pontificij faciunt, sed per pdicationem Evangelij semper cum majori fructu propagare poterit; dum ea sui juris fecerit; cum aliàs si Regnis talibus non potiretur, pstare id ipsum minimè posset, et ij omnes populi innatâ cæcitate obruti, in tenebris errorum persevarent: et sic palpabiliter non secus, nisi per acquisitionem pro se Regnorum et provinciarum, fidelissimus Rex, propagationem Cultus[capitalised] divini continuare et in effectum perducere[altered from producere?] potest. Superaddendo, quod si et reliqui
[19/1/63/8A]

Principes et Dÿnastæ in consortium operis hujus, Tibi sese devoverint, similiter de pdâ carnium Bestiæ participare poterunt. Et quamvis persvasione tali multos contentos reddidi; nihilominus nonnulli adhuc curiosi objicientes; in eo habere scrupulum; An[capitalised] inchoatio operis hujus per Te rationabiliter fieri potuit? De eo usus sum rationibus, antecedenter in hoc scripto declaratis; quibus etiam ut animadverti, benè fuerant accommodati. ß. Restabat expilatio[altered] provinciarum et locorum, Exactionesque contributionum, prout ptenditur intolerabiles: Eas[capitalised] itaque duplices asserui: Primò[capitalised] immaniter refractarij et armis in jugum adacti, ex universali lege Gentium, semper Discretioni Victoris subjiciuntur, et siquid ex gratia illis relictum fuerit, pro eò gratiarum actionem magis, quam diflamationem Victor mereatur. Secundò quoad contributiones subjectorum, siquidem eæ duplicem eumque necessarium scopum habent, non possunt simpliciter improbari (si modò lana tondatur et non cutis deglubatur.) Primò[capitalised] enim militi pro publico Bonovitam suam exponenti, necessariò solutio menstrualis debet præstari, et siquidem ea ferè est infinita, impossibilè ut Rex ex proprio ærario id continuare possit, nisi accedant etiam pro fulcimento contributiones ex publico etiam ære, tanquam pro publico Bono expendendæ: qui enim vult uti publico Bono, pro eo acquirendo, necessario exponere debet, si non vitam ad minimum expensas. Secundò per exactiones hujusmodi contributionum et persolutiones menstrualium stipendiorum miles continetur in bonâ disciplina, depopulationes pagorum et oppidorum, imò et civitatum antevertuntur: unde incolæ rurales, agriculturas, pecorum pascuationes, artifices artificia, quæstores per mare per terras liberum qstum continuantes, et reliqua etiam bona sua mobilia intactè possidere valentes, tanquam ex scaturigine profluxus aquarum, si ex eo numismatum acquisitio semper augeri potest. Quæ[capitalised] disciplina si tam strictè non continuaretur, non saltem agriculturæ et pascuationes et his similia, sedet
[19/1/63/8B]

artificia et qsturæ cessarent, et Res universæ, bonaque mobilia Incolarum, uno quasi momento pessundarentur, et in nihilum redigerentur; unde etiam populorum enervatio et finalis eradicatio facile sequi posset. Et[capitalised] sic satius est stante bello, semper contribuere in eum finem, ut beneficio horum omnium pdeclaratorum, frui utique possint, quam uno momento [in?] omnia bona, victum ipsum, postremò et vitam ipsam amittere: cessantibus autem bellis, cessare etiam debent contributiones tales; alias esset contra justam rationem, et universam legem Gentium, et quod ejus saltem sis intentionis, ô Religionissimè Rex, hoc ipsum firmiter credo.
Postremò pro conclusione omnium horum, quæcunque ex his omnibus prærecensitis, vel Bestiæ adhærentibus, vel ex regno Mahometano, prouti et ex Evangelicis, justis, hujusmodi rationibus sese opponentes, pro inimicis huic operi divino et Tibi quoque, Inclÿte Heros, sese declaraverint, ex charitate Christiana, pstando pstanda, prouti supra tactum est, gratiam hanc divinam nemini prorsus denegando, contra tales refractarios, procedes absolutè, et simpliciter, juxta contenta Apocalÿpseos, et reddas unicuius in duplo pænas promeritas.
Numen enim divinum Te religiosissime Rex tanquam alterum Iosua, ad continuationem hujusmodi novissimi operis sui eligere voluit quicunque gratiam hanc divinam amplecti noluerint, pergas contra tales, in exsecutione dispositionis Divinæ, et ut alter Iosua, distribuas terras eorum, inter modernos spirituales filios Israel.
Ad q omnia realiter peragenda et effectuanda, ut divina Majestas Tibi, Inclÿte Heros, tanquam alteri Iosua, auxilio suo subvenire et adesse velit, ex intimis pcordijs voveo, et animitus precor. Amen!