The Hartlib Papers

Title:Copy Declaration Of King Of Sweden, Delivered By Edvard Ehrensteen, In Latin
Dating:20 June 1659
Ref:19/1/55A-62B: 62A-B BLANK
Notes:Some alterations and punctuation appear to be in another hand.
[19/1/55A]

Declaratio S: R. Majestatis Sveciæ de propensione[altered from propositione] suâ in pacis studia die 20 Iunij 1659./. [another hand: Chroneburgi edita:]
Pervenerunt in manus S. R. Majestatis Sveciæ Exemplaria duarum declarationum per Ablegatum Extraordinarium Sereniss: Reip: Angliæ, quæ emanatæ perhibentur a parte Regis Daniæ, postquam Celsi et Præpotentes D.D. Ord: Generales Uniti Belgij vigore cuiusdam tractatus Hagæ Comitis, ad promovendum inter hæc septentrionalia Regna securam pacem, miti, per suos Ministros de animorum reconciliatione et bello in his partibus sopiendo, uti fertur, nonnulla proposuissent. Ex quibus Declarationibus satis luculenter perspicere licet, quam invitis auribus animisque pacis voces a Danis acceptentur[altered from acceptantur], dum quævis obtentur quærentes, aliena, ab hoc bello Danico, adeoque aliarum[altered from aliorum] gentium controversias, quæ cum hoc septentrionis negocio nihil commune habent, admiscere conantur Interim ne pacis nomen planè horrere culpentur, pro consilio repperiunt, reijere tractatum specialem à dictis Belgicis Ministris propositum, tanquam eum per quem S. R. Majestati Sveciæ iniustas exposcere conditiones liceret, ac Universalem in speciem substituere utpote communi commerciorum et navigationis usui libertatem et securitatem maiorem redditurum. Quanquam nunc hisce latebris facilè ostendant Dani peritioribus, et alieniorem eorum a pace animum et se causis externis ac ad se nihil pertinentibus ita implicari velle ut non [catchword: suæ]
[19/1/55B]

suæ amplius potestatis esse se profiteantur, nedum ut pacis negocium pro voto accelerare valeant, atque culpam in S: R. Majestatem obliquè derivare iniuste tentent, tamen efficiendum putavit S: R: Majestas Sueciæ ut luculentius omnibus appareat ne hac quidem Danorum exceptione et declinatione a salutari pacis proposito, quod iam diu serio urgebat se dimoveri posse. Etenim Universalis tractatus, quem illi tantoperè sectantur ac procul a rationibus et mente S: R: Majestatis recedere, forsan opinantur, non ita longè abit a sententia S: R: Majestatis, ut eundem, si, ex candido et sincero pectore proficisci intelligatur ac media et modus exhiberi possunt quibus et maturè incipiat ac ad finem et executionem sine plurium rerum partiumque supplantatione et vicinorum populorum incommodo, deduci probetur plane damnet, quin potius existimat S. R. Majestas Sueciæ sic se comparasse iam diu in pacis negocio, ut rerum non imperiti facile iudicare possint de singulari S: R: Majestatis in eam propensione, utpote quæ sollicite et omnibus modis pridem testatum reliquit, nihil sibi esse vel prius vel antiquius quam ut cum omnibus suis hostibus fidam amicitiam restaurare queat. Et subest causa, cur per omnia eandem desideret et optet insurgentibus adversus eam tot simul hostibus, ut nisi sub divino pugnaret favore haud ulli verisimile videretur Eam solam tot ingruentibus viribus tantoque tempore resistere potuisse Igitur inter ea media quæ usus et necessitas temporum [catchword: repperire]
[19/1/56A]

repperire cogit, S: R: Majestas Sveciæ semper collocavit æquam transactionem et siceram cum omnibus inimicis amicitiæ et bonæ rursus correspondentiæ revocationem, [eaque? altered] consilia [direxit? altered from dixerit?], ut appareret æquos iudices et a partium studijs alienos nihil habituros esse, quod in pacis studio a parte S: Majestatis magnopere [desiderarent?]; id quod conciso adhuc ordine et stilo facile monstrari possit. Etenim quantum ad Imperatorem R. non potest non constare Universo imperio Rom: adeoque alijs rerum in Europa notitiam aliquam habentibus, quantas S: R: Majestas impensas diligentiamque semper fecerit, ut pax Osnabruggis et Monasterij conclusa sarta, tecta et illibata non servaretur. Pervidit equidem, S: R: Majestas quæ patrare[altered from patrari] tentabat Ferdinandus Tertius dum viveret, sed connixit paulum. Eodem vero Imperatore ex mortalium coetu emigrante ac libertate S: R: Imperij Electoribus, Principibus et statibus restitutâ, occasionem rata est S: R. Majestas omnium Ordinum cooperatione, quærendi, ut vulnus quod paulatim refricari cæpit in tempore medicinæ adhiberetur. Itaque mox[altered] per/missum ad Eos Ablegatum declarari fecit, quanto studio teneretur reductæ non ita pridem ingentibus impensis tranquillitatis publicæ, monendo partim ea, quæ ad rerum turbationem a defuncto Imperatore parari tunc certissimè constabant, partim quæ apertis postea in Polo-[catchword: niam]
[19/1/56B]

-niam traiectis Regis Hungariæ armis manifesto agebantur, ac adhortando, ut dum per Imperij vacationem plene liceret, publicæ[altered] quieti tempestivè consuleretur. Mereri securitatem Imperij R. ut qui fastigium eius affectare vellet, paci cum vicinis Regnis litaret; quam ut monstraret S: R. Majestas quanti Ipsamet[altered from Ipsemet] faceret, per iteratam Legationem Francofurtum ad Manum missam non obscure significavit, haud aliud se pro manifesta vi et iniuria, contra leges publicas, illata, postulaturam, quam simplicem reconciliationem et securum eorum, quæ beneficio Instrumenti pacis Ei debentur, usum atque ut Domus Austriaca ab hostibus S: R: Majestatis separata, deinceps nihil contra/dictam Westphalicam pacem in præiudicium S: R: Majestatis committeret. Has/tam moderatas S: R: Majestatis, etiam post adhibitam vim et læsa pacta, animi rationes quicunque pacem amat laudare utique tenetur, cum inducta oblivione iniuriarum ante actarum nulli nec occasioni nec tempori Eam defuisse videat, quo aliqua honestæ pacis ansa præberetur. Quod autem Domus Austriaca surdis adeò auribus conditionem oblatam spreverit, ita ut salutares S: R: Majestatis conatus proficere nequicquam potuerint, ijs imputandum, quorum hæc propria est culpa. Non tamen destitit S: R: Majestas perseverare in bono proposito, quamvis obnitentibus eius adversarijs. Cum enim tractatus in Poloniæ O-[catchword: stenta-]
[19/1/57A]

-stentaretur, atque Domus Austriaca pariter secum ibi tractandi copiam promitteret, nihil omnino distulit S: R: Majestas quod eò facere posset. Salvus Conductus et cætera conventuris necessaria instrumenta sic parari curavit, ut non minus intelligeretur; Pronam esse S: R: Majestatem cum Ea Domo in ipsa Polonia tractandi, quam cum Polonis-metipsis; Quibus S: R: Majestas iam perpetuo tenore et inde ab initio belli Polonici, quamdiu Ipsa in Polonia versaretur et postea etiam cum necessitas imponeretur è Prussia in Daniam migrandi, studium et voluntatem suam conspicuis satis argumentis approbavit, constitutis et relictis semper qui pacis restitutioni indefesse operarentur. Factum tamen est hactenus tam a parte Polonorum quam Austriacorum, ut propitiores non redderentur vices quam quæ ab eludentibus ferè expectari sveverunt. Nec desunt indicia haudquaquam obscura, quæ arguant non ipsos modo Austriacos esse a pace alienos, utpote qui in turbidis piscari et lucrari iam diu didicerunt sed etiam quæ probent Eosdem gentem Polonam ad supinam obstinationem et quamvis remoram inijciendam <another hand: hortatos [esse?]>; Idque non alio certè fine, quam ut Poloni Domi diversis studijs committantur et sic certatim [atterantur? altered] magis, pacisque interea beneficio priventur et retibus insimul Austriacis ita implicentur, ut inde sese extricare cum maxime velint, illis haud integrum [catchword: sit]
[19/1/57B]

sit. Igitur hucusque evenit, ut quamvis saniores eorum et liberari a compedibus Austriacis et sopiri cum Regno Sveciæ bellum cupiant, nihilo tamen magis proficiant; quin plerique deterioribus subornati consilijs, non unum committant in salvis conductibus et prævijs tractatui instrumentis errorem; modo enim iustam et usitatam sæpius Titulaturam negant, modo sigillum Regni ita deformant, non tantum ut vix [deprehendas? altered] nomen Ipsius Regis, sed etiam quædam adeò delentur, quædam corrumpuntur, quædam etiam nova, nec hactenus in sigillo Polonico visa, [adcrustantur? altered], ut cuius fuerit sigillum aut inscriptio, haud tam in facili sit dignoscere. Et cum de emendatione a parte S: R: Majestatis instanter monitum sit, tum vero omnia in pecus mutabantur. ut deprehensum sit, nunc Legatos quosdam esse exclusos, nunc integros paragraphos elisos, nec curæ habitum, ut dies, quo scripti sunt, pro solito exprimeretur, id quantum intersit, ut comitiorum tempore fiat, iudicare potest, quicunque Remp: Polonam non ignorat; Adeoque aliæ maculæ post alias subinde irripserunt, ut facilè [animadvertas? altered] Polonos sive aliorum consilijs seductos[altered from deductis], sive de industria propria peccare, nec rem seriò agi; reperiri vero circa quamvis promissam emendationem novum defectum, qui paci publicæ aut in præsens sit impedimento aut in futurum fraudi. [catchword: Econtra]
[19/1/58A]

Econtra S: R: Majestas Sveciæ, quæ eodem constantiæ tenore paci revocandæ incumbit, iamdiu nec absque magnis sumptibus cum Legatis suis, instrumenta tractatui necessaria secum habentibus, non modo pro Polonis, sed etiam pro eorum foederatis præstolatur, adeoque pro Electore Brandeburgico, qui post sacram pactorum religionem irreverenter habitam et denique fide mala servatam, tantum abest ut bonam intentionem S: R: Majestatis agnoscat et amplectatur ac pacis nomen in animum admittat, ut super arma, quæ in S: R: Majestatem vehementer stringit, futilibus insuper et impudentibus suorum ministrorum scriptis et vociferationibus animi sui iram acuat et exserat. Ex quibus omnibus, qui remotum a studijs partium gestant animum satis cognoscere possunt, non per S: R: Majestatem stetisse hactenus, tam evidentibus documentis ad omnes reconciliationis vias promptam, quominus tractatus pacis convenientibus in locis et per omnia instituatur sed per eos obstacula inijci, quorum animi revocandæ[altered] quietis media horrent aut aspernantur vel etiam illusionibus obluctantur.
Cæterum ut ad Daniam revertamur, atque Eidem eandem pacis viam fuisse apertam monstremus[altered from monstraremus], prolixum foret deducere quam S: R: Majestas ex animo desiderarit aut nunquam ad manus fuisse perventum, aut pacem Roskildensem ut [catchword: pronis]
[19/1/58B]

pronis ulnis a Danis acceptatam, ita bona fide observatam fuisse. Supervacuum etiam esset agere quod alibi suo loco expositum est. Illud tamen sciendum[altered] S: R: Majestatem quamvis in Daniam cum armis reverti coactam, nunquam tamen detrectasse honestas et tutas compositionis vias. Et quanquam cunctatione sua et negatione executionis S: R: Majestatem adeò irritaverint, Dani, ut de vindicta in crimina eorum unicè cogitare S: R: Majestas non immerito statueret, fecit tamen singularis Eius humanitas et moderatio, ut circa suum reditum in Selandiam Danicis Legatis Ringstadij et ipsa et per suos ibi ministros significari curaverit, ut si de se Dani solliciti essent, Suecico Legato Haffniæ subsistenti aliquid medicinæ ad præsens tempus adaptandæ, proponerent, super quo, quemadmodum res deinceps sanari posset, consilium amplius caperetur. Eorum enim interficit, per huiusmodi merita in tali statu constitutorum, aliquid proferre, quod securiorem quam S: R: Majestas experta est, pacem polliceretur. Sed sicuti pectoribus eorum iam diu fixum fuit, pacem Roskildensem enervare, nec ullam cum Suecia arctiorem aut saltem fidam amicitiam colere, præsertim ex quo per æstatis beneficium aliundè promissis et spe onerarentur, ita huic occasioni imminere æquo animo haud sustinuerunt; quin ambo [catchword: Legati]
[19/1/59A]

Legati Haffniam reversi Legatum Svecicum quidem invisere, non tamen ullam pacis mentionem fecerunt, sed invertendo ordinem apud eum[altered] explorarunt, an quidpiam a S. R: Majestate in mandatis haberet, quod proponeret? Cum vero in rem præsentem illi nihil commissum esset, nisi ut causam regressus in Selandiam exponeret eosque audiret et S: R: Majestati audita referret, ab omni studio compositionis Legati Danici quoque destiterunt, scribens alter eorum ad Legatum Gallicum, Equitem De Terllon, quod nihil a Legato Suecico potuerint expiscari; Cæterum causam totam Deo esse committendam, ut facile hinc animadvertas de pacis cura, eos parum fuisse sollicitos, imo ut fraudem observes, hic alter Legatorum ad quendam [s..? hole in MS] nationis virum literas dedit quibus rogat, ut operam det, ne ad Gallicum Legatum profectæ literæ in manus Suecorum perveniant, non certè ob aliam causam, quam ne Suecis documentum existeret[altered], quo Danicum Dolum in pacis cura mundo vulgarent. S: R: Majestas cui perpetuum est sub ipsis belli fervoribus, pacem sectari, etsi Ei res non infeliciter cedunt, non ita multo post etiam per Gallicum Legatum occasionem fecit tractatui et compositioni, sed non benignius audita Eius propositio quam superior conditio acceptata, imo sat superbè [catchword: super]
[19/1/59B]

super ea re et insulse a Regni Daniæ Magistro, responsum est, et aut omnis spes inducendi hac via tractatum S: R: Majestati decollata videretur. Potuisset S: R: Majestas iusta quoque commoveri indignatione, atque pacis benignitatem tantisper pigrè et invitè eam audientibus recondere, præsertim cum res eo loco non esset ut Suecos magis quam Danos premeret, sed non ignara, bella in eum maxime finem geri deberi, ut honesta et tuta pax, quæ unicus S. R: Majestati scopus perpetuo fuit, resultet, tergiversationi importunæ quorundam nonnihil condonandum esse censuit ac Commissarijs suis ad Polonicum tractatum destinatis in commissis dedit, ut si ab ea parte Dani sui copiam facerent, pariter nomine S: R: Majestatis Sueciæ iustis procuratorijs [communiti? hole in MS] adessent[altered], qui cum ijs de compositione congrederentur. Præterea etiam non obscurum est quoties ore et scripto propensionem suam Ablegato Extraordinario Reip. Angliæ S: R: Majestas diversis temporibus aperuerit, qui etiam nulli pepercit operæ labori, literis ut aliquam Haffniæ pacis curam eliceret, hactenus tamen nequicquam egit, ut facilè intelligatur supervacuam fuisse omnem eius diligentiam et industriam apud gentem pacis odio et duritie[altered] supinam[altered from supinum]. Desinant ergo culpæ notam in S: R: Majestatem derivare, qui ipsi in causa sunt, quod cruento tam-[catchword: diu]
[19/1/60A]

diu bello invicem committamur, quod pacis cura tam languidè proficiat ac commercia interim patiantur. Nam quod Rex Daniæ excipiat se non posse pacem amplecti cum Suecia nisi pariter in Borussia flammæ[altered] sopiantur, rationemque addat, quod cum Septentrionalium Regnorum pace liber commerciorum cursus aliàs non redintegretur, id quæsitum est effugium, ne pacis nomen invalescat, atque tale, quod Daniam inter omnes circumiacentes populos quam minimum [afficiat? MS edge] Quid enim? ante hos quatvor annos cum Bellum in Polonia vel Borussia inflammaretur, nihilo plus questus est Rex Daniæ, quam olim Ipsius parens, cum bellum ijsdem in locis a Suecis gereretur, quorum alter singularibus documentis causam Suecicam asseruit, hic vero cum voto [word missing? MS edge] successus postea institutum S: R: Majestas Sueciæ approbauit, neuter vero de iniquitate in commercia vocem adidit. Et sanè si quæquam[altered] existit Ditio, quæ hodie sensum aliquem turbatorum commerciorum intimius deprehendit, apud eam Regnum Sueciæ suum profiteri nomen opus habet utpote quod plerosque maris Balthici portus possidens, eorumque magnam sibi partem bello obnoxiam habens, quorum in manu et opera præcipua Commerciorum cura sita esse solet quam maximè affligi necesse est. Sub prætextu ergo et vana [catchword: specie]
[19/1/60B]

specie liberi commerciorum usus, sicuti Dani[altered] cum ijs volupe sic esset, terras et ditiones Suecicas antehac iniustè invaserant, atque sic belli flammas in Septentrione suscitaverant, ita nunc moras nectere et belli necessitates in longum trahere instituunt, id quod ante Roskildensem pacem quoque facere, conati sunt, donec iugulo eorum Deus ensem admovens meliorem genti inderet mentem. Et quanquam super cæteras contestationes non ita pridem S: R: Majestas Sueciæ prolixe declaraverit, quanta propensione in studia pacis feratur, cum eadem urgerent Sereniss: Reip: Angliæ Ministri, ita ut exinde atque ex superioribus satis liqueat Eiusdem voluntas redeundi in amicitiam non modo cum Dania, sed etiam cum omnibus suis hostibus atque [bonam cum? hole in MS] ijsdem correspondentiam restituendi; Nihilominus ut neminem [fugiat? MS fold] Serenissimum Regem Daniæ frustra se subducere et inanes sibi figurare species, nullamque omnino per sacram R: Majestatem Sueciæ fieri moram, quin pacis studium è vestigio et quovis modo reflorescat; Hocce S. R: Majestas in animum induxit Universo mundo declarare, ijs vero imprimis, qui Universali tractatui operam dare præ se ferunt, quod S: R: Majestas eundem quoque approbare et acceptare firmiter decreverit, modo illi, qui talem tractatum sive commentatur[altered from commentatum], sivè ex vero proponunt, aliquas exhibeant rationes, quibus negocium [catchword: non]
[19/1/61A]

non implicari magis sed ad prosperum finem commodè deduci posse probaverint. Sic enim procedendum est, ut sive in uno sive pluribus locis tractatus fuerit institutus, aliena et heterogenea <another hand: non> misceantur et confundantur, sed, pro more alibi servato, partes inter se quidem agant et tractent, sed pro habitu, conditione et natura rei atque controversiarum constitutione et diversitate diversimodè. Si[altered from se] hac metodo et ratione felicius profici posse fidis rationibus ostensum fuerit, promittit S: R: Majestas non alienam se fore ab ea sententiâ, quin ut cum omnibus reconciliationem institui ardenter cupit, ita a se facilè impetrare potest, ut profiteatur Universalem Tractatum non invitam se amplecti velle. [Cæter..? hole in MS] si non seriò sed sub obtentu res agitur, atque negocia pacis maioribus [forsan? MS edge] hoc ipso implicita fuerint difficultatibus, protestatur S: R: Majestas coram toto Orbe se non modo culpa improsperi eventus[altered from eventu] vacare velle, sed etiam teneri de iure Eum debere ad Commerciorum turbatorum indemnitatem[altered from indemni talem] præstandam, qui sub prætextu specioso et consilijs subdolis commercia impedire et [moras? MS edge] institerit, honestæque[altered from honesteque] pacis occasiones et vias, reperta quavis exceptione et declinatione oc-[catchword: cluserit]
[19/1/61B]

-cluserit, adeoque ad trahendum bellum cum hostibus S: R: Majestatis strictiora foedera bellique societates iniverit,[altered] quibus[altered from Quibus] bonæ pacis et Commerciorum rationes non possunt non obteri et conculcari. Actum Chronoburgi[altered from Coronoburgi] <another hand: ut supra> in fidem maiorem sub sigillo Regio et subscriptione Cancellarie.
[another hand:]
                        L. S.
                        Ex mandato S. R. Majestatis
                           Edvard Ehrensteen