The Hartlib Papers

Title:Copy Resolution Given To John Barclay, Queen Of Sweden, In Latin
Dating:5 June 1637
Ref:19/1/48A-49B
Notes:Another copy at 19/1/46.
[19/1/48A]

    Serenissimæ Regiæ Majestatis Sueciæ Resolutio.
Data Serenissimi Mæ Bæ Ablegato, Domino Barclajo, ad ea, quæ sui Regis nomine Stockholmæ in Senatu proposuit, et postmodum scripto explicuit.
Quam Serenissima Regia Majestas Sueciæ vestigiis suorum Majorum insistens fiduciam in Coronæ Anglicæ, atque imprimis in Serenissimæ Regiæ Majestatis Mæ Bæ amicissimo benevolentissimoque affectu collocatam semper habuit, eam oblatis literis et adventu ac propositione Domini Ablegati mirificè confirmatam esse gratissimum habet. Teneri enim Serenissimum Mæ Bæ Regem studio confirmandi & multiplicandi mutua amicitiarum vincula, quæ iamdudum intercedunt prudenter enarratis causis ab hostium fraudulentis persvasionibus ac destinatis, nobisque utrinque imminente periculo petitis, quibus ab omni pacis pterque universalis Tractatu avocamur, Dominus Ablegatus optimè disserit. Nec minus nomine Serenissimi Mæ Bæ Regis contestatur, Serenissimam suam Regiam Majestatem magno ferri desiderio non minus ope, quam consilio Nepotis sui restitutionem et amicorum confoederatorumque suorum salutem promovendi. Cooperando sc. cum corona Svecica et in hunc finem illicò militis conscriptionem concedendo in Regnis suis, ac pterea opem ferendo per mare atque Terram, ex pscripto subsecuturæ conciliationis et Tractatus particularis inter utramque coronam pro quo maturando Dominus Ablegatus iussus est rogare, ut quantocyus hinc Hagam Comitis vel in alium locum indifferentem mittantur, cum potestate agendi et concludendi foederis arcti inter duas coronas, ad Restitutionem Electoris Palatini, et Emolumenta et commoda utriusque coronæ et causæ communis, cujus congressus locum et tempus cum sua Serenissima Majestas Regia Mæ Bæ intellexerit, et suos Commissarios cum simili potestate ablegabit; Concessa interea temporis Electori Palatino, Nepoti suo facultate ex voluntariis Vassalorum suorum sumptibus Exercitum navalem formandi, ut assvescat armis et fortunæ suæ periculum faciat; sicuti hæc in ipsa propositione dilucidius explicantur.
[19/1/48B]

Grata sunt Serenissimæ Regiæ Majestati Dominæ nostræ Hæc Serenissimi Regis Mæ Bæ in se et coronam Sueciæ studia et summa in rem communem propensio: Neque prudenter minus Serenissimus Mæ Bæ Rex dijudicat, hostium et inimicorum communium artes et callidissima destinata animos utriusque Regis et Coronæ distrahendi, amicitiam et concordiam dissolvendi, et mutua auxilia divertendi. His enim artibus callidissimis, non armis neque potentia hostili dissoluta sunt foedera Germanicorum Principum et statuum, eversæ res confoederatorum per totam Germaniam, et arma quæ in salutem communem initio coierant, et unita manere[altered] debebant, in propria viscera ad sæviendum conversa. His iisdem artibus vicinorum alii turbati, alii infestati, alii Syrenum q: cantu sopiti, à cura rerum communium abducti sunt, et Hosti viâ apertâ ad se firmandum, atque nunc hunc nunc illum opprimendum, ut certo certiùs spe et expectatione Europam nulla non cupiditate flagrans Hostis iam deglutierit. Hæc atque id genus alia Serenissimam [Regiam?] Mæ Sæ permoverunt, ut licet à confoederatis suis plerisque deserta, et quod maximè detestandum est, à plurimis hostiliter habita, nihilominus in hunc usque diem proposito laudatissimo Domini Parentis sui gloriosissimæ memoriæ insistere voluerit, eâ spe, fore, ut confoederati fraude hostium animadversâ in se retracti aut reverterentur, aut causam propriam agerent cautius, Imprimis ut Reges, Principes ac Respublicæ vicinæ (quorum non minus quam Regni Serenissimæ interest, infringi ac sisti unius domus ambitiosissimos conatus) satis haberent temporis causæ communi consilio opeque succurrendi. Atque in hunc finem Serenissima Regia Majestas impetum tanti hostis sola fer tot tantisque artibus instructi, et opibus ac potentiâ muniti, secundum Deum sola fermè sustinuerit, neque quantum suarum virium est, etiamnum recusaret ob causæ communis conservationem, si alios eodem fervore, studio ac impensis id facere, aut brevi facturos psentis ceret. Verisimile et prudentissimè Serenissimus Mæ Bæ Rex dijudicat iustam et securam pacem futuram nullam nisi universalem, et quæ cunctos confoederatos in pristinum dignitatum et bonorum restituat, sub certa observandarum conditionum cautione.
[19/1/49A]

Hisce enim accuratè perpensis cum Anno 1635 Elector Sax. firmata jam pace Pragensi, negotium pacis urgeret cum Corona Svecica, et de bello abrogando, amicitiaque veteri inter Regna Sueciæ ac Imperatoris et hujus confoederatos restituenda, pluribusque aliis articulis convenisset, et satisfactionis coronæ pstandæ ex æquo et spes aliqua data esset, Serenissima Regia Majestas pacis negotium suspendi, imò aboleri potius papa est, quam pati voluerit amicos et confoederatos suos omninò præteriri, q unica hactenus causa extitit continuati belli. Quod si vero confoederati imposterum otiosè eventum maluerint operiri et nudis tantummodò votis, hortatibusque belli difficultates sublevare potius, quam unà agere, neque alii Reges et Principes (quorum magis et quam nostra ob vicinitatem interest, Germaniam frui veteri libertate) manum labanti rei admovere voluerint, nobis certò nemo pius prudensque succensere aut exprobrare poterit, si secuti exemplum cæterorum, rebus nostris (licet inde aliquid piudicii in communem causam derivetur) relictis aliis, prospiciamus, neque nos aliorum causa bellorum perpetuitate teneri involutos, (si extricandi commoda occasio oblata fuerit) patiamur. Ideoque necesse erit, si saluti ac securitati omnium prospectum cupimus, ut omnes, quorum interest, bellum hoc diuturnum ac funestissimum honestis ac bonis conditionibus finiri, coëant in unum, consiliis, ope, ac armis, quò inde spes affulgeat ad iustam pacem & æquabilem (si hæc hortatibus denegetur, vi et armis penetrandi. Cum igitur Serenissimus Mæ Bæ Rex adeò promptè Serenissimæ Regiæ Majestati militis conscriptionem in suis Regnis indulgeat, eoque affectum suum et in nostras et communis causæ res contestetur, gratias pro eo Serenissima Regia Majestas Serenissimo Regi agit maximas, nec minus gratum futurum est, si Electorem Palatinum Nepotem suum tempestivè et potenter armare velit ad faciendum fortunæ suæ periculum, et simul promovendas res suas et amicorum. Imprimis v.g. Coronæ Suecicæ cooperationem in hunc finem terra marique promittat, ex pscripto Tractatus particularis eo nomine instituendi. Quæ omnia sperare et expectare nos jubent prosperos consiliorum et rerum
[19/1/49B]

eventus. Atque hac ipsa de causa Serenissima Regia Majestas ut omnia maturè fiant, gratissimum habebit propositum Hagæ Comitis Svecorum et Britannorum Commissariorum congressum. Ac ne quid è mora atque aliis impedimentis pstetur difficultatis, ordinario suo Legato Domino Camerario potestatem ac mandata illicò transmittet, foedus et conditiones foederis cum Commissariis Serenissimi Regis Mæ Bæ (quamprimum hi appulerunt) pertractandi et concludendi; et si necesse sit, aut è re fore videatur, et alium ipsi adjunget. Optasset quidem Serenissima Regia Majestas (nec fuisset maturando huic Tractatui nostro incongruum) si ante congressum Commissariorum mens et inclinatio Serenissimi Regis Mæ Bæ aliquo modo nobis innotuisset, quò pro ratione psentis status huius Regni in hac Reginæ minorennitate cuncta debito modo et maturè deliberari et discerni potuissent; tum ne ob nova subinde emergentia novas necesse sit institutere relationes, non sine grandi causæ ac temporis dispendio. Vt enim hæc evitarentur, et simul eò locarentur firma tractatuum, (si qui futuri essent) fundamenta, visum fuit pterita hyeme per Tribunum Dominum Fledwodium explicare Serenissimo Mæ Bæ Regi sensum intentionemque Serenissimæ Regiæ Majestatis adeò sincerè et apertè, ut quid animi sit, nudè elucescat dilucidè, quemadmodum Dominus Ablegatus eadem videre poterit ex adjuncto datæ Domino Fledwodio Resolutionis exemplari. Quod si igitur interea, dum Commissariorum mandata formantur mens Serenissimæ Regiæ Majestatis super binis propositis foederis conditionibus nobis innotuerit, erit id magno adjumento promovendo huic maximi momenti negotio, et avertendis moræ causis: Sin fuerit dilata ejus explicatio, erit pluribus difficultatibus res implicata, neque æque facilis explicatu. Nos tamen nihil patiemur in nobis desiderari, quod faciat ad communem causam, in quantum ferunt res et rationes huius Regni, ex æqua conditione æstimandi. Hæc responsi loco data sunt Domino Ablegato Barclajo, cum voto prosperi itineris, ac salvi ad suos reditus. Stockholmiæ d. 5 Iunii 1637 [flourish]