The Hartlib Papers

Title:Memo, "Trutina Quaestionis" Part ", Anon., In Latin
Dating:february 1633
Ref:19/1/33A-37B
Notes:Document divided between four files.
[19/1/33A]

[3 lines from bottom of page]
Postquam vero fundamento huj operis per hunc vindicem posito, bonoque publico magnis incrementis aucto, impio et ingrato sæculo Deus eandem abstulit; plerique eo indigni,
[19/1/33B]

Papa, Imperator, et clerus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> universus<TRANS SWITCH="1"></TRANS> errorem suum quodammodo agnoverunt, [left margin: Pacis tractatio.] [eoque? altered] <ad hac viuente> quem antehac nivium et aquæ regem [appellerunt?] sed (damnis suis id docti) falso nominarunt, de pace egerunt: neque curam illam jam deposuerunt, quippe cernentes Electores, principes et Ordines imperii [conjunctos? altered] esse, [left margin: Modi[altered] concordiæ] bellumque cum ardore persecuturos (non minori quam non <haud> ita pridem Pontificiorum discrimine): [qui? altered] [word deleted] <et> modus unicus est, quo et suam et populi salutem <ac commoda> conservare, imo, (etsi nondum [omnjs?] periculi metus abierit) augere aliquando poterunt: e diverso [aute?] si separati hostium conatus promovebunt, [ignaviæ? altered] et proditæ patriæ [notum?] non injuria metuent.
[left margin: Propositio.]
Hæc vero præcipua adversariorum est sententia: Lutherani quæ antea possideunt repetant, volentibus illis et securitatis fidem interponentibus: illa vero (episcopatus puta, cænobia &c) quæ vi ceperunt, restituant; quo mutuâ fiducia et absque ullis ob religionem turbis deinceps vivere possint.
[left margin: Responsio. Pontificiorum petitioni nihil non subscribendum.]
[Hac?] hoc oblatæ quæstionis fundamentum, legitime et firmiter respondemus. 1 1 [Nec? altered] non [permissuros?], neque omnino permittere debere, ut ea quæ Dei benignitate vel [word deleted] à nobis, rebus nostris accessere, aut imposterum accedent, illis [restituamus?]: imo cum [dedecore?] id [nostros? blotted] facturos, quin nobis quiescentibus, turbæ [hæ?] ab adversariis excitatæ cum vim nobis fieri obtestantes deprecaremur, jusque illos nostum ex Passaviensi transtactione [doceremus?] quibus tamen neglectis rebellium et perfidorum [sanctarum?] ante habuere consilia: nunc vero postquam inferiores [discessarent?], episcopatusque quidam, qui in nostris jam manibus, illis ablati, destitutionem nobis, cum oblatione pristinæ amicitia, persuadere conantur.
Eodem igitur modo nobiscum falso dicti Catholici
[19/1/34A]

agunt, quo in veteri testamento hostes Israelis; qui gnari, etsi multa et [cruditia committarent facinora? MS faint], majorem tamen debito [Papate?] Dei [adversus ens? MS faint] esse [in?] elementiam, strenue incepta persequabuntur.
Ceu [Renhadad?] [Assyria?] Rex, cum in Israelitas moveret, Regnique Achato [temerarie?] nunciaret: uxores et liberes ejus, aurum argentumque sua esse, eoque [qui et auserent?] se missurum: cum vero variante fortuna, Regis Israelis [vires prævalerent?], Syrique cum cum magna [cæde?] profligarentur; [statim?] ministri Regis cum eo deliberant: Eccè {[10?] verba ex ipsa Latina sacri [codicis?] versione [hic?] exscribenda} [right margin: 2. Reg. 20. vers. 21]
Eædem Pontificiorum actiones, eademque mens est: utcunque enim res [cudat?], a damno se immunes putant. imo rebus illorum jam desperatis; pacis nos fore [studiosus?] omniumque immanium facinorum gratiam illis facturos adque illorum natum cuncta, ceu beneficium accipientes facturos sperant. Quod tamen Deo æque displiceret [ac?] [Achabi?] misericordia [Benechadado?] exhibita, cui, a Deo sibi ut puniretur tradere, pepercit.
Quod autem tamen se veros [amicos?] futuros, nihilque religionis causa [moturos?] pronunciant, urborum hæ sunt deliciæ; nihil sane isto hucusque nobis gratias [acceptiasque?] fuit, fidem vero istis adhibere nescimus, Iesuitarumque Principia haud intelligimus, fieri ne possit, [ut?] ex eadem ore frigidum et calidum [efflent?], [bella atque pace? MS faint] [word illeg.] [prolament?]? Iampridem enim vox ista pererebuit: Lutheranos Magistratui Christiano non ferendos, sed, ob animæ salutem, exstirpandos; [nihilque?] [præcisiorum?] servandum: nunc vero contrarium [obvertunt?], amicitiam nobis offerunt: neminem se religionis Lutheranæ causa infestaturos promissaque servaturos ajunt. Omnia hæc ex principiis sibi adversantibus, nobisque ignotis procedunt, ideoque antequam ad oblatam pacem inclinemus, nobis ea explicari oportet.
[19/1/34B]

[left margin: Argumenta et causæ ob quas bona Ecclesiastica non restitui debent.]
Interea præterire non possumus, quin causas Rationesque proferamus, ob quas bona [e?] Pontificus [occupata?] <[attempta?]>, non restitui debent. 1. Belli jam ea cepimus, vi Pontificiorum, quo nos non defenderemus adacti. Ingrati certe in Deum essemus, si ea, quæ auxilio ejus acquisivimus projiceremus <proculcaremus>. ingrati quoque in serenissimum felicissimæque memoriæ Suecorum regem, si quæ pretio sanguinis sui nobis comparavit atque tradidit negligenter projiceremus contra communem quoque sensum hostibus et turbonibus, aperto et legitimo bello quæsita, omniumque gentium jure nobis adjudicata restitueremus: experientia enim nos docuit sacrificorum certam atque asseclas, his præcipue adminiculis, seditiones[altered] [exactatio?] existasse bellaque in nos parasse: ideoque res nostræ eo potius dirigendæ, ut paci nostræ consulamus.
Nos quoque vice [cursa?] ex Episcopis istis et [præsalibus?] quærimus, cur tam impudenter hoc a nobis petant, cum nunquam ipsi in animum inducere potuerint, jure belli capta restituenda esse? imo [eo sini?] bellum conflarint, quo omnibus nobis ereptis, belli [et?] se jure tenere proindeque [nec?] restituere debere objicerent. Cum igitur hi Sacrificulorum [huc?] usque fuerint [sermones?], dum Imperator Ferdinandus Bohemiam, Moraviam, Silesiam, superiorem et inferiorem Palatinatum, [Megalopolitentum?] ducantum, aliasque regiones [ferro? blotted] subigit; ubi privilegiis bonis, libertate atque vita ademptis, omnia ad victoris arbitrium Iesuitarumque (diabolica hæc disciplina) præScripto instituuntur peraguntur: belli atque talionis jure, paria reddimus, dicentes: Quod quis, juris in alium statuit eo ipse uti necesse habet. Si aliqua in nos usi fuissent humanitate, eadem nunc fru?eren-
[19/1/35A]

tur; si non nostra invasissent, iam quoque non suis carerent. Quando vero repetere ea volunt, graviter profecto errant, non secus ac <si> [Aegypti?] vasa aurea et argentea gemmasque mutuo datas, ab Israelitis reposcere vellent, quæ diuturni laboris meries erant; aut si ab Orthodoxis Ecclesiastica bona Ariani vendicarent. [right margin: Exod. 12. v. 35]
Meliori jure a Turcis aliisque nationibus regiones Romano Imperio ereptas, repetitum irent. Quid Papicolas nostros hic [morratur?]? plura enim apud ille <ibi> bona ecclesiastica, ab illis jure repetendo, qui nunquam antehac ea possedere: in nostris vero regionibus ex nostrorum collatione bona ecclesiæ comparata. Qualibet regio, civitas aut parochia de suo quod contribuit, Turcæ vero et Sacrifici nihil contribuêre; Unde[altered] potiori nos ea jure nobis æddicere, nostrisque sacris possumus dedicare
[right margin: 2 A sumptibus acquirendi]
Deinde bono ista restituere nequimus, quia nimis magno nobis constant, valdeque care ea præstinavimus. 1. Multis animarum millibus, quæ famora ista Deformatione vique armata coactæ, ab Evangelio defecientes, in infernum, ob Dei verbum defectum, pontificiorumque horrendas superstitiones susceptas, in infernum fuerunt principitatæ; reluctanti quidem primo conscientia, multis nihilominus erroribus Papistarum omnino immersio. 2. Alterum pretium, idque inæstimabile est ipse Serenissimus Sueciæ Rex heros [nulibi? altered] in universo orbe comparabilis, qui immenso justitiæ, pietatis et honestatis amore incensus, [vitam?], pro nobis et patria nostra <pugnans> omnibus periculis objecit, sanguinemque profudit nosque ab hostibus liberans; se ipsum immolavit; sanguinemque suam profudit: hujus Regis vita, multoque anima-
[19/1/35B]

rum seductarum millia, si reparari poterunt, de [bonorum?] quaque Restitutione tractabimus. 3. Pluris ea paravimus, quam vel ipsa, vel reliqua quæ Pontificii adhuc obtinent, valent. Romanum enim Imperium, et inprimis Evangelici bello huic im barbarico atque impio, plura impenderunt, contribuendaque exposuerunt, quam reliquorum omnium æstimari possit pretium. [marks in left margin]
Compertum enim est vel unicum principatum hucusque mille ducatos contribuisse; ut ingentia onera quibus miseri incolæ afflicti, silentio, prætereamus, quorum multa millia occisa, pudicitia et bonis spoliata. Hæc omnia, si quid a nobis [word deleted] postulare volunt, nobis prius restituant oportet: quia vero id ab illis fieri non videmus; quæcunque nobis offeruntur, quo damna nostra resarciamus, arripimus, illos inprimis invadentes, qui causam his malis præbuerunt; Episcopes dico, Præsules, Iesuitas, Monarchos et Sacrificos.
[left margin: 3. A Cleri Romani inhabilitate.]
3. Romanus clerus bonorum Ecclesiasticorum incapax, eaque defendere aut vindicare nequit. Reditus enim Ecclesiis[altered] non ideo legati sunt a veteribus quo simulacris, mutis pastoribus, et indoctis sacrificis traderentur: tales enim episcopi isti, præsules, monachi et canonici reperiuntur, qui quod sit officium, atque administratio hominis Ecclesiæ dicati, non intelligunt, neque officio præesse[altered] possunt, magnam rem rati, si singulis annis semel Missam celebrent: econtra illis hæc destinata antiquitus, qui verbum dei vel docent, vel etiam discunt, alios ad salutem æternam erudiunt. Sacramenta porrigunt, ægrotos visitant et solantur concionantur, errantes ex verbo divino instituunt et corrigunt; ad quæ omnia ita idonei sunt Romanenses Papicolæ, ceu [Asinas?] ad [lyram?], ut veteri verbo dicitur. Nam Verbum Dei illis incognitum est, quia
[19/1/36A]

illud non legunt; itaque nil nisi imperiti permanebunt[altered] Missifices. 2. Quæ Ecclesiæ ædesque Dei sint, ignorant: si enim de Ecclesia verba faciunt, lapideam[altered] ædificium structuram, bonaque ad eam pertinentia intelligunt. Veluti Romæ Petri et Pauli Ecclesiæ, quibus præcipuæ per gratiam possessiones legatæ, exque omnibus terris certi constituti reditus, quæ cum interim Ecclesia nomine non sint appellandæ: Si quidem bis mille anni ab orbe condito numerantur, usque ad primi templi Salomonici exstructionem vera autem Ecclesia nihil aliud est, quam congregatio fidelium, verbi divini audiendi et sacrorum celebrandorum causa instituta: id quoque sive sub dio, sive in templo exstructo [fiet?], perinde est; modo Dei verbum annuncietur: ad quam rem etiam hodie templa ædificantur, àque Christo nomen ferunt et Christianæ vocantur Ecclesiæ: quod minime ad Clericorum palatum est, qui non animas, sed elegantia ædificia, ingentesque quærunt proventus, inexhaustum Pontificalium epularum fundum.
Vbi vero contingit, tales nos ædes lapideas ingredi, verbum in illis Divinum explicare, adque eam rem bonis ecclesiasticis, vel ædificiis tantum [letter deleted?] ab ordine Mendicantium aliove receptis, uti; illico horribiliter exclamant, dicentes? Cujus permissu vos Lutherani his in Ecclesiis concionamini? Quo ipso ignorantiam suam produnt, neque responso indigent: divino enim id facimus mandato privilegii illorum non egentes; quippe Deus et verbum ejus potestatem nobis prædicandi Evangelii, per universum terrarum orbem in omni Christianorum congregatione concessit. Hoc modo Apostoli Synagoga et scholis judæorum, ubicunque in eas devenerunt, utebantur. populumque in illis [instructunt?]. exhortabuntur. 3. Cum Ariani expellerentur, Catholici [templa? altered] eorum occuparunt, in iisque verbum Dei prædicaverunt. 4. In hunc usque diem Pontificii <sub> titulo Catholicorum templa nostra invaserunt, eademque constitutionibus humanis,
[19/1/36B]

lustrationibus, sacrificiorum et Missæ celebrationibus, legendarum, fabularumque enarrationibus profanarunt. Quidni ea recuperare liceret? [left margin: Lucæ. 19. v. 45.] Tenemur certe, secundum Christi exemplum, hæreticos, emptores et venditores ex te e templo ejicere, inque eodem verbum Dei et docere et discere; ita, ut dixi, et hi Missivenduli exte eliminandi, qui Missa et Sacrificiis pro defunctorum animis, Christum et æternam salutem pretio se divendere [prolunt?]. [left margin: 4. A multiplici abusa.] 4. Quarta causa est multiplex abusus, dum statum Ecclesiasticum in sæcularem transmutant, nihilque nisi [?] Ecclesiasticum nomen, cætera sæculares, retinent, principes et Electores se appellantes, sublimesque adversus Christi constitutionem sibi arrogantes titulos; ita enim ille [left margin: Matth. 20. v. 21. Marc. 10. v. 42. Lucæ. 22. v. 25.]
Hæc vero dominatio Antichristiana est, de qua Propheta Daniel vaticinatus, se illis qui Deum suum Mausim. [left margin: Daniel. 12. v. 39]
Imo eousque progrediuntur, ut non raro, etsi modicæ nobilitatis, coenobus, ditionibus et subdotis, Episcopatibus, Archiepiscopatibusque præficiantur: verum etiam Principes atque ordines ipsosque sæcularis Electores, ex præscripto suo imperare velint, vel ipsis iis ditione <sui> ejiciendis, operam sedulam [navent?]. 2. Ex ingenti pompa, [immodioque?] <maximoque> equitum comitatu, abusus apparet. 3. Ex quotidiana <ostendit> vita, dum ex bonorum ecclesiastiorum proventu (quæ nihil aliud sunt quam eleemosynæ ad subsidium Ecclesiæ et scholæ ministrorum, aliorumque egestate afflictorum collectæ,) superbiunt, omnibus non minus vitus [dediti?] atque sceleribus, scortationibus pæderastiæ, crapulæque dediti; ut si vitam quis vere dissilutam oculis intueri velit, ad nullos rectius quam [catchword: ad]
[19/1/37A]

ad Sacrificos, Monachos [ac? altered] præsules se conferre possit: sicut S. Apostulus Petrus his verbis prædixit. [right margin: 2. Pet. 2. v. 13.]
Et Lutherus Epicuream spurcamque sacerdotum vitam, ita sparsim vivis coloribus depinxit, ut nemo ex Papistarum Clero id negare ausit. Vlricus Huttenus ad Theologos nostros, Augustanam Confessionem propugnaturos, scribens, bono eos animo esse <[iubet?]>, lapsui enim proximam esse sacrificorum rem, eamque votæ securitatem atque <vitæ> dissolutionem Romæ esse, ut ferè fidem excedat, ex Germanorum eleemosynis ac indulgentiarum pecuniis illos comessari[altered].
Abusus hi merito auferri debent; quo autem modo, quibusque rebus bona ista insumenda, facile percipi potest: nempe ad scopum fines[altered] fundationis, id est, honorem[altered] Dei, Ecclesiarum et scholarum incrementa, ac pauperum alimenta omnia reducenda.
[right margin: 5 A conditione et proprietate bonorum.]
5. Cedere ista adversariis non licitum nobis; [word deleted] [haud?] enim nostra, sed Christi [est? altered] proprietas, qui Ecclesium sanguine suo redemit, Ecclesias et bona Ecclesiastica reliquit, modumque ad quem ea impenderentur, atque hactenus fuere impensa, præscripsit. Quia igitur non nostra ea sunt, sed Christi manus Ecclesiæ datum, ea donando alienare aut pro arbitrio nostro distrahere prohibemur[altered]; adversariisque notum facimus, non eundem, qui apud Romanenses hic obtinere morem, quo Coelum, templa[altered], altaria, Deus et omnia sunt venalia: Christus proprietarius, Prædicatores ejus sunt ministri, qui Christo ejusque fidelibus <ea> [auferre? altered], et aliis dono dare nequeunt, Ineptisne quidquam ex illis concederent fruendum? Simonia ista et sacrorum venditio, pr Romano-Catholicis usitata procul a nobis sit. Christus hominem propria
[19/1/37B]

bona a Deo sibi concessa, suo arbitrio collocare vetat: sibi ea et gregi suo; æternum supplicium secus facientibus minitans, deposcit: ceu de talentis legere licet, quo in loco illis punit, qui dona sua honori Dei et saluti proximi non impendunt. [left margin: Matth. 25. v. 27.]
[left margin: Ab exemplis veteris Ecclesiæ.]
6. Apostolorum et veteris Ecclesiæ habemus exemplum, qui adversariis nihil concesserunt: nec in externis, quidem rebus, Adiaphoris aut Ceremoniis, veluti Circumcisione[altered], cibo atque potu, ne infideles censerentur Oeconomi, ut D. Paulus ait de falsis Apostolis, qui illum aggrediebantur, observaturi, si aliquid illis indulgerit aut concederet: verum acriter se opponit, constituitque
[continues at 19/1/37]