The Hartlib Papers

Title:Copy Memo, Jacob De La Gardie, & Reply From Christopher Radzivil, In Latin
Dating:11, 22 And 31 July, 1 August 1622
Ref:19/1/20A-25B: 25B BLANK
[19/1/20A]

          Iacobus de la Gardie Comes de Lecko Baro de Ekholm Dominus in Kolcka Kyda et Kunsa etc: Regni Svetiæ Senator et Mareschalcus, exercituumque Dux Generalis
Illustrissime Princeps cum inter cætera quæ heri inter nos acta sunt retulissem S. R. M. Domino meo Clementissimo quod conditiones induciarum vobis mitti declararique petieritis etsi S. ipsius M. adhuc in certa de potestate tractandi statuendique vestra de hac prius reddi certa petere potuisset: tamen ne tempus inutiliter trahatur visum est Ill. vestræ hac in re gratificari negotium urgere mittimus itaque Illustrati vestconditiones induciarum diverso modo si cum Rege ipso ac Regno Pol. magnoque Ducatu Littuaniæ conjunctim statuj debeant ad eum modum quo sunt antehac transmissæ, nisi quantum præsens temporis ratio mutavit, consignatas. At si magis placuerit cum solo M. D. L. excluso Rege ac Regno poteritis ex altero exemplari videre quales inducias S. R. M. fidas tutasque habeat. Quod si igitur alterutrum placuerit sumus parati ad tractandum concludendumque, ita tamen ut Illustras vestra sit valida benèque instructa ab eo cujus nomine tracta tractandum suscipiet ejusque potestatis suæ ejusque potestatis suæ instrumentum ipsum aut si illud minus velit, certum exemplar per hunc nostrum tubicinem transmittat, in ipso congressu redditura potestatem ipsam idque ut certi simus vim habiturum quod inter nos fuerit constitutum. Quod si vero I. V. non fuerit sufficienter informata ac potens conditionesve hæ summa æquitate temperatæ displicuerint videbitis ex his non stare per nos si hic bene [coeptus? altered] tractatus non cesserit feliciter, culpaque penes eos erit qui animi obstinatione et affec affectu tantum sangvinis christiani effundendum curaverint. Rogamus ut sine dilatione quid animi sit nobis significetis. Dabantur in castris 11 Iul. Anno 1622
                                   Iacobus De la Gardi
[19/1/20B]

                 Conditiones
In quibus induciæ inter S. R. M. et Regnum Svetiæ ex una et Regem Pol. Sigismundum ac Reg. Pol magnumque ducem Littuaniæ ex altera parte statui [vir marique? for firmarique?] poterunt.
Induciæ ineantur inter S. ac Pot[capitalised]. Principem ac Dominum Dm. M. Gustavum Adolphum Svecorum Regem ipsius R. M. Reg et posteros Reges et Regnum Svetiæ ex una parte, et ex altera. S. ac Pot. Principem ac Dm. [I.?] Dm. Sigismundum III Regem Pol. ejusque hæredes ac posteros Reges Regnumque Pol. et mag. Du. Litt. utque hoc induciarum contractu teneantur et includantur dictus Rex Svetiæ Gust. Adolphus cum suis hæredibus ac posteritate [Regni? MS edge] Sveciæ ejusque subditis provincijs magni Ducatus Finlandiæ. Ostr. atque Ing. cunctisque earundem incolis et subjectis, et dictus Rex Pol. Sigismundus cum suis hæredibus ac posteritate Reg. Pol. M. D. Littuaniæ, ijsdemque subjectis incolis et subditis.
Durantibus inducijs Rex Sveciæ Gustavus Adolphus ejusve hæredes posteri subditi ad socij, nihil hostile molientur suscipiant aut perficiant adversus Regem Pol. Sigismundum ejusve hæredes ac posteros, Regnum Pol. M. D. Littuaniæ Livoniæque partem polonico imperio subjectam aliasve ditiones ejus neque Rex Sigismundus ejusve hæredes ac posteri nec ordines Regni Pol. M. D. L. eorumve socij aut subditi quicquam hostile molientur agitabunt suscipient aut perficient per se aut per alios adversus Reg. Sveciæ Gust. A. ejusve hæredes ac posteros Reg. Sveciæ, M. D. Finlandiæ cum Livoniæ partem quæ imperio Svecico subjecta est aliasve ejus ditiones.
Dum exierit[altered] terminus inducijs præscriptis Rex Pol. Sigismundus nullas seu patentes seu signatas faciet dispergendas inter Regni Sveciæ incolas sub suo nomine clam et aperte et uterque Rex Gust. A. Sveciæ abstinebit omni conviciorum contumeliarumque genere in Sigismundum Pol. Regem ejus [subjectos? MS edge] atque sectatores et Sig. Rex omni convitiorum contumeliarumque genere in Gust. A. Regem Sveciæ hujus R. M. piè defunctum parentem Carolum [ex regem? altered] [huc?]
[19/1/21A]

ejus subditos et sectatores neque hic in illius ut ille in hujus ignominiam animorumque exacerbationem quicquam contumeliosum, ut scribit ad exteros Principes Reges Respub. Civitates ut per Legatos dici efferrive curabit aut per suos dici scribive permittet.
Donec exierit terminus inducijs præscriptus S. Rex Svetiæ Gustavus Adolphus Regnum Svetiæ quietæ retinebit possidebit ac fruetur castro ac Civitate Rigerum cum cæteris castris territorijs ac ditionibus quæ hoc bello occupatæ sunt, atque nunc S. R. M. præsidio tenentur Derpato Kokenhusiano ad cæteris Livoniæ Castellis remanentibus uti nunc sunt in manu ac potestate M. D. L.
Pacta hæc induciarum manu sua et sigillo confirmabit uterque Rex, Gust. A. Sveciæ et Pol. Sig. nomine [suo?] sociorumve suorum et hæredum[altered] sique alterutrum morè contigerit, successor ejus ea ipsa eodem tenore [vir mare?] tenebitur inter menses ab finito Reg. Præteria ordines R. P. M. D. L. Comitiali autoritate se astringent, non modo, velle hæc pacta inviolabiliter servare sed et velle ac debere R. S. ejusve posteros si quid tentaverint hisce pactis adversum, impedire, eorumque consilia hostilitatis avertere. Si de inducijs convenerit inter utrumque Regem et Regna poterit deinde commodius suscipi tractatus de firma ac stabilis pace, Regum Principum et rerum publicarum[altered] Christianarum interventu constituenda
Vt vero pateat omnibus S. R. M. cupere ante omnia ut evitato bello sangvinis humani effusio sistatur eo descendet si de cæteris convenerit ne ob titulos ulla concertatio nunc quidem sit. Admittet enim ut Rex Pol. in hoc tractatu utatur titulo Reg. Svetiæ ita tamen quod S. R. M. sua cum protestatione eum admissura sit ne id quod [pro? altered] præsente, ad evitandam sangvinis christiani effusionem passa est R. M. [ejusque? altered] posteris ac Reg. Sveciæ sit præjudicio neve hoc post exitum induciarum in exemplum trahi possit aut debeat quod si Rex Pol. protestari voluerit adversus titulum R. M. in hoc tractatu etsi talem protestationem non tenetur admittere ipsius M. tamen pacis causa hac vice patietur.
[19/1/21B]

                Conditiones
Quarum vi induciæ inter S. R. M. et Regnum Sveciæ ex una et Magni Ducatus Littuaniæ ex altera parte statui firmarique poterunt.
[left margin: 1]
Senatores ordinesque M. D. L. S. E. R. ac Pot. Principem ac Dm. Dm. Gustavum Adolphum agnoscent Regem Sveciæ, et tam in hoc pacis negotio quam in cæteris quæ postea supervenerint. S. ipsius Majestati more aliorum Regum Principum ac Rerum pub. nec non quorundam Principum ac Civitatum Regno Pol. subjectarum titulum ac dignitatem Rigiam ascribant et sine tergiversatione ulla attribuent.
[left margin: 2]
Senatores Ordinesque M. D. L. fide publica promittent atque se obstringent sese durantibus inducijs amicitiam cum S. R. M. et Regno Sveciæ sincerè culturos nec permissuros ut pacta et conjunctio cum Regno Pol. vel nexus et obsequium, quo Regno Pol. Regique Sig. devincti sunt huic tractatui transactionique fraudi impedimentove sit.
[left margin: 3]
Durantibus inducijs Senatores Ordinesque M. D. L. nihil hostile aut inimicum molientur, tentabunt, suscipient, perficientque neque ab alijs tentari, suscipi, perficive, permittent vtrum per se vtrum per suos aut amicos li aliosve quoscunque adversus S. R. [M?] Sveciæ Gustavum Adolphum ejus Majestatis Posteros Reges ac Regnum Sveciæ M. D. Finlandiæ Ingriam Estoviam, castrum ac Civitatem Rigam cæteraque castella oppida ac territoria quæ nunc a S. R. M. tenentur ac si quæ a suis alijsve agitari intellexerint avertent atque impedient
[left margin: 4]
Quod si bellum non obstantibus his inducijs continuatum fuerit cum Rege Sig. Pol. ejus posteris et Regno Senatores Ordinesque M. D. L. nihil neque militis neque commeatus neque armorum neque pecuniæ illis in id bellum contribuent neque transitum per Lituaniam [Samogt.?] Russiam et possesam adhuc Livoniæ partem concidant, etsi Rex ac Ordines Pol. mari aggredi S. R. M voluerint ordines M. D. L. usum suorum portuum non concedent nec ut classem illic parent permittent.
[19/1/22A]

[left margin: 5]
Riga castrum ac Civitas cum cæteris castris ac territorijs Livoniæ quæ nunc tenentur præsidijs, S. Regis Sveciæ Gustavi Adolphi manebunt et possidebuntur quiete a S. R. M. et Regno Sveciæ dum erunt hæ induciæ et Senatores Ordinesque M. D. L. abstinebunt ab ijs nec vel manifesta hostilitate vel occultis molitionibus interea temporis de ijs recuperandis tentabunt, suscipient et si quæ tentata a quoquam fuerint avertent.
[left margin: 6]
Commertia hactenus sveta inter Littuanos, Russos, Curlandos, Livonos et Rigenses erunt et imposterum libera, neque ex una aut altera parte impedientur.
[left margin: 7]
Rigensibus cæterisque subditis S. R. M. siquæ debita exsistunt apud Littuanos, Curlandos, Russos, ac Livonos, M. D. L. subjectos, illa creditoribus solventur et justitia ex æquo sine affectu administrabitur.
[left margin: 8]
Induciæ hæ constituentur in annos [gap in MS] et rati habebuntur ac confirmabuntur in forma solennissima ac amplissima ab omnibus Senatoribus Ordinibusque M. D. L. nemine excepto ipsaque confirmatio in instrumentum solenne relata ac manuum subscriptione propriarum magno Littuaniæ sigillo roborata tradetur S. R. Majestatis commissarijs die ab hinc [gap in MS] pro ut de his omnibus hic uberius convenerit. Hæ[altered from Hæc?] quidem sunt conditiones quæ vero declaratione egent ex una aut altera parte ut adhuc pro securitate partium apponi debent illa rejiciuntur in tractatum.
Totum autem hoc induciarum negotium cum M. D. L. eo spectat ac directum esse debet ut ordinum M. D. L. consilio, instinctu, et interventu regis Poloniæ Sig. animus ad pacem disponi atque ea quæ nunc ob varia impedimenta pax haberi nequit tamen inter S. R. M. et Regnum Sveciæ ac S. Reg. Pol. Sig. ejusve posteros Reg. Pol. ac M. D. L. feliciter aliquando constitui possit
[19/1/22B]

       Respons ad Hettmanna Conditie Pontusorvi danij Christophorus Radzivil D. G. Dux Birzarum et Dubin. S. R. Imp. Princeps exercituum M. D. L. Dux Campestris
Illustris Domine Comes cum tam anxium pacis desiderium in litteris vestris præ vobis ferretis, [veridi? altered] sumus ne a propria conscientia convinceremur si sævitiam armorum in cruentis consijs consilijs anteposuissemus. Sed ecce pacem a vobis tantopere prædicatam! ecce conditiones in hibendis [cidibus? altered] vastationibus ac ruinis Rerumpub. accommodatas! itane omnem humanitatis et christianæ æquitatis reverentiam exfuistis ut quibus pro tot injurijs illatis satisfacere ultro debuissetis eos tam barbare ac viliter habitos perenni infamiæ objiciere velitis. Dolemus [cote?] Ill. vestram quæ alioquin Generositatis famæ apud nos merebatur adeo iniquis et ignominiosis conditionibus præconium in litteris suis adjecisse. Nullus enim nobis persvadebit genius quin [Proprætio?] vestra licet nunc hostem agat si sine teste res dicenda esset omnino sit improbatura quæ sub obtentu tractationis tam contumeliose ac superciliose leges illis ferantur qui et injurijs lacessiti et bonitate causæ freti et tot gloriosis suorum victorijs animati et viribus instructi nihil minus quam armis in conspectu supremi Iudicis cum hoste experiri reformidant ut ut est gratulamur nobis quod tandem illa pacis media (quæ potius sevissimi ac immortalis belli cotem merito quis appellaverit) cum tam blanda præfatione transmiseritis cum enim ista publici juris fient patebit orbi universo vos, qui totam christianitatem sparsis justificatorijs scriptis replevistis, nihil magis ac pacem et tranquillitatem orbi inv christiano invidere. Si enim nobis [ab? altered from ad?] istis conditionibus non recedere stat sententia quid nobis aliud super est quam ut implorato contra tantam injustitiam divini [luminis? altered from numinis?] auxilio S. R. M. dignitatem patriæ decus atque [letters deleted] integritatem nostramque salutem ferro tueamur et suffecturas in istam necessitatem vires consecrantes omnes injurias cum foenere vobis rependamus. Si mala fide tantæ pacis ludibrio debitam injustis armis ultionem <durissimam> divinam lacessere amplius non vultis justas, honestas, reputabiles, ac injurijs nostris satisfacturas belli dirimendi conditiones non amplius dissimulatæ et quid [spectare? altered] debeamus candidè declarate Dat. in castris die 22. Iuli Anno 1622.
[19/1/23A]

     Iacobus de la Gardia Comes de Lecko Baro de Eckolm Dominus in Cockcha Kida et Kunza eques amatus Regni Sveciæ Senator et Mareschallus exercituumque Dux generalis
Litteris hisce nostris notum testatumque facimus omnibus et singulis quorum interest. Quod cum multarum rerum inditio animatverterimus spem subesse non exiguam quatenus præsens bellum Livonicum extingvi et honesta pax ac tranquillitas, his provincijs iterum restitui possit ideo ne impediendæ causæ occasionem præbuisse videamur et nostram et nostriatum pro avertenda christiani[altered from christianis] Sangvinis effusione sollicitudinem DEO Orbique testaremur universo per necessarium nobis visum fuisse ut armorum prorogatio in [letters deleted] Livonia ad diem primam mensis Maij anni sequentis 1623 fieret de quo inter nos ab una et Illm. Principem ac Dm. Dm. Christoporum Radziwil Ducem Birzarum et Dubin. S. Rom. Imp. Principem exercituumque M. D. L. Ducem campestrem ab altera parte ita convenit. 1. Commissarij ab utraque parte deputabuntur sufficienti et omnimoda facultate ad tractationem de pace vel inducijs stabilibus inter hæc duo Regna Provinciasque adjacentes proin <sanciendi> instructi 2. Præsto erunt Commissarij Regni Sveciæ ut quam primum commissarij ab ordinibus Regni Pol M. D. L. supervenerint cum ijs præmissa concordi et unanimi loci et temporis inter ipsos assignatione statim et absque mora prænominata tractatio instituatur et omnis suffocandi bellici ind incendij rationem promoveantur. 3. Si inter utriusque Regni [commissarios? MS edge] ante primam Maij remotis quibuscunque præjudicijs et obstaculis vel de stabilioribus inducijs vt de firma pace conuentum fuerit ex tunc non ex pactato Maij termino continuatio sequetur, et exsecutioni tradetur id quod constitutum fuerit. 4. Si commissarij (quod DEOS avertat) rebus [infectis? MS edge] discesserint tamen præsenti suspensione armorum nihil id derogabit manebitque ea in suo robore. Donec terminus reassumendis armis præfixus venerit, 5. in ista cessatione uni parte præ altera nequicquam utrum accedere [ut?] utrum decedere debet, sed in eo quo nunc sunt statu res utriusque permanebunt et quæ alterutra pars nunc possidet ea absque alterius impedimento, injurijs, incursionibus, pacifice et quiete tenebit ac ab omni bellica hostilique impressione vtrum aperta vtrum clandestina contra R. Pol. M. D. L. Provinciasque Civitates, arces, portus, subditos, in possessione ipsorum exsistentes a nostra parte cessabitur 6 omnibus Reg. Pol. M. D. L. subditis cujuscunque nationis et conditionis cum nostratibus libera conversatio et negotiatio per livoniam Estoviam ipsisque adjacentes provincias terra marique libera itinera erunt. nullaque vis [e?] aut injuria aut præjudicium in quantum in nostra potestate situm est in ipsos commitetur
[19/1/23B]

[left margin: 7]
Super injurijs tam personalibus quam realibus sub ista cessatione manentibus justitia indilata ab utrinque administrabitur:
[left margin: 8]
Captivi ab utrinque alij permutatione alij menstruo salario redimentur ac liberati restituentur.
Talibus ergo orationibus et medijs armorum cessationem potestate qua in præsenti fruimur quo ad duraverint prænominatæ induciæ abque ulla fraude dolore malo, a nobis nostratibusque servaturos, nos bona fide promittimus. In cujus rei fidem præsentes manus nostræ subscriptione [letters deleted] sigillique impressione munivimus Datum in castris 31 Iulij Anno 1622.
            Chrisophorus Radziwil
Ill. Dm. Comes quæ a nobis ad hesternas propositiones resolutio dari debuit eam scripto potius quam nuda verborum commutatione exprimere opere pretium visum est. Si idem a Domine vestra factum fuerit errorem, qui in colloquiis partim[altered] ex oblivione partim ex leva alieni sermonis interpretatione nascitur vitavimus facileque apparebit quantum[altered] in re præsenti consentiamus aut dissentiamus et quæ solidis ab utrinque rationibus nitamur. Superioribus diebus cum de suspensione armorum quæstio incidisset [duaram?] septimanarum spatium ab vestratibus petebatur. Duravit hoc usque ad præteritum diem veneris nec tum vero Dominatio vestra a sententia recesserat sed in quantum terminus ille nobis angustus videretur alium, aliquot videlicet mensium proponebat a nostratibus vicissim cum æquissimum nimirum integri unius mensis spatium offerretur persvasum habebam Dominationem vestram prompta voluntate id acceptaram. Sed non modo [a?] nostra expectatione [verum?] etiam a sermonibus inter nos habitis longe diversa Dominationis [vestræ? MS edge] per litteras subsecuta est declaratio nulla enim duarum septimanarum mentione facturum ad terminum posterius assignatum nos obstingere voluit. Id etsi præter spem evenit nostram tamen a conventu deputatorum abhorruimus. Missi itaque hesterna die qui <de> ista cessatione agerent moderationemque termi illius ad tres ut ut Dominatio vestra initio quærebat ad 2 hebdomadas reducta ceptum negotium promoverent. Sed viri delegati[altered] nullis nostratium rationibus admissis imo ex frivola fideique nostræ detrahendi suspitione contemptis id præcisæ urgebant ut ad diem primum sequentis Maij arma prorogarentur. Hic Dominatio verbum iterum brevibus informanda quid nos imputerit ut a 4 septimanis ad
[19/1/24A]

istam trium aut duarum septimanarum diminutionem condescendimus si nihil diceremus aliud quam[filum? altered] modernæ tractationis rumperetur et non cito cessaturæ sangvinis christiani profusioni parceretur (videmur enim videre præsenti occasione deserta neutram partem salvo honore et existimatione ad eam recurrere posse, nihilque superesse quam inter hæc duo Regna immortale bellum recrudescat[altered]: totaque pacis et tranquillitatis [spes?] aboleatur) nos a propontione nostra recessisse satis diceremus omnesque illas indignas suspitiones a nobis remoueremus Sed accedunt quoque alia nimirum graves illas accusationes quibus coram orbe christiano tamque ambitiosi et sangvinolentorum consiliorum rei immerito prostituimur aliquot dierum cessatione declinare ac termini a[altered from ab] vobis præponti approbatione omnem disceptationem tollere voluimus. Deinde non in certa spe sed multorum litteris de super venienti ab ordinibus Reipub responso informatione ac pleni potentia nunc demum reddimur certiores, ideoque brevioris (quam antea voluimus) temporis intervallum huic cessationi sufficere posse arbitramur nam ex quo hac de re ad ordines Reipub. retulimus 15 et ultra dies effluxerunt. Vtrum itaque hæc concessio[altered] nostra tam diras suspitiones mercatur et utrum ab ea temere recedere possimus utrum vobis ab eo quod semel placuit resilire liceat illi judicabunt qui præ judiciosis[altered] opinionibus non serviunt[altered] quod q. [20?] mensium cessationem attinet utinam ita res esset comparata sicut delegati Dominationis vestræ affirmabant æcquam videlicet utriusque partis conditionem in hac cessatione fore [word deleted] certamque interea pacem per commissarios Rigæ relinquendos constitui debere. Verum enim vero longe aliter se res habet, tuam illustris Dm. comes conscientiam requirimus, quid commodi, quid honoris, nos (vobis enim honoris commodique magna hinc accessio cresceret) ex ista cessa s cessatione lucraremus nec pacem haberemus nec recuperationi ereptorum incumbere possimus vanam saltem tractationis spem tali pretio emeremus quod in gentium sumtuum superat magnitudinem. Vos ab armis [quiescentis? MS edge] [vires?] in provincia[altered] Reipub. nostræ reficeretis: arcibus munitione et commeatu ex fundis nostris prospiceretis. a suis terris omnem hostilitatem [averteretis? MS smudged] totam denique istam moram fructu osissime sarciendis rebus ipsius <suis> impenderetis, (imo dicendum enim quod animus præsagit) pacem ne vel bellum nobis
[19/1/24B]

dare in vestro arbitrio haberetis. Nam si anno sequenti aliquod commodum ex bello redintegrato in vos permanaturum prævideretis quis scit an juste et reputabiles conditiones a vobis admitterentur. Nos interea quid? habebimus hostem in gremio alemus per aliquot menses milites summo cum onere Reipub. aut si cum dimittemus graviorem in novo conscribendo molestiam subibimus: propria viscera consumemus proprio pondere gravabimur incertam spem per certum reipub. dedecus et detrimentum [queamus?] ab hostico et à vindicandis[altered] nostris injurijs per insignem insidiam <desidiam> abstinebimus. Videt Dm. vestra imparem cum vestra conditionem nostram in tali armorum suspensione futuram quid? si dixerimus non posse talem prolongationem absque magna deliberatione constitui etiamsi in eam consentire velimus: nam primo sententia reipub. nostræ expiscanda: ad hæc de circumstantijs tam longæ cessationis ab utrinque conferendum esset, vobis vero unius diei protractatio licet eam summa necessitas extorserit suspecta videtur. Deinde qui limites utriusque partis in hac cessatione futuri: alia res esset si unum aliquem in Livonia [occupassetis?] angulum sed cum illa fortalitia sparsim in du diversis territorijs sita sint quomodo inter partes de finibus et decurijs nobilium in fide S. R. M. Dm. nostri Cl. permanentium[altered] quibus pacifice hoc bello uti non possunt conveniret? <[quid?]> De illis arcibus quæ desolatæ erant nullisque municionibus nullis præsidijs septæ statueretur cum hactenus utraque pars reditus nonnullarum ex ijs promiscue sibi usurpaverit [letter deleted]? 4 Quæ certitudo[altered] pacem currente hac cessatione fidam honestam ac nostris injurijs satisfacientem firmatam fore? denique exercitus vester ubi interim collocaretur (in fundo enim Reipub. consistere non deberet) alia ex ulteriori tractatu utrique parti in mentem incurrent. Sed ne nimis epistolo crescat (etsi hanc prolixitatem magnitudo rei de qua agitur excusatura est) finem facimus. Habet Dominatio vestra cur trium utrum duarum septimanarum spatio absque ullo doli metu assentire debeat: Habet cur nos aliquot mensium cessationem refugiamus: habet denique cur etiamsi velimus effectui eam dare præcipitanter non possimus. Ut ut res cedet satis fecimus conscientiæ nostræ præsentesque litteras in testimonium cant candoris ab honesta pace non alieni coram DEO
[19/1/25A]

et toto orbe haberemus habituri sumus. Ad quas [pari?] candore [temperatum?] inscriptum responsum a Dominatione vestra expectamus. Si quæ vero dubia tam ex istis litteris quam ex responso <a> Dominatione vestra dando irrepserint ea per utriusque partis deputatos omni tempore discutere permittemus. Datum ex castris die 1 Augusti 1622.