The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, Christina Of Sweden To Ludovic Xiii, In Latin
Dating:19 December 1639
Ref:19/1/13A-14B
[19/1/13A]

Nos Christiana DEI Gratia Suecorum Gothorum, Vandalorumque Designata Regina, et Princeps [word deleted] Finlandiæ, Dux Esthoniæ et Careliæ Ingriæque Domina.
Serenissimo, Potentissimoque Principi, Fratri Consanguineo ac Fæderato nostro Charissimo, Domino Ludovico XIII. Franciæ et Navarræ[altered] Regi Christianissimo Salutem et prosperos rerum successus.
Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater Consanguinee, et Fæderate Charissime, Serenitatem Vestram celare amicè noluimus, Serenissimam Reginam Bohemiæ nobis significasse, filium suum Palatinum Electorem, cum iter faceret per Galliam Rhenum Versus cogitans, Molini detentum fuisse: Quem cum nullo alio id fine fecisse asseveret, quam pro stabilienda isthic loci causa communi, Nos quam diligentissime per literas requisivit, ut apud Serenitatem Vestram commendatione nostra studiosissima interveniremus, quò dictus Elector à detentione ista relaxari, et iter susceptum [catchword: denu-]
[19/1/13B]

denuò ingredi atque absolvere poterit. Nobis equidem nihil constare potest, quibus de causis Serenitati Vestræ visum fuit huic ipsius itineri remoram inijcere: quibus operosè indagandis tanto minus sumus solicitæ, quantò sine omni causâ Serenitatem: Vestram id fieri haud passam fuisse speramus. Anxijs dictæ Reginæ nihilominus desiderijs si detulerimus, præstandis tàm afflictæ domui adrogata Matris officijs displiciturum, Serenitati Vestræ minime existimamus. Nam præterquam ex longo jam tempore à communi hoste ac domo Austriaca oppressionem hæc domus passa fuit, et non tantum quoad personas inclytas magnis injurijs atque violentia affectas, sed et ditionibus proprijs ac patria de longo exesse coacta est, ad justam commiserationem non immeritò ducimur, quod in indignationem aliquam Serenitatis Vestræ fortassis incurrerit Princeps, cujus beneficio ad restitutionem in Pristinum statum ac libertatem[H? alters] maximâ cum fructûs et effectus spe [catchword: pro-]
[19/1/14A]

promoveri potuisset. Nobis sanè et eo nomine commendandus, quod socius nobis fæderis extitit in Germania, et inter cæteros Germaniæ Principes, qui præcipuum locum et causam obtendit, ac quod ad præsens negotium magis spectat, in Consultationibus ac Consilijs ad Serenitatem Vestram plurimum respexit, Veteris Observantiæ memor, quâ prædecessores in illa Electorali domo Regno Galliæ promtissimis officijs addicti fuere, quorum intuitu, cum nos non modo intercessionis officio apud Serenitatem Vestram per præsentes literas defungimur, sed et magnam spem nobismet ipsis pollicemur fore ut Serenitas Vestra pro eo quod nobiscum intercedit, arctioris necessitudinis vinculo benevolum nostræ requisitioni locum concessura, id beneficij in Reginam viduam, et Principem Electorem, adeoque totam istam domum conferat, quo detentus Princeps benignè ac primo quoque dimittatur.
Tantam Serenitatis Vestræ beneficentiam omni [catchword: pro-]
[19/1/14B]

procul dubio debitâ gratitudine ipsi agnoscent, et nos singulari id amicitiæ loco habituræ sumus, ut quem detinuerit, nostræ intercessionis beneficio dimissum, et liberatum domus præfata tribuat. Ordinario nostro apud Serenitatem Vestram Legato, Nobili ac Magnifico nobis sincerè fideli Domino Hugeni Grotio commisimus hasce Serenitati Vestræ literas offerre, et animi nostri sensa pluribus exponere. Quem ut benigne admittat Serenitatem Vestram fraternè requirimus, atque hisce eandem divinæ tutelæ animitùs [commendamus?]. Dabantur Copiæ Vesmannorum 19. Decembris Anno 1639.