The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, Gustav Adolph Of Sweden To King Charles, In Latin
Dating:13 September 1631
Ref:19/1/12A-B: 12B BLANK
[19/1/12A]

     Gustavus Adolphus Dei Gratia Svecorum, Gothorum, Wandalorumque Rex, Magnus Princeps Finlandiæ Dux Esthoniæ & Careliæ, necnon Ingriæ Dominus. Serenissimo ac Potentissimo Principi Domino Carolo eadem Gratiâ Magnæ Britanniæ Franciæ & Hiberniæ Regi fidei Defensori. fratri Consangvinio nostro et amico Charissimo, Salutem et prosperos rerum successus.
Serenissime Princeps, frater Consangvine, et amice charissime cum qvæ serenitas vestræ in rem communem et erga nos constans propensio / est, certi simus, ex illis, quæ nobis prosperè, et bono periclitantis Rei [letter deleted] Christianæ evenirent serenitatem vestram partem sibi qvoque sumere, intermittere noluimus, qvin de memorabili qvam divina benignitas nobis hisce diebus largita est victoria, vos certiores redderemus; Postqvam Armis nostris sua Elector Saxoniæ iunxit: Nobis cum utroque Exercitu contra hostem progressis[altered] hostilis Exercitus generalis Tillius vniversas copias suas è castris Lipsicis ad millesimum lapidem[altered] eductas septimâ die Septembris opposuit, Prelio incepto magna contentione per qvatuor amplius horas[,? altered] [res? altered] utrinque acta est, donec singulari Dei beneficio hostilis Exercitus (virtute indefessâ nostrorum) in fugam versus, dissipatusque est, nostris fugientes[altered] sub mænia usque urbis prosecutis. Tormenta ac Res Armentaria hostis nobis cessere, erepta ei vexilla, derelicta â conturbato exercitu ad Lipsiam castra, cum Impedimentis. Generalis accepto vulnere in Episcopatum Halberstadensem discessit, ijs qvos deinceps inseqvuti sumus gratiæ nostræ et Militiæ[altered] relictis, occisis ex hostibus in loco pugnæ jacuere plurimi, cum illis generalis vigilum, alijque apud hostem præfecti[.? altered] Inter Captivorum aliqvot millia, dux Holsatiæ et ex præcipuis alij, [horum?] successum Laudes Deo optimo maximo tanqvam authore debeantur, eiusque divinæ benignitati tribuendum merito. Sit qvod nunc non solum illa tot millium vobis hactenus expetita restituendæ religionis & libertatis spes sed et erigendi afflictam Regis Bohemiæ Causam, facilitas effulgeat. Non diffidimus qvin serenitas Vestra non tantum gaudio et affectu proseqvendam hanc victoriam, sed etiam tàm pulchrâ occasione utendum et omnia huc deinceps conferenda esse judicatura, atque rei christianæ suorumque saluti Heroicis suis Concilijs auxilijsque consultura Regio studeo sit. In nobis amplius aliquid desiderari non patimur Seren: Verò [Vestrarum?] divinæ protectioni ad auspicata rerum omnium incrementa [commendamus?]
   Datum Halæ Saxonum die Septemb: 13. Anno 1631.
                       Bonus frater & Consangvineus
                             Gustavus Adolphus