The Hartlib Papers

Title:Copy Extract, Anon., In Latin
Dating:undated
Ref:19/1/7A-8B: 8B BLANK
[19/1/7A]

Video ad pauca capita reduci posse, objectiones illas, [qu..? MS edge] egregium illud, seu Danicum seu Italum appellare velis, inventum præsentibus Principis necessitatibus [subvenien..? MS edge] ærariumque ejus etiam impostorum locupletandi, oppugnare tibi visum fuit. Nam vel suspectam habitum iri fidem Principis, Leoninamque illam, jam olim improbatam, societatem existimas; Vel ne infra modum usura subsistat, homo alioquin minimé avarus, metuis[;?] Vel alijs quibus res angusta domi est nimium caves, ne scilicet spem pretio emere, ac creditorum imò hæredum ac necessariorum in fraudem, famæque detrimentum, ultrà quam facultates permitterent, in Societatem hanc conferre velint: Denuò Christiana fidei, speique ac Charitati[altered] adversari putas, si quis vel [jactum? MS edge] retis emat, hoc est incerto eventui, cui omnia humana subjacent, bona sua committat; vel rationem aliquam ineat aut saltem levicula cogitatione nonnunquam secum reputet quænam ex hereditate aliquâ legitima olim in se sint redundaturæ opes. Interim tamen vel eo ipso quod hominem aliquem bonis ac locupletibus parentibus prognatum, vel senis alicujus divitis hæredem [altered] esse novimus, quantumvis tenuis præsens ejus fortuna sit, magno illum plerumque honore habemus, eidemque libenter in spem propinquam ea subministramus, quibus et semet ipsum tutari, ac alijs, si velit, benignum se præbere, publicamque ac privatam rem facere possit. Neque vero Christianis prohibitum esse invenio, bona sua vel præsentia vel futura nosse, eaque mente comprehendere.
[19/1/7B]

Expositam autem iri verêris boni cujusque vitam perditorum hominum insidijs. Quasi usquam tuti essent, humanâ saltem ope subnixi, quibus opes ingentes, cognitique passim thesauri? Quasi vero non pulblicæ rei Principisve interesset, tanto majorem rerum curam gerere, quibus tanta, aliquando ærario fiscove inferendæ, pecuniæ vis esset, tantoque exactiorem in eos inquisitionem instituere, <in> quos acceleratorum ijs fatorum vel levissima suspicio caderet[altered]? Credin' verò adeò sublatum iri ê melioribus mentibus omnem humanitatis ac pietatis sensum, ut non eadem pro vitâ ac felicitate proximi votu suscipere, eodem ipsum vultu intueri, eodem affectu complecti velint, cujus successores se aliquando, (. incerti tamen an crastinam detur tueri lucem .) futuros existiment; Non aliter ac si vera eorum bona in hisce terrenis ac perituris consisterent, qui coelestes opes in se ipsis possident, qui mundana conculcantes ad æterna anhelant, qui spinas ac tribulos divitiarum experti, nemini alio molestias illas invident. Bene tamen habet quod inventum hoc usui, adeoque permagno Principi futurum tamdem confitêris <left margin: [recté? MS edge] atque ordine eo uti [novit? MS edge]> Hoc enim erat, quod quærebatur. et absque hoc esset, ne Croesi quidem divitiæ rerum suarum satagentem adjuvare possint. Nam quas tu mihi aulicorum vulturum ac prædonum artes narras; in illis quidem aulæ vestræ genium artificiosè depingis. Ego tamen ita statuo. Si Princeps detur prudens, sapiens, justus, magnanimus, recti tenax, fidei intemeratæ, qualem fama fert novum hoc Magnæ Bri-
[19/1/8A]

tanniæ sÿdus. Eum non suo tantum, sed magno [Reipub? MS edge] bono, medium illud de quo agimus, capessere posse.   [N..? MS folded] de alijs levioribus incommodis, quæ exinde emergere posse autumas, magnopere sollicitus sum, cum et sagace [authore? MS edge] ingenio de plerorumque omnium remedijs jam ante [prospectum? MS edge] sit, et aliarum gentium praxis jam pridem docuerit, nihil magnæ rei in hoc negocio occurrere, cui non solerti operâ obviari possit [squiggle].