The Hartlib Papers

Title:Copy Extracts, King Of Denmark To ? And Reinhold To ?, In Latin
Dating:9 March 1639 And Undated
Ref:19/1/3A-4B: 4A-B BLANK
[19/1/3A]

            Copia literarum Serenissimi
              Regis Daniæ ad Regem
                Christanissimam
Serenissime Literas Serenitatis vestræ <left margin, H: quibus> Negotium cujusdam Mercatoris N: De pulvere nitrato studiosè recommendare voluerit, benè redditas, accepimus. Gratæ quidem nobis obvenerunt, cum <H: in> ijsdem Serenitas Vestra amorem amicitiam officiaque sua tam operosè contestare voluerit, Longè verò nobis gratiores forent, si reipsâ potius quam verbis et longis promissionibus eadem nobis comprobaret, Meminit Serenitas Vestra quam curiosè hactenùs in Causâ Pronepotis nostri apud se detenti ac pro illius liberatione apud eandem laboravimus, quam vani vero isti fuerint[altered] Successus in presentiarum [dolentè?] adhuc animadvertimus. Cum itaque in eo gratificandi promptitudinem nobis [ditulerit? altered], vicissim eidem (licet inviti) deesse adhuc inducimur. Quod superest nihilominus Serenitati vestræ officia studiaque nostra modo nobis ad ea ausa sit nullibi non constare [word deleted] <H: [exop?] exoptamus>./.
                   Doveræ 9 Mart 1639/40
            Ex literis Reinholdi de Dani Aulæ
                Radzivilianæ a Consilijs.
-- Princeps noster Parisiis septimanas aliquod exiget vt liberationem Casimiri cum Polinico Legato conjunctim urgeat. Postea
[19/1/3B]

Septentrionem nostrum postliminio repetemus in quo cum libertate Politica Ecclesiæ quoque reformatæ Privilegia tendere videntur ad suum[altered] occasum. De Turbis [Wilnensibus?] & fato in ijs fratris tui (quia innotuisse tibi aliundè puto) nihil scribam, Eminuit inter insolentiam Persecutorum potens dei digitus in Fratris protectione; absque quo si fuisset, certissimò ille exitu fuisset involutus. Ego metuo nè hæ præludia sint tumultuosioris dramatis quod in [Wilnensi?] Theatro jam a multis annis machinantur [Lojolitici?] Sodales./