The Hartlib Papers

Title:Printed Pages Used As Bundle Wrapper, In Latin
Dating:undated
Ref:19/1/1A-2B
Notes:Transcribed in logical sequence.
[19/1/2A]

                   11
admirabilior sit Ducis impigerrimi celeritas, vel inde constat, quod sese opponentibus non tamen obstantibus, tot, tantisque, talis tamen, tantaque extiterit, tanta, inquam, vt si vel enumerare saltem aggrederer, fortalitia, castella, vrbes, territoria, quæ vel vnicum semestre hoc spatium subegerit, me dies profecto deficeret, & patientia vestra, licet non ignorem gratissimum vobis futurum istud tædium quod ex tali narratione contingeret. Quid plura? tanta est vincendi velocitas, vt ipsam orationem meam, linguamque anteuertat. Ecce dum loquor noua prælia, nouæ victoriæ, & certe prius. quam perorarim maiora fient, maiora audietis. Sed alio me vocat antiquatum iam inter reges belligerandi genus. Nunc dierum reges omnia fere faciunt per alios, loquuntur per alios, fortes sunt per alios, sapiunt per alios, at huic Regi omnibus modis egregio nihil antiquius est quam more maiorum se in semetipso tantum collocare & quærere. Nempe turpe sibi putat mutata aliorum luce fulgere, quibus ille potius instar solis, radios communicare & commodare deberet. Quod vero maximum est, maximeque laudabile, nefas esse ducit talem causam tam rege, Regiis curis dignam aliis oculis committere quam Regiis, aliis manibus quam suis. Itaque Regem se meminit, sed etiam & Ducem, idque non ex interpretatione vsus hodierni, sed ex veteri nominis vocatione, nec Ducis tantum titulum tenet, sed etiam locum, longoque relinquit interuallo sequentia à tergo vexilla. Primus hostem aggreditur, primus vallum ascendit, primus flumina traiicit, & licet eius labor sit exigere tantum pensa ab aliis, illorum quoque dupla, imo tripla proportione socius, & particeps factus, militem simul & dirigit & subleuat. Cumque Regio Diademate, eximiis corporis animique dotibus, Curis Imperatoriis, necnon singulari subditorum militumque non tam metu quam reuerentia amore obsequio, Rex sit ac Triumphator felicissimus: at vigiliis, molestiis, laboribus, plusquam miles gregarius. Adeo vt vere mihi videar dicturus, si tantum à militibus suis exigeret quantum sibi præter curas
                       B 2          [catchword: impera-]
[19/1/2B]

               12
imperatorias imponit, duorum alterum vel militiæ desertorem, vel transfugam efficeret. Quis vigiliarum, quis famis & sitis, quis frigoris & caloris patientior? Quam iuuat ad focos, ad Mensas, vbique narrare, vt sub magno cælorum Conopæo magnus hospes recumbat, vt terra ei lectum sternat, ex iisdemque plumis pileo iniectis capiti adornetur puluinar, vtque festinanti sæpe pastus non nisi ambulantes mensas patiantur: Aliud mihi ex alio occurrit, non dedignatur Rex Humanissimus diuina quadam humanitate militibus suis misceri, quibus moderatur, non dedignatur vesci frusto panis militis manu porrecto, ita Rex est, vt socius quoque esse possit, ita Imperator, vt tamen non recuset commilitonis nomen & officium. Adstat pugnantibus, idem fortitudinis cuiusque & testis & iudex, cunctantibus adest hortator, deficientibus adiutor, strenue agentibus remunerator. Foelix miles qui virtutis suæ arbitrum adstantem quoque habet, felix illa causa, & prosperum negotium, cuius inspector sine specillis, sine intermediis videt. Sed neque tam veste aut curru aut satellite Rex à reliquis distinguitur, sin quenquam videas plures reliquis suscipientem ictus, pluresve regerentem, si ad alicuius pedes prostratum cernas grandiorem hostium aceruum, si quenquam obseruas in densissimo globorum imbre tanquam in pluuia versantem hunc Regem esse scias. Sicubi animaduertas per ruptas hostium phalanges, turbatos ordines, palantesque fugientium turbas, ibi Regem esse, ibi Regem fulminare intelligas. Quid multa? Ne Hercules quidem contra duos, at hic Rex omni exemplo maior. Plus vltra; tres simul; hos scloppo tertium gladio conficit. Quam lætus est quoties grauiorem aliquem ictum in proximi militis necem designatum clypeo suo interceperit, gladioque vindicauerit? Quanta celeritate advolat in periclitantium opem, quantoque studio eos eripit ex ipsis mortis faucibus, vere tandem Pater Patriæ, vereque suorum Defensor! Nisi hæc vobis iam credita essent (Academici) vix auderem ea proponere vt credibilia, nec vt vera asserere, licet scirem verissima esse, nisi longo iam tempore comprobata compertaque essent. At [catchword: dicet]
[19/1/1A]

<top of page, manuscript:>
                   Svecica.}   Civil.
                       &   }     et
                    Danica.}   Eccles.
                           13
dicet aliquis, ex hac laude aliquid rescindent, sibique asserent militum virtus, commeatus, auxilia, maximamque portionem sibi fortuna quasi suo iure vendicabit. Sic est (Academici) quod Princeps gloriosissimus vti ipse supra cuiusquam inuidiam est constitutus, ita nec inuidet cuiquam, adeoque nemini detrahit quod suum est vt ex plenitudine sua aliis abunde largiatur. Etenim tot tantæque ei debentur laudes, vt non nisi mortuo satis decore persolui queant, vti nec persoluerentur profecto, si talis exempli fructu tamdiu carere possemus. Sed præsentis æui necessitas festinare iubet, præsertim cum absentes de absente ea in aliorum incitamentum satis commode prædicare possimus, quæ coram dicere non quidem ipsa adulatio, species tam en adulationis, & Principis Modestia prohiberent. Verum quæ militum tam singularis virtus, nisi quam ille inspirauit? Quæ tanta commeatuum & pecuniarum affluentia, nisi quam oppressi populi ex reliquiis spoliorum hostilium corradunt, vt iam Patrono suo contribuant, in se liberosque suos collatum rati quicquid in iustist. Regem conferant? Auxilia vero Deus bone, quam pauca? quam nulla? Quotusquisque ad pacem potius non respicit, tota tanti belli mole in vnicum hunc Principem reiecta! Magnum est (Rex irrefragabilis) & tuum, quod optimam causam solus defendere malis, quam deploratam desertamque relinquere. O diuinæ cuiusdam Constantiæ exemplum. O animam sibi cerre consciam invictissimæ virtutis suæ, & inexpugnabilium virium illius causæ quam defendit, qua defenditur. Fortuna vero hic plane exhæres est, nec vllam interea in officiosi querelam obtinet. Quæ enim affinitatis iura inter casum & consilium, coecitatem & visum, prudentiæ constantiam & fortunæ leuitatem? Eodem Rex quo coepit pede eodem procedit, eodem desinit. Victor in Liuonia, Victor in Borussia, Victor in Pomerania, eademque manus quæ Polonum fugauit & Cæsarem prosternit, triumphus triumphum, vt vnda vndam sequitur & impellit, primis media, mediis vltima congruunt, in eo tantum disparia, quod maiora sint & celeriora. Ecquis iam tantæ stabilitatis con-
                          B 3 [catchword: stan-]
[19/1/1B]

                 14
stantiam volubili rota oriundam dixerit? Iam doctus militare Geometres, productusque in arenam abacus, iam noua stratagemata, nouæ acierum structuræ, nouæ pugnandi methodi, iam corium in æeris dignitatem, æs supra seipsum eleuatum, iam nouæ bombardarum inuentiones (vt taceam alios innumerabiles) nonne sagacissum & prudentissimum ductorem longe lateque ostentant? Hinc spes bonorum, hinc terror hostium, cupidusque iam Cæsar non solum pacem facere, sed & iam emere, modo præda sua frui, & aliena vsurpare liceret. At Rex Iustissimus non sua quærit, sed ea quæ sunt Christi & Christianorum. Hinc incolæ & coloni eum vbique intuentur non vt hostem, sed vt Deum aliquem tutelarem è coelo venientem. Hinc quoties agros suos & domos, quoties liberos & parentes, quoties vxores suas & seipsos, & quicquid habent charissimum respiciunt, toties sanctissimo Regi omnia fausta precantur, omnia felicia optant vouentque. Obuiam procedunt, portas (quoties vis maior non impedierit) aperiunt, orant tutelam Ciuitatum suarum in se suscipiat, quod etiam facit, sed tam bona fide, vt eas audeat rursus ciuibus committere, idque non tam pro se quam pro seipsis, & Patria sua defendenda. Eo iam ventum est (Academici) quod totum opus coronat. Et certe si hæc tam præclare gesta ad priuatum lucrum quæstumve mercenarium spectassent, vtvt encomia mereri possent certe laudem non poterant. Iam vero mecum, quæso, perpendite quam laudabilia sint quamque quantum sors mortalis capax est, diuina. Neque enim eo susceptum hoc bellum, vt inde honor, nominisque celebritas acquiratur (quamuis illud quoque generosum sit) sed vt afflictis, afflictis Principibus succurratur. Et sane si subditi opprimantur, iniuriave aliqua afficiantur, paratum habent & obuium ad Principes suos refugium; at ipsi Principes quo tandem illi confugerent, nisi ad Deum, vel Principem aliquem Deo simillimum? Longior sum, fateor. At quis non posset immorari dicam an immori, suauissimis tam boni Principis laudibus tamque bene de Respubl. Christiana meriti? Mihi sane res serio consideranti sic vi- [catchword: detur,]