Title: | Copy Extract In Hand K, ? To ?, In Latin |
---|---|
Dating: | 13 February 1660 |
Ref: | 18/9/3A-4B |
[18/9/3A]
Amsterdam. 13. Feb. 1660.
Basilii Valentini[altered] Arcus Triumphalis est liber optimus, multumque ad ædificationem conducens; sed multos quoque inutiles & superfluos processus continens. Apparet, Deum nobis ea nunc simpliciter manifestare, quæ Basilius et alii Philosophi primùm per multas vias cognoverunt et[altered] sciverunt. hoc tamen non est mirum: quippe Dei methodus est facere, ut non solum ultima hæc tempora vincant priora luce, verum ut eandem iis adferant, et consequenter meliora reddant. Ideoque ea omnia quæ Basilius adeò prolixè et ambagiosè proposuit, potuerunt ad brevissimam et simplicissimam veritatem reduci, ut duabus aut tribus Philyris comprehenderentur et tractarentur. Post Basilium, Suchtenius quoque elegantissimè et copiosè de antimonio post se scripta reliquit; sed et is nimis est prolixus. Omnia tamen cum laude et gratiarum actione Deo sunt accipienda; nam certè homines isti consultum ibant bono humani generis, quamvis à superbis, pertinacibus, iisque qui sibi sapere videntur medicis vel contemnantur, vel ludibrio habeantur. Interim, miseri ægroti in manibus talium impiorum carnificum languent crucianturque; cùm tamen possint levari, si medicos non puderet doctrinæ et laboris: quamobrem certò certiùs gravissimam reddituri sunt Deo rationem, eamque æternis cruciatibus expiaturi.
Ultimis Tuis Literis, quibus dolores tuos significas, in tantum fui commotus, ut status tuus iter meas ad vos me maturare faciat; quod[altered] si futurum est, primus labor erit[altered] Basil. Calc. viv. process. quoniam nullam calcem hic habere possumus quæ sit alicujus momenti: aut præparat. Ludi Hel-
[18/9/3B]
-montiani, prout mihi et Domino Clodio visum fuerit: omnia verò secundum ductum nutumque Dei; Etenim (referente Salomone) homo multa proponit, sed ipsius gressus et viæ à Domino veniunt. Ideoque omnes nostræ viæ sunt in manu Domini, qui quemlibet ducit quô et prout vult. Nostri verò officii erit Deo non contradicere, sed attendere[altered] ad ipsius beneplacitum; ne per incuriam ei resistamus, sed eam potius impleamus, nosque obedientes servos Deo nostro præstemus. Proinde oportet ut omnes nostras vias omnipotenti omniquescienti Deo committamus; ipse enim faciet. Multas habeo, easque prægnantes causas, quæ monent ut hîc maneam; econtra, habeo alias non minus prægnantes, quæ movent ut ad vos transeam; ut nimirum cum Domino Clodio singulare laboratorium pro bono publico erigere, nostraque dona miseris ægrotis fideliter communicare possimus; ne talentum nostrum defodere, sed secundum voluntatem divinam expendere videamur. Quomodo igitur Deo placebit negotia nostra dirigere, tempus docebit. Ego sanè studeo expers esse propriæ voluntatis vel electionis, observaturus Dei providentiam, quomodo ordinare, et corda nostra combinare voluerit.
Satis intelligo, Te et Dominum Clodium animatùs optare, ut me vobiscum habeatis: quod quidem omnium nostrûm uilitati cessurum esset; non solùm notabilia faciendo experimenta in Alchymia et Transmutatione; verùm etiam in Medicina talia arcana suppeditando, quæ famam nostram
[18/9/4A]
per totam Europam divulgarent. Conscius enim ipse mihi sum, quantum Deus indignitati meæ largitus fuerit: Tribuo quoque Domino Clodio debitam donorum ejus æstimationem; Iamque non deest quicquam, nisi ut invicem consultemus, et aliquid certi statuamus, ac tandem, tuis auxiliis, præparationes ad manus sumamus; quæ verò omnia, non tam commodè absentibus, quàm præsentibus perficere licet: ideoque omnino cederet nostro omnium bono, si simul habitaremus. Si Dominus Clodius (quod non dubito) æquè seriò rem intendit atque ego, fac ut per proximam Postam me certiorem reddat: de iis quoque quæ tam in volatilisando [auro?], quam in Opere D. Iones ante 14 et rursus 8 dies scire desiderabam; ut certi quidpiam ex iis colligere possim: & tunc videbit quàm grata ipsi resolutio à me sequutura sit. Deinde: fac ut mihi sufficiens responsum scribat, super mea quæstione, quam supra de commodo aliquo loco extra Londinum, proposui; ut omnia mecum rectè ponderare, ac tandem in nomine Domini quippiam certi statuere possim. Hoc tempore adhuc animi pendeo; nam quamvis animus inclinat ad transmigrandum, sunt tamen alia causæ quæ me retrahunt: quamprimum verò à Domino Clodio, et à Te informationem accepero, tam ad ea quæ ante 14 quàm quæ ante 8 dies, et nunc, proposui, tunc impellentes causas pro utraque parte librabo, ac tandem in timore et virtute Domini mecum, quid facturus sim, statuam. Te verò cum Domino Clodio amanter oratum volo, ut si non abhinc duabus hebdomadis (quod quidem gratissimum mihi eveniret) tamen ab-
[18/9/4B]
-hinc tribus, hoc est circa 18 Martii, ad omnia, vestris[altered] plenariis[altered] responsis gaudere possim: diutius enim moras nectere non possum; quippe de domo mihi hîc providendum erit, quod vos celare nolui.