The Hartlib Papers

Title:Manuscript Copy Of Jung'S "Phytoscopica", Part 2, In Latin
Dating:undated
Ref:18/4/4A-7B
Notes:Document divided between 3 files.
[18/4/4A]

[lower half of page]
                    THEOREMA
PLANTÆ [quadratæ? altered] caule præditæ omnes conjugatim et bijugo ordine et quidem alternatim proferunt folia, itemque ramos ex alis sive sinubus, sivè angulis, quos folium et pediculus folii cum caule constituit.
Alternatim dicuntur pronasci folia aut germina, ut rami, petioli, si superioris paris oppositio decusset quasi, aut ad angulos rectos secet, inferioris paris oppositionem
Multæ etiam Plantæ teretis et non quadrati caulis bijuga habent folia et germina, ut Bugula, Brunella, Argemone.
Quæ sigillatim folia proferunt, ramos etiam sigillatim promunt.
Quæ bijugam habent foliaturam, bijuga quoque germinatione fruuntur, hoc est, ramos bijugo situ ex eadem distinctione stipitis, sibi oppositos proferunt, exceptâ herbâ, quæ Tabernæ montano Lactuca agnina, Dodonæo olus album dicitur; Ea
[18/4/4B]

enim, cum bina è regione sibi opposita producat folia, singulares tamen ramos emittit, simulque ita circa foliorum sedem inflectit scapum, ut nescias germen utrum ramus an scapi continuatio dicenda sit; nisi mavis dicere herbam hanc ad primum foliorum ê caule exortum terminare caulem atque ita sine scapo esse quod ulteriori vel observationi vel meditationi committimus.
Nonnullis herba Ramea, quasi dichotomiæ studiosa appellatur
Admirabilis-Pervana bijugo quidem situ gerit folia sed ramos singulares idque alternatim profert, hoc est, ita ut qui ordine sunt impares (puta primus sivè infimus, tertius, quintus, septimus) in eandem stipitis partem spectent, et rursus qui ordine pares (videlicet secundus, quartus sextus) ex ejusdem lateris alis enascantur.
Quæ plura folia, ex eadem stipitis distinctione producunt, eædem plures quoque ramos inde proferunt, sed non semper æque numerosos æque inquam, tum foliorum, tum distinctionum respectu tales sunt. Abies, Pinus, Pinaster, Iuniperus Rubia Aparine
SPERGVLA quamvis videatur vel dena ex eadem distinctione effundere folia; tamen reverâ ut binos ramos ita bina quoque folia, sed in quinas in æquales lacinias profundit scissa.
                     CAPVT. X.
RESTIBILIS planta est cujus radix perennis est, hoc est per plures annos vivit, ut Cÿnoglossum, Vrtica major, Corÿlus, Fagus, Filix, Acanthus.
PERENNIS planta est, cujus caulis sivè stipes perennis est, ut Ruta, Salvia, Quercus.
Quædam etiam folia fundi, sive radicis[altered in another hand from radici] per hyemem retinent, ut Pyrola, Cotyledon, item quæ caule carent, ut Phyllitis, Polÿpodium, Scolopendrium, Adiantum.
Non est autem perennis stipes, nisi radix quoque perennet
Semper virens planta dicitur, quæ folia caulis per hÿemem retinet uti sunt Barbarea, Pervinca, Aquifolia, Buxus, Abies, Laurus, Ilex.
PLANTA perennis solo stipite folia gerens si singulari sit stipite arbor si multi caulis sivè multistipes sit, frutex dicitur.
                     CAPVT..XI.
      DE differentiis caulis â.ramis et petiolis.
Caulis porro vel simplex est, vel in ramos divisus.
Simplex ut in Taraxico <+> <foot of page, another hand: + Bellide> Plantagine, Pulsatilla, Anemone, Nymphea, Bistorta, Vnicetoxico pÿrola vulgari, [another hand: Gramine polÿanthemo, seu pseudomolÿe]
[18/4/5A]

RAMOSVS ut in plerisque
Inter simplicem et ramosum ambigit caulis in umbellam sparsus ut in Primulâ veris, Auricula ursi. In his tamen caulis petiolis potius, quam ramis est diffusus.
Caulis determinatus est, qui extremitatibus sivè fastigiis stipitis flores et semina producit, ideoque vel in capitulum, vel in spicam sivè thÿrsum vel paniculam vel umbellam vel Corymbum terminatur.
CAPITVLVM est, quod constat ex pluribus floribus et seminibus arctè in globosam aut circularem sivè disci figuram congestis ut in Cyano, Scabiosâ, Iacea, Carduis. etc: [right side of page, another hand: in disci figuram ut Bellis.]
SPICA est quod ex floribus vel seminibus spissè compositum est, ita ut conus erectus sed oblongus, sivè admodum acutus inde evadat, ut in Lÿsimachia purpurea, Verbasco, Plantagine Luteola, Reseda, Bistorta, Secali, Hordeo. etc:
Peculiaris spica est flosculus in Hyacintho, qui comosus dicitur, inferiori parte sitis ut vix spicæ nomen increatur, media parte arctissime et petiolis non apparentibus, suprema denique in cristam quasi expansis, et petiolis quidem coerulo colore obsoleti coloris flosculos antecellentibus.
PANICVLA, item Iuba, est spica laxè diffusa præsertim propendentibus petiolis ut in Panico Milio.
VMBELLA est extremitas caulis per multas subdivisiones in Coni inversi figuram aptata ut in Apio, Anetho, Foeniculo et reliquis unbelliferis.
CORYMBVS est extremitas caulis ita subdivisa et floribus aut fructibus onusta, ut Sphærica figura oriatur, ut in Hederâ Arborea, Sambuco aquatica, Cepâ, Porro.
In quibusdam Vmbella terminatur capitulis ut in Matricariâ, Taneceto.
Quasi Vmbella sivè imperfecta umbella dicitur ubi coni universi basis non est satis plana ut in Centaurio magno.
Vmbella plerumque est erecta sed interdum pendula aut nutans ut in Sambuco, Valerianâ rubrâ
Corÿmbus etiam pendulus in Sambuco aquatica caulis indeterminatus est qui petiolis â latere caulis prognatis flores et semen gerit.
Ideoque nullum extensionis habet terminum nisi quem hÿbernum frigus imponit.
RACEMVS est, petiolus floribus aut fructibus ita onustus ut spicam aliquam innitetur.
Ex vmbelliferis plantis paucæ sunt ex toto bijugæ germinationis ut valerianæ propriè dictæ Centaurium minus sivè Fel terræ Ebulus et Sambucus, quæ pendulam proferunt umbellam: Reliquæ verò omnes inferiore caulis parte singulatim proferunt folia et ramos; Superiore deindè caulis parte primum bijuga proferunt surculos tandem numerosos ex eadem distinctione ramulos, hoc est umbellas quibus flores et ad singulos flores bina semina inhæreant ut in Elaphobosco sivè Pastinaca Latifolia, Levistico Apio, Ferula &c:
[18/4/5B]

                    CAPVT. XII.
     Sequuntur differentiæ caulis pers se spectati.
CAVLIS vel angulosus est, vel teres.
Angulosus est vel triquetrus, vel quadrangulus vel sæpius Angulosus.
Triquetrus est in Cypero, <+> <2 lines below, another hand: + plantagine aquaticâ.> Dulchino, Gramine Cyperoide, Papÿro, Sanguisorba, Cÿrsio-Dioscoridis.
Ad triangulum caulem etiam referri potest caulis, qui ternis foliorum processibus, præsertim spinotis distinguitur, ut Carduus, Chrysanthemus.
Quadrangulus caulis est, in Salviâ, menthâ, Lamio, Marrubia, Rubia, Cruciata et Sexcentis alijs.
Quinquangulus in Campanulâ, Polÿacantha vulgari.
Sexangulus ut in pseudolÿsimachia purpurea trifolia
Inter Angulatos et teretes caules ambigunt striati ut in Siciliana
Caulis teres sivè rotundus, ut in Anagallide aquaticâ Nummularia et infinitis aliis præsertim in bulbosis.
Caulis teres inferiore parte evidenter crassior est in cepâ.
Caulis idem vel solidus est vel cavus et si cavus vel medullâ repletus vel manis et si inanis[altered] vel totus inanis vel in geniculis sivè nodis consolidatus.
Caules cavi absque nodis sunt in junco, Gladiolo palustri, sivè junco florido, Papÿro Niloticâ.
Caules inanes, sed geniculati sunt in Arundine, Foeniculo, Gentianâ, [Tilipendulâ?] aquatica frumentis, Graminibus.
Caulis medulla repletus, ut in Sambuco, Papÿro.
In arboribus et fruticibus caudex in corticem alburnum, lignum strictè dictum et medullam dividitur.
MEDVLLA, quæ et Cor dicitur, ferè solidior est ligno, et lignum alburno interdum contra se habet.
                   CAPVT XIII.
Flos est pars plantæ tenuior coloreret figurâ vel utroque insignis rudimento fructus cohærens.
Fructus autem dicitur vel semen vel theca seminis.
PERIANTHIVM est quod florem tegit, ideoque crassius est minus insigne flore ipso dicitur etiam Calÿx.
Definitioni huic videntur obstare Frumentum Turcicum quod flores à fructu prorsus disjunctos habet, nisi forsan flores fructui insident sed immaturo, quod amplius observandum:
Imo jam deprehendi, flori fructum nonnunquam proximè subjectum sed [dots under next 5 words] minimè uberem eò quod caulis inferioribus inhæret partibus. Obstat et juglans, nam julus ejus (sivè amentum) flos magis videtur, quam crista illa gemina, quæ nuclei umbilico insidet
[18/4/6A]

CORYLVS uti et quercus flores profert purpureos, sed de arborum fructibus alias.
CYMÆ quædam herbarum hoc est summi caulis folia colore quoque conspicua sunt, ut videantur hujusmodi plantæ gemino se ostentare flore: Verum folia hæc flores non sunt, tum quia reliquis foliis figurâ et situ respondent, tum quia fructui non cohærent.
CYMÆ hujusmodi coloratæ sunt in hermino sativo, sivè Cretico, jtem in Milio sÿbeatico seu Pseudoparietaria
Item in spica stæchadis suprema folia quædam purpurea aut coerulea eriguntur quæ Ligulas vocat Clusius
FLOS vel nudus est vel perianthio munitus
Flores nudi, ut Tulipæ, Lilij, Martagi, Colchici, Croci, Polÿgonati, Sambuci, [Tegopyri?].
Perianthio muniti, ut Borraginis Buglossæ, Papaveris. &c:
Flos alius perfectus est alius imperfectus.
Flos perfectus est qui folio staminibus et stÿlo constat, quamvis stÿlus rudimento fructus cohæreat.
Flos imperfectus est qui harum partium aliquâ caret.
Flores staminei dicuntur, qui solis staminibus aut staminibus et stÿlo constant tales flores sunt in Vlmo, Typha, Gramine Typhino, secali, populo nigra, Sanguisorba. [another hand: Cÿrsijs Clusij]
In quercu Iulus ([German word?]) staminibus constans antecedit flosculum purpureum, qui rudimento fructus conjungitur; in Iuglande quoque Iulus nihil est nisi florum stamineorum series: tres arcuatæ cuspides, quæ rudimento fructus inhærent colore titulum[altered] floris non merentur.
Sunt quideam flores falsò staminei dicti, uti jaceæ sive Aphÿllanthis, Scabiosæ, Matricariæ Chrÿsanthemi, capitula enim et disci harum plantarum fistulosis floribus sunt confarcti.
In nonnullis quoque stÿlus deest ut in Iride Tulipa, papavere habent tamen hæ succedaneum[altered] aliquid stÿli.
                     CAPVT XIV.
FLOS perfectus alius simplex est alius compositus.
Simplex est qui unicâ laminâ sivè bracteâ sivè folio contiguo constat quod ferè semper cavum aut fistulare est.
Ejus inferior pars, quâ perianthio affigitur quæ angustior ferè est et albida, Vnguis dicitur.
Flos simplex alius uniformis est alius difformis.
Vniformis est, qui terminos duarum dimensionum inter se similes habet sivè qui dextrum sinistro, et anterius posteri, simile superius inferiori dissimile obtinet; sivè quæ figuræ quasi tornatilis est.
Tornatilis autem figura est quæ oritur planâ figurâ, super uno latere rectilinea quiescente in [written in right-hand margin: Definitio Geome[...? MS edge]ca] orbem motâ sivè rectilinea sit mota figura sivè mixtilinea. [right margin: / Definitio Geomeca? MS edge]
Dixi quasi tornatilis figura, quia si, plicæ striæ et fissuræ accedant figura tornatilis esse desinit.
[18/4/6B]

Vniformes simplices flores sunt in Convolvulo, Buglosso, Borragine, [Hyosciamo? altered], Tabaco, etc:
Flos uniformis margine superiore vel integro est vel in lacinias fisso: Integro ut in convolvulis; fisso, ut in Buglosso, Tabaco.
Si profundæ sint fissuræ sæpè compositum florem simulat, sed discernitur ab eo quod totus decidet, uti flores Borraginis, Buglossi, Sambuci, Cyclamini.
Fieri potest, ut flos simplex scissus sensim auctâ fissurâ in compositurm degeneret;
Fissi flores vel numero laciniarum differunt vel figurâ, Numero, ut tribus lacinijs fissi sunt pauciores, [left margin: [another hand: ut] dubium[altered] [another hand: sit] [word illeg: MS edge] 4. 5 [etc?] folijs [another hand: sint] [compositi:? MS edge]] ut in Casiâ poeticâ, Phalangio virginiano, sedo-Aquatico; Quatuor lacinijs plures secti sunt ut flores Leucoij, Brassicæ, Rapistri. Quinque et sex lacinijs distinctum marginem habet major florum pars, an quatuor folijs compositi?
Ob figuram Laciniæ vel Angulo sunt terminatæ vel rotundæ.
Angulo terminatæ, vel auctæ ut in Borragine, obtusæ ut in Hÿascÿamo.
Rotundæ vel simpliciter convexæ ut in Buglossa, vel sinuatæ ut in Primulâ veris, Cisto, vel fissæ ut in Alsine.
Porrò flos uniformis tunica est vel uniformiter tereti vel plicis aut striis variata.
Plicis, ut flos convolvoli, strijs ut in campanula.
Plicæ porrò vel angulosæ sunt ut in convolvolo, vel rotundæ ut in alijs.
                      CAPVT. XV.
Flos simplex difformis est, qui unius tantum dimensionis terminos inter se similes habet, hoc est cujus non superiora tantum ab inferioribus sed et anteriora â posticis discrepant; uti sunt Lamij, Marrubij, Salviæ.
Flos simplex difformis est, vel semifistularis vel labiatus vel corniculatus vel aliter difformis
Semifistularis est, qui fistula superius obliquè resecta constat ut in Aristolochia item in simplicibus floribus ex quibus capitulum cardui Chrÿsanthemi constat.
LABIATVS est cujus fistulæ superior quasi pars in labia quasi terminatur.
LABIATVS flos, vel uno labio constat vel duobus
Qui uno vel inferiore sivè exteriore tantum præditus est, ut in Chamæpitij altera Dodi sivè Chamedrij, laciniatâ Lobelij, Teucrio vero tam communi quam Bætico (Teucrium pratense non est Teucrium sed Veronicis potius annumerandum) vel superiore sivè interiore tantum labio constat, ut in Acantho Sativo.
Vtroque labio constat, ut major pars florum labiatorum, ut in Lamio, Salviâ, Napello, Delphinio &ct:
Deinde labium superius ut sivè interius vel repandum est, vel deorsim reflexum sivè convexum.
Repandum sivè sursum reflexum est quod convexam faciem sivè superficiem alteri labio obvertit ut in Chamæ, [Scisso?] [written below, another hand: cisso], Lamio-tertio, Pannonico Clusii, item in labio primo
[18/4/7A]

Pannonico Clusii hoc est Lamio Melissifolio Casparis Bauhinij.
Labium deorsim reflexum hoc est cavitatem inferiori, sivè exteriori labio obvertens frequentius est, unde labium hujusmodi galea, cuculus[altered] galericulus, et flos ipse galeatus, cucullatus et gareliculatus dicitur.
Tertiò labium aliud integrum est aliud scissum in lacinias, easque vel convexas vel sinuosas vel angulatas.
Labium Acanthi in tres convexas lacinias scissum est.
Corniculatus flos est flos cavus qui partem aliquam Corniculo similem superiori parti fistulæ suæ annexam habet, hoc est cavam et rotundam partem, quæ in cuspidem non perviam desinat ut in Linaria tam communi quam valentinâ in Delphinio sive flore regio in Impatiente in Balsaminâ foeminâ.
Sunt et aliæ partes fistulatorum difformium florium ut alæ, cristæ, brachia, fimbriæ, [cirrhi? altered] quæ in Delphinijs, Dretubus, satyrijs, Aconitis porrò consideranda sunt.
Inter difformes simplices planè singularis est, qui calceolus Mariæ dicitur.
                      CAPVT XVI.
Flos compositus alius secundum quid alius absolutè compositus est.
Flos secundum quid compositus est qui folium sivè ambitum tantum habet compositum, ideoque sæpe â flore simplici laciniato non ita promptè discernitur.
Flos secundum quid compositus vel ex meris planis folijs figurâ ac situ simillimis est compositus; uti flos Tulipæ, Lilij, Rosæ simplius sivè non plenæ sivè silvestris; Alsines, Leucoij, Rapistri.
Folia plana hic voco quæ non sunt fistulosa aut concava, plerumque autem folia hæc plana nonnihil cavata sunt: sæpè extorsum reflexa.
Ex folijs meris planis sed figurâ ac situ diversis compositus est flos Iridum, [Gladioli? blotted] Gonistæ, arboris-Indæ, Pisorum aliorumque leguminum item in umbelliferis plantis sæpe exteriora folia florum interioribus majora.
Ex folijs quasi planis et corniculis ut in Aquilegia, consolida regali sive delphinio, Nasturtio Indico Aconito Corniculato. etc:
Ex foliis quasi planis & calice ut Narcissi.
[right side of page, another hand: Folijs 4. constant flores Rapistri, Violæ [Matronalic?], Chamædryos sÿlvestris sive Teucrij pratensis, Teucrij 4 [Clarus?] Veronicæ - friticaulis Clusy]
                   CAPVT XVII.
FLOS absolutè compositus est qui ex pluribus flosculis est compositus.
Ex flosculis inquam qui non tantum folio sivè bracteâ colorata verum etiam vel staminibus vel stylo saltem constant et singuli singulis ferè seminibus cohærent.
Flos absolutè compositus vel discus est vel capitulum oblongum vel spica compressior
Discus vel ex nudis sivè solis flosculis constat vel ex flosculis perianthio vestitis.
[18/4/7B]

Ex vestitis flosculis constans discus non nisi in scabiosis (complectimur sub his etiam succisam sivè admorsam) quod sciam hactenus est repertus.
Ex nudis flosculis [reliquorum?] disci ferè omnes.
Deinde discus vel nudus est, vel radiatus.
Discus nudus, ut in Tanaceto, Abrotono foemina.
Discus radiatus, cujus exteriora folia, quæ marginem quasi floris consituunt prolixiora et dispersiora sunt reliquis, quæ discum efformant.
Discus enim est, quod ex pluribus compressis et confertis ita componitur ut unam quasi apparentem superficiem constituat.
Margo ille constat folijs vel quasi planis vel concavis.
Folia quasi plana Marginis vel sunt frontata et quasi parallelogramma, vel cuspidata
Frontata vel sunt integra vel crenatâ fronte ut in Chrÿsanthemo Latifolio Dodonæi.
Folia marginalia cuspidata, ut in Ptarmicâ Austriaca Clusij, Astereprimo Clusij.
Folia marginalia concava, ut in Cyanostæbe Salamantica secundâ Scabiosâ.
[continues at 18/4/7]