Title: | Copy Report On Leipzig Conference In Hand ?, In Latin |
---|---|
Dating: | march 1631 |
Ref: | 17/14/2/1A-20B |
Notes: | Copy at 17/14/1. Turnbull, HDC p142 suggests source. |
[17/14/2/1A]
[another hand:]
[No. 31]
[scribal hand:]
Breuis discursus
de ista conciliatione[altered from comparatione]
religionum quæ instituta fuit Lipsiæ anno
1631. mense Martio inter
Theologos Saxonicos et
Brandenburgicos itemque Hassiacos[altered].
1
Omnia inquit Apostolus, probate, quod bonum est retinete. Non poterunt igitur D. Matthias Höe, D. Pol. Leiser[altered], D Henricus Hopfner Theologi Saxonici ex una: et D. Ioh. Bergius, Theolgus Brandenburgicus, nec <non> D. Ioh. Crocius et Theoph. Neuberger Theologi Hassiaci ex altera parte, qui durante Protestantium Electorum, principium et statuum Lipsiæ anno 1631 mense martio <right margin: conventu> de religionis negotio inter se invicem contulerunt, non poterunt, inquam, cuiquam vitio vertere si viderint hoc suum institutum ab aliis probari et ad examen revocari præsertim cum alioquin scopus ad quem collimant, vz. ut hoc suo privato, ut æstimatum illud volunt, colloquio, alij quoque ad hos et similes[altered from similas] conatus autoritate majori allicerentur, obtineri non posset.
[17/14/2/1B]
2.
Quod si verò rectè institui examen istud debet, ante omnia expendendus[altered] est ille scopus quem Edicti Domini Theologi intenderunt, et deinde media quoque lustranda quæ scopo isti assequendo adhibent. Scopus in genere quidem est, ut in Ecclesia Dei pax et concordia et consilietur et conservetur. Opus sanè maximè Christianum, cujus utilitas nullo[altered] comparari pretio potest, nec humanis linguis satis commendari, sicut et econtrà discordia et inde exortæ lites atque rixæ, sicut in alijs rebus, ita etiam in religione Christiana non tantum per se censetur inter opera carnis, quæ hominem è regno Dei excludunt, sed et tam irreparabilia[altered] secum trahunt damna et incommoda, quæ satis deplorari non possunt. Quopropter sicut istius modi salutares cogitationes et conatus omnes in eminentia constitutos, præsertim protestantes illos Electores, principes atque status, immò omnes tum Theologos tum politicos, tum publicè maximopere decent, illique ad eos qua publicè qua privatim suscipiendos omni ope exorandi et excitandi sunt: ita et hi Domini Theologi maximopere commendandi sunt, quod exemplo suo manudu-
[17/14/2/2A]
-cere alios ad hæc talia voluerint, præsertim Brandenburgici et Hassiaci, ut qui primi motores et Saxonicis rei suscipiendæ autores exstiterunt.
3.
Verum si in specie considerare scopum istum libet, prout res et personas quaspiam speciatim concernit, aliquid examine dignum in eo [invenietur?]. Quod enim ad res speciales attinet, videtur una saltem pars voluisse et intendisse omnes et singulas opiniones in omnibus et singulis religionis partibus conciliare. Quæ quia res impossibilis est, dubium quenquam facere non injuriâ posset, utrum seriò pacem intenderint. Sufficit enim pacificis si in ijs consentitur in quibus salus posita est, In reliquis norunt ferre infirmos et suam cuique libertatem permittunt sentiendi quicquid pro modulo doni veritati judicare potest esse proximum. Modò ne quis datâ operâ falsitatem propugnet, aut veritatem rejiciat, eiusque videndæ occasiones repudiet.
4.
Quod ad personas attinet, ist hic collimatur ut Pontificijs eripiantur magna illa commoda,
[17/14/2/2B]
quæ ex protestantium discordia et litibus illi sibi norunt comparare. Quod si hoc latius se non extenderet, quam quatenus pontificii extra limites scripturæ declinant, non quidem careret sua laude. Quandoquidem autem, ut res ipsa declarat ad omnia illa extenditur, <in> quibus[altered] pontificij et protestantes[altered from disputantes] dissident, in fundamentum hujus rei inquirendum est. Istud autem in eo positum est, quod protestantes in omnibus et singulis punctis, in quibus â Pontificiis discesserunt, jure et meritò discesserint. Hoc verò ita comparatum est, ut dubitari de eo non immeritò possit. Etenim, ut alia nunc mittamus, hoc satis argumenti est, quod nolunt concedere pontificijs bona opera ad justificationem aut æternam beatitudinem esse omni modo necessaria, et Deum non tantum in salvatione, sed etiam in justificatione respicere ad bona opera æquè atque ad fidem. Similiter possibile[altered] esse homini per gratiam Dei vivere secundum præcepta Christi. Certè si hæc duo negantur consequenter tollitur omnis religio, pietas et honestas. Quis enim studebit facere quod ad salutem non est necessarium? præsertim si non tantum carni difficile sed et homini totaliter
[17/14/2/3A]
impossibile sit. Quandiquidem igitur hæc res fundamentum religionis evertit, non tantum tanquam indubitatum quid, non debuisset supponi, sed cum omnibus adhærentibus consequentijs de servo arbitrio, de præter modum corrupta humana natura et similibus,
5.
Sed videamus et media quæ Domini Theologi scopo suo assequendo adhibent, ubi iterum in genere ingens præjudicium se offert. Istud enim quasi profundamento ponunt, quod in omnibus falsis et erroneis â Pontificijs discesserint, adeò ut an omnibus ijs partibus, quæ ipsis cum pontificiis ad huc communes sunt, nihil erroris reperire sit. Esse autem hoc ad minimum dubium Arminiani in Belgio testantur, qui in quibusdam ad Pontificios iterum accesserunt, in quibusdam longius se ab illis sejunxerunt, superque ea re decennalem illam magnam perseqvutionem, carceres atque ex parte mortem perpessi sunt. Docuerunt idem olim et alij, homines quidem simplices, attamen pii et probi vz. Menoritæ et Anabaptistæ diversis in locis. Et nuper in his oris Wigeliani quoque ostenderunt meritò[altered] ulterius esse pergendum. De illis quos
[17/14/2/3B]
Socinianos aut novos photinianos appellant non dicam, qui, ut pronunciant, quibus libri eorum lecti sunt, multò plura supersitionis et papismi accusant quam ulli alij, adeoque longius qui ulli alij â Pontificijs discesserunt. Unde etiam quia minus eis concedunt, magis contra eos consistere possunt quam[altered] alij. Optimè itaque factum fuisset, si cum talibus fuisset collatum, aut illæ ad minimum controversiæ in manus fuissent sumptæ, ut hisce decisis tum papistis tantò melius potuisset occurri.
6.
Huic præjudcio accenseri etiam debet contemptus ille, quo omnes alij homines indigni habentur, ut eorum opiniones examinentur, multo minus ipsimet coram audiantur. Quomodo nam hac ratione papistis potest occurri? An exprobrari[altered from exprobare] illis potest[altered from potestis] si nobiscum ita agunt, cum ipsimet agamus cum alijs? Cur vitio damus papistis, quod sibi imaginantur se solos esse veram Ecclesiam extra quam nihil nisi hæreticos et delirantes enthusiatas invenire sit, si[altered] ipsimet eodem planè modo agimus cum alijs?
7.
Immò, quod pessimum est, condemnant Domini Theologi eos homines qui in religionis quibusdam par-
[17/14/2/4A]
-tibus non sentiunt cum ipsis, qui tamen ab ipsis nec auditi unquam nec convicti sunt. Quamvis autem putare fortè possent, se hoc suum condemnare facilè ex cusaturos, quòd non fecerint malâ intentione, res ipsa tamen longè aliter illud declarat. Quid enim esse potest deterius[altered] quam si quem post mortem quidem æterna salute, in hac autem vita communione Ecclesiæ, immo et civili cohabitatione indignum et incapacem pronuncies? Quod autem suâ condemnatione hoc intendant, testantur tot exempla eorum qui â sociis suæ religionis solummodò propter differentes sententias in negotio religionis carceribus, exilio, alijsque persequutionibus premuntur, quod speciatim, si res postulat ostendi potest. Hoc etiam non esse commodum aliquod ad concordiam <right margin: et pontificiorum infirmationem> medium inde liquet, quod quiuis cordatus hoc ipsum in pontificiis reprehendere solet, tanquam pharisaicum, Turcicum et Antichristianum quid.
8.
Deinde cum ad ipsum tandem examen Domini Theologi pergunt, nec judex neque norma, secundum quam institui collatio ista debuit, rectè ut esse debet, comparata est. Etsi enim Brandenburgici et Hassiaci propriâ ratione uti pro judice[altered] volunt, ut esse <right margin: quidem meritò> debet, si quidem ad sanæ
[17/14/2/4B]
rationis judicium omninò omnia tandem deferenda sunt: Saxonici tamen provocârunt ad judicium aliarum Ecclesiarum et Theologorum, nec non ad
9.
Pro regula et norma eligitur, non ut fieri debat, sacra scriptura prophetarum et Apostolorum,
[17/14/2/5A]
sed partim cujuslibet partis præconcepta senetentia, partim Augustana confessio. Quod ad præconceptam opinionem attinet totum negotium satis testatur unumquemque stare in ijs, quæ ipsemet et socij suæ professionis dudum contra alios propugnârunt. Neutra autem pars concedere quicquam alteri aut se hactenus errâsse agnoscere vult. Hac autem ratione quî potest concordia et conciliatio fieri? præsertim si retinetur ea opinio, ut revera ex altera saltem parte fit,
10.
Augustanam autem confessionem esse scriptum humanum, quod in incertitudine et infallibilitate cum scriptis prophetarum et Apostolorum camparari nequaquam potest, nemo inficiabitur. Nihilo igitur hoc in casu meliores sunt pontificijs, qui pro regula controversiarum eligunt traditiones Ecclesiæ, decreta conciliorum, scripta patrum. Quod si in scriptura fundata est Augustana confessio, non tantum suffecisset sed et melius fuisset, <si> sola scriptura fuisset assumpta et secundum illam articulus unus post alium examinatus. Alioquin eodem jure idem affirmare
[17/14/1/5B]
poterunt pontificii de traditionibus, concilijs et patribus. Sed illi tam ingenui sunt ut non solum in publicis scriptis, sed etiam in proximo colloquio Ratisbonensi rotundè confessi sint quod non omnes religionis articuli, etiam qui ad salutem necessarij putantur, ex solis scripturis absque ope traditionum defendi possint. Quamvis enim in istis quoque articulis scripturâ subinde utuntur, traditiones tamen pro fundamento ponunt, sine quibus aut scriptura apud homines nihil valeat, aut ab hominibus intelligi non possit. Cur non volunt Domini Theologi hoc etiam fateri, cum in Augustana Confessione multi sint articuli quos pontificii non in scripturis sed tantum in traditionibus ajunt fundatos, ut in speciali tractatione mox videbitur.
11.
Ut itaque speciatim lustremus processum Dominorum Theologorum, unâ cum ipsis breviter percurremus articulos Augustanæ confessionis, unde apparebit quod[alered] aut adhuc cum pontificijs sub eodem traditionum Ecclesiasticarum pallio adhuc lateant, aut immeritò ab illis discesserint. Ex quibus porro irrefutabilis est consequentia, quod ista media, quibus ad infirmandos pontificios utuntur, non tantum non prosint ad assequendum quod proponunt, sed insuper Papæ regnum efficacissimè promoveant.
[17/14/2/6A]
Quod si enim Pontificiorum traditiones fulciuntur in quibusdam, et quidem præcipius articulis, certissimè succumbitur. Cur enim in alijs non æquè valeretit? Ad minimum hoc reperietur falsum quod alioquin contra pontificios urgemus, vs. omnia ad salutem scitu necessaria in sacris contineri aut expressis verbis enunciata aut per consequentias legitimas colligenda. Quod si hoc verum esse debet, dimittenda[altered] sunt illa omnia, quæ in solis fundantur traditionibus. In ijs autem, in quibus â Pontificijs præter jus et immeritò discessum est, utique rectius foret erroneam opinionem [
12.
Quod itaque ad primum articulum August. confess. attinet, confitentur Deum esse unum essentiâ sed trinum personis. Iam verò latere ipsos non potest, quod Ratisbonæ audiebatur, vz. nullos omnino hæreticos, inter quos et Arriani alijque trinitatem personarum in una divina, essentia, non concedentes cumprimis intelliguntur, unquam fuisse, refutatos solâ scriptura absque ope traditionum[altered]: unde sequitur hunc articulum absque traditionibus non posse defendi, quod et alij scriptis publicis pronunciant, quia vz. omnia illa scripturæ loca, quæ ad hunc articulum probandum adducuntur aliam ferunt interpreta-
[17/14/2/6B]
-tionem, adeoque ex illis necessariò et indubitatè id, quod intenditur, concludi non potest. [left margin: Matth. 28: 19.] E.g. Cum jubemur baptitari in nomen Patris, Filij et Spiritus S. certè quidem demonstrari ajunt esse aliquem Patrem, Filium et Spiritum S. Esse autem horum quemlibet Spiritum S. præcipuè aliquam personam, et
[17/14/2/7A]
Ex his videre est, quòd dimissis traditionibus articulus de trinitate in una divina essentia asseri non possit. Quod si retinere autem volumus traditiones adjicere non debemus. Quomodo hic transigemus cum pontificijs?
13.
Articulo secundo Domini Theologi â Pontificijs cum Augustana Confessione [word deleted] injuriâ discesserunt. Etenim nullo scripturæ dicto demonstrari potest istud, quod infantibus post lapsum Adæ â parentibus ingeneratur, reverâ peccatum in ipsis esse, propter quod sub æterna Dei ira damnari possint. Quomodo justitiæ Dei foret consentaneum innocentibus infantibus propter culpam alienam, ad quam neque consenserunt neque quicquam contulerunt, tam horribiliter irasci? Alioquin quod Augustana confessio asserit hominem post lapsum naturâ non posse habere veram pietatem aut fidem in Deum, id aut de ea hominis natura intelligitur, quæ ex verbo Dei non instructa, adeoque nihil â Deo auxilij[altered] habet et hac quidem ratione tale quid non improbatur: Quod si verò hic est sensus quasj[altered] homo quilibet, quamvis verbum Dei ipsi manifestetur, tamen viribus naturalibus eo usque <ad> verbum Dei componere se non possit, ut secundum
[17/14/2/7B]
illius manuductionem Deum verè timeat eique credat, id verò scripturæ nullo loco evinci potest, nec consistere etiam potest cum istis multiplicibus scripturæ vocationibus, hortationibus, monitionibus, Immò tollit omne illud studium omnemque operam quam homo conferre et adhibere debet ad se convertendum et Deo obediendum, ut ipsa experientia declarat ob hanc doctrinam neminem ferè studere pietati, cum in opinione sint omnes se nihil posse ad hoc facere, Spiritum Sanctum solum omnia debere operari, de quo postea pluribus.
14.
Quod in tertio articulo Domini Theologi asserunt de Virgine Maria, eam vz. ante partum in partu et post partum mansisse Virginem puram, neque vero homini param tantum esse, nec verò etiam tantum modo [Greek: Christotokon], sed verè [Greek: Theotokon], isti verò decidendo supersedere facilè potuissent, cum salus nostra in eo non sit posita, præsertim cum et constet Pontificios harum partium aliquas non nisi in traditionibus fundatas asserere. Et quandoquidem ipsa personarum trinitas quarum media est Christi Deitas, probari
[17/14/2/8A]
non potest ex scripturis, sed tantum ex traditionibus, certè non multo melius comparatum erit cum unione personali duarum naturarum in Christo et cum omnibus ijs, quæ Theologi de ea hic consignârunt, omnia quoque loca Scripturæ, qua in hunc usum adducuntur, alium poterunt pati sensum, ut hoc ipsum videri potest partim ex Erasmi annotationibus in N. T. partim ex Calvini et aliorum scriptis. Præsertim in memoriam revocetur quod in Ratisbonensi colloquio super hac re actum est. Hæc omnia papistarum traditionibus Ecclesiasticis magnam conciliabunt autoritatem.
15.
Quod si etiam in articulo quarto per satisfactionem Christi pro[altered] peccatis omnium hominum et per fidem id intelligitur, quasi pro nostra justitia venditari debeat quod Christj[altered] justitia quâ loco omnium hominum hoc fecerit, quod homines tenebantur facere, quâque eam poenam, quam nos tenebamur pati, nostro loco pertulerit, in ea quoque parte nimium â Pontificijs discessum est. Etenim, ut Pontificij satis testantur, fidem nobis homini imputari pro justitia in Scriptura equidem dicitur, sed Christi justitiam imputari nobis, de eo ne litera quidem in Sacris extat,
[17/14/2/8B]
nec alioquin ullo modo consentaneum est. Non enim posset Deus ullo jure ab ullo homine obedientiam præceptorum exigere, nec quemquam, ut ut impius[altered from ipsius] esset, propter peccata
16.
Articulo quinto si verba illa, quod Spiritus S. in ijs qui audiunt Euangelium operetur fidem quomodo et quando vult, ita intelligantur, ut homo concipiatur non posse pro lubitu Euangelio credere, sed hoc fieri absque voluntate hominis, quia sic placeat Deo per spiritum suum operari, iterum nimium â Pontificijs discessum
[17/14/2/9A]
est. Hac enim ratione omnis opera hominum tollitur, nec cuiquam[altered] pro crimine intentari potest quod non credit, cum in ipso non sit situm, siquidem procul dubio [
17.
Articulo sexto si talis [sigitur?] fides, quæ alienam Christi justitiam, tanquam sibi imputatam, apprehendat, falsum est talem fidem posse parere bona opera. Cur enim necesse esset? Contrarium potius sequitur. Nam quo firmius credideris alium quempiam tuo loco fuisse justum et hoc tibi iri imputatum, tantò minus eris sollicitus, ut ipsemet justè vivas. Deinde in isto quoque â papatu nimium discessum est, quod bonis operibus nullus in justificatione locus conceditur, et quod quæ Scriptura loquitur de operibus legis, adscribuntur operibus fidei, Euangelij et Spiritus. Est equidem verum, opera justificationem non mererj sed neque fides meretur. Quod si fides justificationis causa etiamsi non mereatur, cur non idem de bonis operibus dici posset? Denique in eo quoque nimium
[17/14/2/9B]
discessum est, [left margin: Iac. 2: 22.] quod fides salvifica contra clarissima Iacobi verba ita ab operibus separatur, ac si ad eius perfectionem opera non pertinerent, [left margin: Gal. 5: 6.] cum tamen Paulus justificationem tribuat ei fidei quæ per caritatem efficax est, [left margin: Iac. 2: 17. 26.] et Iacobus istam fidem, quæ absque bonis operibus est, pronunciat esse mortuam, id est coram Deo non valere. Quod si ita descripta fuisset fides salvifica, quod sit fiducia in Deum, quâ omnia, quæ Deus promisit, obtinemus per Christum quatenus vel quia mandatis eius, quantum possibile est, obedimus, tum dici sanè posset hanc fidem, quantò firmior est, tantò minus <left margin: posse> [
[17/14/2/10A]
veneris inter mercatores nihil nisi usuram, avaritiam, fraudem, mendacia, juramenta, [word deleted] dolum, foenus, et omnis generis injustitiam inveneris. Quibus accedit superbia, voracitas, ebrietas, convivia, lusus otia et similes voluptates carnis, inter multos etiam fornicationem et impudicitiam observes. Si pauper aut mendicus ante fores aut valvas est, plerumque audit: Deus te juvet, apage, nihil hic tibi dabitur: aut si quid subinde accipit, satis id profecto paucum est, nec absque insigni increptione et objurgatione sæpe datur. Quid autem in cultu Dei agitur? Itur in templum, domi etiam postilla legitur, et interdum Biblia, sed absit ut vita secundum hæc instituenda sit. Est ipsis tam firma fides, ut etiam absque operibus bonis et pia vita Deo placere possint, neque pastor melius potest docere, quin et vitâ suâ idem sæpe ostendit. Admodum amat [sæpe?] invitari ad convivia et munuscula accipere. Agit itaque sic ne hujus occasiones subvertat. Opifex rustico nihil melius agit. In aulam si veneris, omnia plena superbiæ, libidinis, voracitatis, potationis, conviviorum, saltationum, fornicationum, adulteriorum, imprecatio-
[17/14/2/10B]
-num et contemptus in divinum verbum. Pastor aulicus habet concionem et hâc peractâ sæpe interest est in aula poculo salutis bibendo. Si reprehenderet, hoc verò princeps non ferret. Vel consulem aut nobilem levibus dictis offenderis, inter quos tamen nemo est, quin fide suâ se salvatum iri speret.
18.
Articulo septimo docetur semper esse et manere aliquam Ecclesiam sanctam. Hoc ipso protestans nostra Ecclesia ferè penitus evertitur. Acutis enim oculis opus erit, aut conquirendi infantes fari vere nescii, moribundi facultate eloquij priuati, aliique incogniti et muti religionis nostræ professores, si Ecclesia nostra per istos mille sexcentos annos ostendenda est. Quod si itaque hoc quoque in loco Augustana Confessio stare debet, libens equidem viderem quomodo absque traditionibus saluari hæc illius assertio possit.
19.
Articulo octavo primò omnium de vi et efficacia sacramentorum non immeritò disquireretur, et an illa quoque demonstrari absque traditionibus possit. Deinde magnus Ecclesiasticæ disciplinæ defectus hic animadvertitur, quod ministri impij non tantum non excommunicantur ex
[17/14/2/11A]
Ecclesia, sed etiam in ministerio relinquuntur, et tanquam animarum curatores honorantur. Sed nimirum si disciplina et lustratio ista instituenda esset, multæ forent Ecclesia absque pastore. Quin nescitur quâ ratione incipiendum. Est enim ita abolita Ecclesiastica disciplina, ut nesciatur amplius quid rei sit. Relegantur ad consistorium[altered]. Atenim quales quæso res sunt quæ in consistorium deferuntur? Tales[altered] certè tantum quas [word deleted] nec magistratus politicus impunitas dimitteret. Quando unquam quisquam ad consistorium delatus et citatus fuit propter ebrietatem, rixationes, avaritiam et foenus saltationes et lusus, superbiam et neglectum concionis, immisericordiam[altered] in pauperes et peregrinos et similia peccata!
20.
Articulo nono docetur etiam Infantes esse baptizandos, quod Pontificij, ut vel infantes norunt, ad probandas suas traditiones adducunt, quia vz. nullo loco scripturæ, sed solis traditionibus demonstrari possit, sicut hoc in Ratisbonenesi colloquio disputatum est. Nihilominus miseri Anabaptistæ condemnantur et pontificiorum traditiones adhuc rejiciuntur.
[17/14/2/11B]
21.
Quoniam Domini Theologi in Articulo decimo improbârunt de Coena domini improbârunt et rejecerunt transsubstantiationem, concomitantiam aut perpetuam sacramentalem præsentiam corporis et sanguinis extra actum mandatum, [Greek: synousian], coëxistentiam, inexistentiam, omnem corporatem præsentiam, itemque adorationem ad panem aut speciem panis directum: meritò etiam abjicere debuissent non[altered] solum corporalem fruitionem, sed etiam realem præsentiam, collationem, distributionem et fruitionem substantiæ corporis essentialis quod <pro> nobis traditum, et ipsius sanguinis Christi, qui pro nobis effusus est. Sicut enim hæc talia absque [Greek: synousia] ad minimum tempore celebrationis, esse non possunt, nec causa dari potest cur Christus, si præsens est, adorandus non sit, ut hoc ante annos quosdam D. Bergius in libello Das die wörtt noch fest stehen satis demonstravit: ita nec hoc, nec illud ullo testimonio Scripturæ sed solis traditionibus demonstrari potest. Annon igitur iterum traditionibus ingens hic patronus paratus est?
22.
Articulo undecimo confessio et absolutio con-
[17/14/2/12A]
-funduntur. Potest autem quisquam alicui alij privatim aut publicè peccata sua confiteri etiamsi iste alius nullam habet potestatem ipsum absolvendi, aut peccata ipsi remittendi. Sufficit si consilio sano ipsum in viam reducit, aut Deum pro ipso orat, ut is â peccatis eum absolvat, ut docet Apostolus Iac. 5: 15. 16. Habere autem ministrum potestatem privatim et separatim absolvendi ab istis peccatis, quæ non speciatim contra se commissa sunt, id nullibi præterquam in traditionibus suum habet fundamentum. Itaque hic iterum arandum est vitulo Pontificiorum, quibus tamen resistere volumus.
23.
Articulo duodecimo fides[altered] fit pars essentialis poenitentiæ, quam emendatio sequi demum debet, cum tamen emendatio ipsissima anima veræ et perfectæ poenitentiæ sit. Vera enim ac perfecta poenitentia et conversio â bono ad malum <malo ad bonum> unum idemque est. Hæc autem conversio propriè in emendatione consistit ut animam et vitam emendemus, veterem hominem deponamus et novum induamus. Hanc conversionem fides demum sequitur, attamen cum differentia. Si enim
[17/14/2/12B]
emendatio re ipsa præstita est sequitur fides absoluta Deum remissurum peccata quia vz. emendatio jamtum facta est. Sin verò adhuc in proposito est emendatio, aut omnibus Christi mandatis nondum conformis, fides conditionata sequitur, Deum vz. remissurum peccata si me, ut proposui, emendavero. Hæc autem fides ad salutem nondum sufficit, adeoque nec tale propositum ad veram poenitentiam sufficit. Itaque hic iterum nimium discessum est.
24.
Articulo decimo tertio indicandum fuisset quid sint sacramenta et quot. Siue enim sacramenti vox mysterium significet, ut habet vulgatus, sive visibile signum invisibilis gratiæ, ut quidam describunt, injustè Pontificijs contradicitur quod non nisi duo sacramenta sint. Et quæri non abs re posset cur hæ[altered] tantummodo res et non aliæ sacramenta appellanda sint. De vi, quam habent, supra dictum. Fuisset autem hic quoque dispiciendum an absque traditionibus possemus subsistere.
25.
An uocatio ministrorum, de qua articulus decimus quartus, ut hodiè quidem intelligitur absque traditionibus asseri possit valde dubium est.
[17/14/2/13A]
Quid si deficiente[altered] vocato, ordinato et confirmato ministro alius quispiam vir pius et doctus se offerret, qui simplices erudiret, ægrotos visitaret, et omnia ille faceret quæ ministri officium secum fert, quâ scriptura talis quispiam absque traditionum ope redargui posset.
26.
Articulus decimus quintus ipsis Dominis Theologis ex parte contrarius est. Dicitur enim istas[altered] esse[altered] observandas ceremonias Ecclesiaticas, quæ absque peccato observari possint. Cui igitur usui sunt tot imagines et similia cum quibus Dei[altered from Deus] cultus[altered] ad[altered] minimum ab idiotis Deo gratior censetur? Cur indies adhuc novæ fiunt [letter deleted] et veteres expoliuntur? quin cur ideò sacra Dei præcepta truncantur? Denique cur tot libri scribuntur ad hæc defendenda? Proponitur tanquam liberum quid et adiaphorum et tamen experientia ipsa demonstrat nemini[altered from nemine] esse liberum intermittere aut abolere. Rejiciuntur traditiones, et tamen hæc et similia multa, ut hactenus monstratum est, absque traditionibus defendi non possunt.
27.
De libero arbitrio articulo decimo octavo iterum immeritò discessum est, dum recusatur homini in conversione ad Deum, etiam postquam verbum
[17/14/2/13B]
Dei
[17/14/2/14A]
ut Augustana confessio ex Augustino fatetur, homo habet liberum arbitrium vestem aliquam induendi, genua flectendi coram idolo, committendi eadem: ita etiam necesse est, ut habeat liberum arbitrium non induendi non flectendi, non commitendi. Pariter <se> res habet cum prævaricatione omnium præceptorum Dei. Quisquis igitur habet liberum arbitrium præcepta Dei non violandi, is utique habet liberum arbitrium in obedientia præceptorum Dei vivendi, id quod Dominis Theologis contrarium est. Quod si verò constanter tenent hominem non habere liberum arbitrium obediendi præceptis Dei, dicere etiam non possunt eum habere liberum arbitrium non obediendi et resistendi, sed hæc fient necessariò. Sicut de lapide non potest dici quod jaceat liberè aut liberè decidat, aut de igne quod liberè urat. Non potest enim hoc omittere nec contrarium facere velle, quia natura eius eum sic inclinat. Quod si fateri coguntur Domini Theologi etiam hoc quod necessario resistat homo nec possit aliter, manet utique quod ante dictum est, vz. non hominum[altered] sed Dei culpam esse quod homines nolunt converti, id[altered] quod ipsimet blasphemum agnoscunt. Quomodo etiam quæso Deus absque injustia punire posset homines pro eo quod se convertere nolunt, si facere illud non possent?
[17/14/2/14B]
An etiam magistratus subditos suos ideo absque injustitia punire posset, quod nollent
[17/14/2/15A]
Hujus rei inter alias et hæc causa est, quod homines persuadentur se non posse sese â malo ad bonum convertere velle. Quis enim laborabit facere, quod sibi impossibile esse novit. [right margin: Ioh. 6: 40] Tractionem Dei expectant, et nolunt scire quod Deus per verbum suum et promissionibus suis eos velit trahere, sicut infans pomo, aut, ut Augustini simili utar, sicut ovis manipulo graminis potest attrahi, aut sicut gallina pullos suos cibo attrahit. [right margin: Phil. 2: 12.] Expectant ut Deus in se operetur et velle et perficere, et nolunt discere quod Deus quotidiè suis promissionibus, hortationibus et comminationibus velit[altered] efficere[altered] istud velle, et suo auxilio velit[altered] operari istud efficere, si modo non volentes resisterent, si modò ipsimet vellent, ut ibidem Apostolus loquitur, cum timore et tremore facere ut salvarentur. Itaque operari Dei cum libero arbitrio hominis facilè consistit. Si quis tibi pro itinere dimidij milliaris emetiendo mille ducatos promitteret, puto sanè quod et [Greek: to] velle et [Greek: to] efficere in te operaturus sit, præsertim si currum et equos adderet et viam justè [
[17/14/2/15B]
sunt Dei promissiones[altered], eiusque media quæ nobis subministrat, si modò non datâ operâ pertinaces essemus. [left margin: 1. Cor. 2: 14.] Allegant quod homo naturalis nihil intelligat eorum quæ sunt spiritus Dei. Sed cur sunt homines [Greek: Psychikoi] hoc est, naturales et quasi pecuini, <qui> [word deleted] istis tantum rebus agglutinati sunt, quæ ad hanc vitam pertinent, et econtra
28.
Articulus decimus nonus bonus quidem est, quod Deus autor peccati non sit. Quod autem cum alijs Augustana confessio articulis, præsertim cum eo de servo arbitrio, consistere non possit, paulò ante demonstratum est. Si quid etiam in articulis reliquis decidendum occurret, id ex ijs, quæ dicta sunt hactenus, æstimari facilè potest.
29.
De electione melius videntur docere[altered from docentur] Domini Theologi Saxonici quam Brandenburgici et Hassici. Illi enim pro fundamento electionis ponunt fidem in homine, et infidelitatem pro fundamento reprobrationis. Eorum enim sententiâ electio fidem sequitur, et reprobratio infide-
[17/14/2/16A]
-litatem ac impoenitentiam, saltem ex ordine divini decreti, id quod hi posteriores negant et electionem pro fundamento ponunt, quam fides et perseverantia sequatur. Directe enim ex hoc sequitur quod quicunque electi sunt, electi sint ideò tantum, (:non dico eo fine, sed ex hac causa impulsiva) quia Deo ita placuit. Et quamvis fateri non volunt reprobationem etiam ita absolutè factam esse et tantum propterea quod Deo ita placuit, non possunt
[17/14/2/16B]
-terrogentur cur Deus hunc elegerit, alium reprobaverit, respondere possunt, quia Deus in hoc fidem et perseverantiam præviderit, cum Brandenburgici et Hassiaci nihil aliud respondere possint quam quia Deo ita placuit: Quis es ô homo qui cum Deo expostulas? etc. quanta profunditas divitiarum etc? quoniam tamen Theologi saxonici fidem ipsam viribus humanis penitus adimunt, et soli spiritus S. operationi adscribunt, non possunt tamen, cum quæritur, qui fiat quod Deus operetur per verbum et spiritum suum fidem in hoc homine, in alio non operetur, cum tamen ambo pariter destituantur viribus verbo et spiritui se accommodandi, non possunt, inquam, aliter quam cum Brandeburgicis et Hassiacis respondere quia Deo ita placuit, quis es ô homo etc. At verò non parum in eo situm est ut ad tales quæstiones rectè respondeatur. Si enim hoc negotium in absolutum Dei beneplacitum resolvitur, jam antè demonstratum est inde sequi reprobationem absolutam quæ facta sit non propter peccata, sed quia Deo ita placuerit, itemque irrefutabiliter sequi Deum esse autorem peccati, ut ut ex utraque parte Domini Theologi istud fateri nolint. Ex his autem omnis generis proter via et negligentia in cultu diuino potest exoriri, præsertim si accedat, quod ab utriusque
[17/14/2/17A]
partis Theologis docetur, Deum ab æterno certos quosdam homines nominatim et quidem ita elegisse, ut impossibile sit eos finaliter in infidelitate perseverare. Cur non posset aliquis 2dum hanc doctrinam dicere: Si sum electus, satis saluabor etiamsi de salute sollicitus non sim. Deus enim, cum placuerit, per Spiritum suum fidem ita in me operabitur, ut diutius resistere ipsi non potuero. Si verò reprobatus sum, frustra sollicitus ero de fide, ad quam tamen non [word deleted] pervenirem, aut si pervenirem, amittenda tamen iterum esset, ne consilium Dei mutetur, cum jam tum ab æterno â Deo decretum sit quibus dari fides <right margin: et perseverantia debeat et quibus non dari? Libens equidem viderem quomodo hunc nodum tum Saxonici tum Brandeburgici atque Hassiaci rectè possint soluere. Sic autem facile et rectè ad superiores quæstiones responderi potest, si liberum arbitrium in homine se convertendi aut in infidelitate perseverandi, spiritui S. obediendi aut resistendi pro fundamento ponitur: Si docetur Deum ante posita mundi fundamenta fecisse decretum non nominatum de certis quibusdam hominibus, sed generatim hunc in modum: Quicunque homo per verbum illud, quod manifestabo, constanter est crediturus, et spiritui, quem mittam, non restiturus, is erit ele-
[17/14/2/17B]
-ctus et salvabitur. Hanc electionem assumptio quidem particularis sequitur eo tempore cum homo quisque vivit, cum mox hic, mox alius quispiam se ad fidem convertit, et tum demum, cum actu credit, nominatim etiam eligitur. Quæ cujusque particularis electio ita tamen comparata est, ut irrita fieri possit
[17/14/2/18A]
quis interrogaturus erat cur Deus viam operum rejecerit[altered] et viam fidei in Christum hominibus injunxerit, responsio est, quia Deo ita placuit, ut misericordiam suam humano generi tantò magis commendaret. Cum autem Iudæi objicere possent, Deum hac ratione ipsis injuriam facere, quod tali viâ velit justificare homines, quâ æquè facilè Ethnici ac Iudæi pro populo Dei censeri possent, quin quâ fieri facilè posset ut Iudæi rejicerentur, quibus tamen Deus promissionem fecerit[altered from fecerint], quod sint futuri eius populus quique legi eius semper obedierint: Huic objectioni Apostolus respondet Rom. 9. et ostendit ipsis nullam[altered from nullum] fieri injuriam per
[17/14/2/18B]
uni præ alio, ut placuit, misericordiam exhibuit, alium autem in propria et spontanea malicia relinquit, immò etiam præterea indurat, ut in Mose hoc appareret, in quo ipsimet nullam reperiri posse injustitiam faterentur ad fin. v 18. Quod si Iudæi super hac re indignabundi dicturi essent: Quid igitur nos accusat Deus, quis voluntati eius resistere potest? Quod si etiam rejecti sumus, ut tu Paule ais, in nobis utique non est situm quod non convertimur, et fidem quam prædicas, recipimus. Ad hoc sequitur responsio: Iudæos potius debere præcedentia sua peccata, quibus meriti sint hanc rejectionem agnoscere et deprecari, quam tam insulsas voces eructare. Miser verò homo, inquit Apostolus, quis tu quæso es, quod cum Deo expostulare vis? num dicit figmentum fictori cur me tale fecisti? Annon habet potestatem figulus in tutum, ut ex eadem massa faciat aliud quidem vas ad decus aliud verò ad deducus? etc. Ex hac
[17/14/2/19A]
deductione videre est verba hæc non loqui de æterna Dei prædestinatione, aut de æterno decreto reprobationis aut electionis hominum; sed de eo, cur
[17/14/2/19B]
ut et Iudæi se convertant, et sic denuo fiant Dei populus. Super hoc mirabundus exclamat: [left margin: Rom. 11: 33. 34. 35.] O profundas diuitias, tum sapientiæ tum cognitionis Dei! Quam imperscrutabilia sunt eius judicia, et viæ eius impervestigabiles! Quis enim cognovit mentem Domini, aut quis ei fuit â consilio? aut quis prior dedit ei et reddetur ei? Hinc iterum judicare licet, verba hæc loqui de re longè alia quam hac est, ad quam â Dominis Theologis trahebantur.>
30.
Hæc ita breviter unius cujusque, cui salus sua cordi est, considerationi volui proponere, additâ hac sincerâ petitione ut in timore Domini bene perpendantur. Præsertim hoc, an non multis in rebus â Papatu nimium discessum sit, et econtra in plurimis nimium eidem adhuc adhæreatur, unde conjici potest, quod quamdiu quis tales opiniones non dimiserit, nihil idoneè aut constanter possit contra Pontificios peragere. Domini Theologi
[17/14/2/20A]
nolint illud superbè contemnere aut vilipendere, etiamsi prægrandes titulos non habet et[altered from aut] authoritate nullâ[altered] se jactat. Cogitent et olim irrationalem asinam plus vidisse doctissimo prophetâ Bileam. Alij autem homines ex somno securitatis tandem velint evigilare, et quisque pro se, quomodo ducatur circumspicere. Non aurum sunt omnia quæ splendent. In re pecuniaria non credis quod alij dicunt, sed ipsemet cognoscis tabulas et apochas ne fallaris. Iam autem plus in salute tua situm est, condemnatio æterna est damnum longè gravius et horribilius, Diabolus etiam, mundus et propria nostra caro in hoc casu longè magis ad decipiendum et seducendum seduli et occupati sunt. Et tu tamen ipsemet oculos aperire non vis et circumspicere utrum bene an malè ducaris. Deus misericors omnes nos per Spiritum suum excitet et gubernet, ut nobis ipsis attendamus, verita-
[17/14/2/20B]
-tem videamus, justitiam faciamus, atque ita per Iesum Christum æternam beatitudinem consequamur.
Amen.