The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, Bishop Morton To [Dury], In Latin
Dating:undated
Ref:17/1/1/1A-12B: 1B, 2A-B BLANK
Notes:Copy at 17/1/2.
[17/1/1/1A]

[another hand:]
Bishop Morton.
[another hand:                Bishop Morton/]
[17/1/1/3A]

                  Salutem in Christo.
Dici vix potest (Vir eximinie) quantâ lætitia pagellæ tuæ nuper ad me datæ animum perfuderint, prout intellexi nonnullam spem jam affulsisse cum Augustanæ Confessionibus professoribus Germanis veram, et germanam fraternitatem conciliandi: nam cum dulce sit nomen pacis, tum verò res ipsa multo jucundissima, præsertim religiosa si sit, quæ profectò veras omnes unitates in se complexa est. Non possum igitur non gratulari tibi (mi Duri) cum quam sustines, provinciam, et [Greek: pragmateian] procul dubio Apostolicam, usque a deo semper felicem, ut nunquam frustrà esse potuerit, quia aut ad audientis salutem proficere si recipiatur, aut si respuatur[altered] in offerentis sinum rursus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> recidire<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, ac redundare certum est. Verum enim verò duo video abs te posita Controversiarum Capita, quæ obstare videntur, quò minus in unam Ecclesiæ corpus brevi coalescamus: quarum prias
[17/1/1/3B]

ad Eucharistiam spectat. Alterum prædestinationis mÿsterio involvitur. In quibus componendis quod judicium meum deposus mihi præposterum[altered from præsterum] videtur: potius peritos Medicos imitandis esse duxi, qui nonnunquam Contraria curant Contrarijs perinde et nos quoniam opinionum dissidia animorum odia generant, prius charitatis glutino adversantium voluntates, et affectus unire necesse est, ut eorum in controvertendo æstus, et opinionum hiantes scissuras facilius resarcire possimus. Cui ego officio deesse nec possum, nec debeo. Quæ verò à me ad utramque Controversiam dicentur, tribus verbis perstringere mihi liceat. [Videlicet?] Rationem incundæ Concordiæ cum ingenijs pacis studiosis facilem; cum rigidioribus possibilem; cum utrisque per <quam> necessarium esse.
Facilitatem satis arguit; et planè demonstrat ea, quæ olim intercedebat amicitia inter utriusque sententiæ professores, quamvis gliscente tunc judiciorum discrepantiâ.
[17/1/1/4A]

Res hæc magni momenti est, nec igitur exemplis utendum est obscurum virorum, sed eorum qui fuerunt ex utrâque parte omni exceptione majores. Itaque consultant illi, si placet, suum Lutherum, Melanthonem, Iacob. And. Brentium: Nos Calvinum nostrum, Bucerum, Pet. Martÿrem, et Zanchium in medium proferemus, qui singuli in Ecclesiâ Christi, velut primæ magnitudinis lumina fulserunt.
  Primo in loco de Luthero exstant egregia Calvini Elogia etiam tum cum Lutherus in nostros omnes in Causâ Sacramentariâ atrociter invehebatur, et ad par pari referendum pariter invitabat: quorum iras tum effervescentes ne ebullirent miro artificio[altered] repressit. Calvinus (a) <left margin: (a) Cal Ep. 57. Bullingero.> "Sed hæc cupio vobis (inquit) in mentem venire; primum quantus Vir sit Lutherus , et quantis dotibus excelllens, quantâ animi fortitudine, et constantiâ quantâ dexteritate, quantâ doctrinæ efficaciâ hactenus
[17/1/1/4B]

ad profligandum Antichristi regnum et simul propugnandam salutis doctrinam incubuerit. Sæpe dicere solitus sum, etiamsi me Diabolum vocaret, me tamen hoc illi honoris habitarum, ut insignem DEI servum agnoscam."
  Hæc Calvinus tam pacatè, tam placidè, tamque indulgenter, ut jam non homo, sed ipsa humanitas loqui videretur; Paulo post argumentum Apostolium nostris veluti frenem in os injecerat, ne nimium excandescentes in iras erumperent: "Nostrum tamen est (inquit) sic reprehendere, si quid in eo mali, ut præclaris illis donis aliquid concedamus ne igitur nobis eveniat, quod denunciat Paulus (ut invicem mordendo nos, et lacerando consumamur) etiamsi ille nos provocaverint, abstinendum potius à certamine, quam ut communi Ecclesiæ jacturâ vulnus augeamus"
  Ipsus autem Lutherus quid? in præjudicio correptus ita prorsus efferbuit, ut omnem cum nostris societatem fustidiret? Imò ne cum Calvino quidem amicitiam inire detrectabat,
[17/1/1/5A]

cum tamen eum moverat Causæ nostræ Sacramentaria assertorem strenuissimum fuisse. Ipsis si lubet loquatur Calvinus (b) <right margin: (b) Cal. Tract. 2. def. de Sacram: Cænæ.> "Quanquam Lutherus me (inquit) privatim adeo sibi hostem noluit, ut meæ sententiæ non ignarus, propriâ tamen manu gravatus non sit me reverenter salutare (nam Westphali improbitas [hucusque?] me impetire cogit, ut Verbo, qui ille usus est, referam) Post cum Marpargi dimidia Conciliatio facta esset, nec ab eo Conventu digressum affirmat eodem quo ante loco. Oecolampadium et Zwinglium habuisse, quos illis fratrum loco sibi post hac fore sanctè pollicitus fuerat. Secundò quanta Melanthoni, Iacobo Andreæ, et Brentio intercessit cum nostris, quamque religiosa necessitudo, mutuæ eorum salutationes, ceu amicitiæ sÿmbola locupletissimi testes esse possunt. Melanthon ad Calvinus sic Epistolam exorditur (c) <right margin: (c) Melant. Calvino [inter? any more? MS torn] Calvi Epistolas: 187.> "Reverende, et Christiane frater, non
[17/1/1/5B]

despero nos esse collocaturos, et deinde concludens: Oro filium DEI Dominum nostrum Iesum Christ. custodem Ecclesiæ suæ, ut te, et nos omnes gubernet. Bene Vale Charissime frater." Præterea noster Sturmius quod observabit de Melanthone, et aliis minimè nos celabit. (d) <left margin: (d) Ioh. Sturm. ad princi. Frid. inter Calv. Epistolas 304.> Quasi Philippus Melanthon (inquit) [non?] sententiam suam (nempe de re Sacramentarià) non communicaverit cum petro Martÿre, post cum aliis multis, cumque illis amicitiam perpetuam coluerit: Deinde Iacobus And. et Brentius sententiæ Lutheri de Sacramento Cænæ unanimiter adhæserunt: de quibus tamen Calvinus. (e) <left margin: (e) Calv . Epistola 240 Iacabo And. et Epist. 32 Farello.> Non parum gratæ fuerunt eximie Vir, et ex animo colende frater (Iacobum And. alloquitur) quod inter infaustas, tristesque dimicationes, quibus invitus exerceor, eodem semper te erga in animo esse testantur; deinde tuam ego animi moderationem exosculor, et Laudo. Vale Ornatissime Vir, et mihi
[17/1/1/6A]

observande frater. Dn. Brentio salutem plurimam opto: Dominus felici spiritu te regere, virtute fulcire, et benedictionibus augere pergat. Et rursus alibi. Brentius te salutat. Sic inter illos agebatur, quidni et nos mansuetudinem induentes istorum heroum vestigiis insistamus? Illine ut meras charites exspirarent, nos autem ut flammas, et furias exhalemus? Absit!
  Thesin primam absolvimus; secundam aggredimur.
  Thesis secunda: Viam omnem non penitus interclusam nobis esse, vel ad animos rigidos, et planè exulceratos componendos.
  Liceat mihi usurpare illud Aristotelicum in scholis sæpe decantatum, sed sensu aliquantulum diverso: Quæ conveniunt in eodem tertio, inter se conveniunt. Similiter apud me statuo. Quamvis in Causa Eucharistica opinionibus plurimum distracti simus, extare tamen adhuc communia quædam principia, et q. [Greek: kriteria], ex quibus quivis
[17/1/1/6B]

non pjudicio occæcatus assentionem possit elicere: Unum est [Greek: autopistos] [scripturarum?] authoritas; Secundum Antiquitatis lumen sanè meridianum, de quibus non est his disserendi locus. Illa verò tria minimè sunt præter mittenda, quæ sunt ab adversantium ipsorum q. sinu deprompta. A primo eorum auspicabimur. Confessio Augustana apud Theologos Saxonicos instar Oraculi haberi solet. jam si nostrarum partium homines cum illa consenserint, equidem non video quid magis consociationem mutuam constituendam fuere possit. Certè quidem habent illi in hac parte sibi consentientem Calvinum (f) <left margin: f) Cal. Epist. 236 Martino Scarligio Ecclesiæ Ratisb. Pastori.> Ego, si quis alius (inquit) veram etsinceram Consensionem expeto, quam modo DEUS ipso verbo suo sanciat. nec verò Confessionem Augustanam repudio, cui pridem sciens, ac lubens subscripsi. Rursus (g.) <left margin: g) Calv. Opusc. tract. defens. 2. de Sacr. Cænæ.> In Confessione (inquit) qualis Ratisbonæ edita fuit, dico nullum verbum extare, quod doctrinæ nostræ contrarium est: et si quæ ambiguitas in sensu incidat, nullum
[17/1/1/7A]

magis [id altered?] cum esse interpretem, quam authorem ipsum, cui id honoris pro suo merito facilè pij omnes, et corditi deferunt. Hæc ille, nec illi comites desunt, qui ejusdem cum eo sunt sententiæ in Causâ Eucharisticâ. Ioh Sturmius (h) <right margin: h) Epistola Sturm ad Frid. princip. inter Epist. Calv. 304.> Ego certè in eorum numero sum (inquit) qui de participatione Corporis, et sangvinis Domini Iesu Christi Confessionem Augustanam approbant. Hieronÿmus Zanchius calculum suum adijcere gestit (i). <right margin: (i) Zanch. miscell. Trac. de Cænâ Domini Confess. ad Magistra.> Profiteor (inquit) quoties contigit, ut de hoc articulo aliquid dicerem, me semper continui inter hæc tria capitula: Quorum primum est, In Cænâ Domini non solum panem et Vinum, sed ipsum etiam Corpus, et sangvinem Domini verè nobis à Christo oblata f esse, verè etiam percipi, et à nobis verè manducari, et bibi. Alterum, id verò non Ore, et dentibus corporis, sed verâ, et actuali, fide fieri: ac proinde Tertium, id à fidelibus tantum non autem ab ijs, qui fide destituti sunt. Hæc
[17/1/1/7B]

autem Capita à Verbo Dei sunt, neque pugnant cum Augustanâ Confessione. Hæc cum ita se habeant, multò æquius possint nostri ab illis Viris Clarissimus impetrare, extra illam Confessionem Augustanam, sancitam olim tanquam communem norman fidei protestantium omnium qua a papistis discriminarentur nulla [Greek: paradoxa] alia nobis velint, veluti adversus partem communem obices obtrudere. Alterum ejusdem generis principium, quod etiam Ratio dictat, hoc est, Nunquam est antecedens aliquod urgendum, aut premendum cujus necessarium Consequens, et Consectarium non licet admittere. At verò satis constat Lutherum ut Idolatriæ periculum amoliretur (K) <left margin: K) Epistola Sturmij inter Calv. Epistolas 304. et 45. quæ est Saltzeri ibid.> Venerationem in Eucharistiæ celebratione ante exercitam, et in eundem finem ipsam Eucharistice sublevationem sustulisse. Brentium etiam (l.) <left margin: l) Calv. Ep. 32. [Farello?]> vehementius pugnâsse contra Impannatum Deum, sic enim ipse appellat. (m) <left margin: (m) Melant. Epistola Calvino q inter ejus Epist. 187.> Melanthonem denique in Cæna [Greek: arto latreian]
[17/1/1/8A]

respuisse. Exorandi igitur sunt pii illi, et eruditi Viri ut apud[altered from apude] se perpendant, annon hæc, quæ summâ suâ cum laude submoverunt, et aversati sunt, istius tamen quæ adhuc apud eos obtinet sit ubiquitatis germana proles. Tertior in loco ne quis forte prætexat, nihil quicquam remittendum esse de asperitate, et acerbitate eâ, quâ primum Zwinglii, et Oecolampadij patientiam exercuerunt, illi denuo rogandi sunt, ut pro suâ singulari prudentiâ inter hæc ingens discrimen agnoscant. Ananias in Act. 9. ut primum monitus est à visione, ut manus Saulo imponeret, nonnihil reluctatur; Audivi à multis (inquit) de viro ist hoc; Post consilio Dei clarius explicato, gratulabundus Saulum amplectitur: Saule frater (inquiens) Dominus misit me ad te. Idem pariter suprà in ipso Luthero nobis observare licuit erga Zwinglium, et Oecolampadium, quos cum audit nil nisi meras figuras in Eucharistiâ agnoscere, vehementer exosus est: Ut vero
[17/1/1/8B]

mentes eorum rectius explorâsset, dextram illis societatis benevolè reverenterque porrexit. Eandem prorsus erga eos Calvini mentem fuisse ipse ultro fatetur (n) <left margin: n) Calv. opus. def .2. de Sacr. Cæna.> Cum ego inquit à tenebris papatus emergere incipiens legerem apud Lutherum <nihil> in Sacramentis ab Oecolampadio, et Zwinglio reliquum fieri præter nudas, et inanes figuas, ita me ad eorum lectione abalienatum fuisse fateor, ut diu à lectione abstinuerim. Hæc Calvinus tunc de illis, cum quibus tamen postea conjunctissimè vixerat. Quidni igitur Saxonici Theologi erga nos Lutheros se præstent, priusquam nos Oecolampadio, et Zwiglio in hæc causa inferiores esse experiantur.
  Thesis Tertia: Utrisque per necessariam esse hanc, quam nunc optamus amicam conspirationem, atque consensum.
  Non est instituti nostri in Locos Communes ex-
[17/1/1/9A]

-currere, et exspatiari, unde labor immensus, fructus per exiguus: potius ea argumenta comparare par est, quæ non impetrare, sed imperare, non movere, sed impellere, non denique suadere, sed quodamodo cogere ad consentiendum possint. Nec sanè ulla promtiora aut exquisitiora esse video ad hanc Communionem formandam, firmandamque Media, quam quæ ex utriusque partis communi gaudio, communi luctu, communi periculo, et denique ex lucro communi emergunt. Genuini Christi membri indicium nullum expressius, aut exploratius, quam [Greek: to sympathein],quod in duobus potissmum cernitur: Unum est conceptâ Reconciliatione gaudium, quale fuit divina illa psalmistæ [Greek: epiphonesis?] de Unitate fratrum. O quam bonum, et quam jucundum! Alterum est ex dissentionis tædio,
[17/1/1/9B]

luctuque cordolium, quale nimirum populus Iudaicus expressit per sua de divisionibus Ruben anxia suspiria. Gliscente apud Corinthios schismate hortatur eos Apostolus ut mente, et sententiâ sint [Greek: katertismenoi]: Vox ab [Greek: artizein] quæ apud Medicos sonat Membra luxata in suum locum restituere. Idem ut Philippensium animos componeret, ô quam sacro fascino est usus.
  Si qua (inquit) Consolatio, si quod solatium charitatis, si quæ communio spiritus, si quæ viscera, et miserationes explete meum gaudium. Unde verò? pergit. Ut itidem sitis affecti, caudem charitatem habentes, [Greek: sympsychoi ki hen phronountes]. Ipsa suada credo si loqui posset non potuisset [Greek: emphatikoteros] ubi quot verba, tot tela quæ nimirum animas nostras percellant, fodiant, et lancinent. Unicam addam ejusdem Apostoli
[17/1/1/10A]

Unitatem complurium concatenationem ad Ephesios: Unius corporis: Unius Spiritus: Unius Spei: Unius Vocationis: Unius Domini: Unius fidei: Unius Baptismi: Unius Dei, et patris omnium. Quæ singula uni ejus proposito inserviunt, ut nimirum Ephesii studeant servare Unitatis spiritum per vinculum pacis. Quod ad periculum attinet, nemo nostrum ignorat imminere nobis Romani Antichristi tÿrannidem, qui apud se suaviter decantat imprimis funestum illud, et fatale Divide, et impera, vel potius expugna, et in orcum pcipita, nempe Dividendo. Nam Regno Diviso ne Gehenna quidem potest consistere. Ex aliis sapere discamus. Guelphis, et Gibellinis conveniebat inter se, cum communis hostis emerserat. Ut nos servemus, non expurgiscimur? De lucro quod dixi. Numquid
[17/1/1/10B]

potest aliquid esse ipsâ salute majus? quanquam et hoc quoque quo communius, eo majus, meliusque. Proponamus igitur ob oculos nostros Deum vos oro, atque obtestor Ecclesiam Græcam, quæ jam fraternitatem nostram ambire quodammodo videtur; ut apparet ex (o) <left margin: (o) Titulus hic Confessionis est.> Confessione fidei à Reverendissimo patre Cÿrillo Patriarchâ Constantinopolitano, omnium Ecclesiarum Orientalium nomine imperrimè edita, quæ est in Articulis singulis ab eo propositis, et pervulgatis cum Protestantium Confessionibus per omnia consentiens. Hanc ego amplissimam Orbis Christiani partem videre mihi videor ad primum consociationis nostræ nuntium in amplexus nostros convolaturam illico: quam spem nostram si Christus beaverit, posset hæc una res omnem omnium Imperatorum, Triumphorum, et Trophæorum splendorem et gloriam antecellere.
[17/1/1/11A]

   Ad Alteram tuam Quæstionem festino. Altera Controversia, quæ de Articulo uno immensi mÿsterij de prædestinatione ex prævisâ fide et operibus. Hæc altera quæstio est (ut ex litteris tuis intelligo) in quam aliqui pacis alioquin studiosi veluti in scopulum impegerunt. Ergo ut quivis intelligat me non meâ sponte hanc tanquam ansam disputandi quæsivisse, sed in eam potius incidisse pernivitum; non jam Argumentatoris, sed duntuxat hortatoris personam eam geram, quam temporis ratio mihi imposuit. Propterea Ornatissimi Doctores Saxonici, hanc meam suasionem, uti spero, æqui, bonius consulturi sunt, in quâ eos obnixè oro, precorque primum ut in hac causâ in gratiam redire velint cum suo Luthero, qui (prout decuit filium gratiæ) Gratiam Dei omnimodo gratuitam esse semper artè
[17/1/1/11B]

tenebat, accurateque defendebat. Deinde ne patiantur se ab ipsis Papistis, etiam Iesuiticæ sectæ Doctoribus primarijs Bellarmino, Toleto, Pererio, Suareo, Salmerone, Maldonato, in gratiæ Divinæ Patrocinio et propugnatione superari; à quibus Doctrina de prædestinatione ex prævisione Fidei, aut operum tanquam purus putus Pelagianismus explosa est. Postremò non ultimæ prudentiæ laus est, ex hoste utilitatem capere. Prodiit duobus [left margin: Guliel. Gibieuffe de libertate Dei, et Creaturæ] abhinc annis Liber Gulielmi de Gibieuffe Ordinis Oratorij, præsbÿteri, et Doctoris Sorbonici hodierno papæ Urbano dicatus, in quo inseruntur Verba Clementis Octavi de auxiliis gratiæ; Summa est, Totam eam Doctrinam ad Normam doctrinæ Sancti Augustini de Gratiâ astringi debere, eundem Augustinium Ducem agnoscendum esse, atque sequendum: propterea quia sanctus ille Vir nihil videtur prætermisisse eorum quæ ad psentes
[17/1/1/12A]

Controversias pertinent, et quoniam multi prædecessores nostri (inquit) Doctrinæ Augustini de Gratiâ tam acres fuerunt assertores, et vindices, ut eam quasi hæreditario jure relinqui in Ecclesiâ voluerint, æquum non est ut patiar illam hac hæreditate privari. Hactenus Papa, in cujus judicij non dico Authoritatem, sed profectò Veritatem Calvinum si nunc in vivis esset juraturum fuisse, nullus dubito; quem quicunque legerit, facilè agnoscet in hisce Controversiis Augustini hæredem fuisse ex asse.
  Vides tandem (dulcissime [Greek: eirenedioktes]) quomodo tua Importunitas, meusque in Causâ tam necessariâ Zelus Orationem hanc meam últra Epistolæ metas protraxerint; in quâ si minus judicium, attamen pro Christianâ pace studium meum poteris agnoscere. Omnis veræ pacis Author Dominus Christus Iesus te ad tantam Negotiorum molem pro pace publicâ animosè susti-
[17/1/1/12B]

-nendum Spiritus Virtute corroboret. Vale.
                    Tho. Dunelmensis
                       Postscript.
Tantum abest ut prior hæc nostra [Greek: philadelphias] prensatio præjudicio sit nobis, ut honori sit potius. DEO ipso Doctore, et Duce, de quo Evangelista 1 Ioh. 14.
       Ipse dilexit prior.   T. D.