The Hartlib Papers

Title:Copy Tract In Hand ?, In Latin
Dating:undated
Ref:16/9/25/1A-15B: 15A BLANK
[16/9/25/1A]

              Apud Iodocum à Rehé habentur
                      hæc sequentia.
[left margin, another hand: 3 illeg. German words]
         I. Opus quoddam particulare; scilicet
             pars .1. super 100. luna. in sol.
Primo loco conficiatur seu præparetur dulcis Spiritis Salis hoc modo. Recipe spiritum salis, et admisce ei bonum spiritum vinj: Destilla ea simul per alembicum: Vel, ut alio loco habetur apud eundem, Pelle distillatum spiritum Salis in uas recipiens, quod contineat Spiritum Vini,ut hac ratione hi duo spiritus uniatur: Tum destilla adhuc ulcerius 2. uel 3. vicibus geminum istum Spiritum per alembicum. Ita habes Spirium Salis dulcem. Hic spiritus non corrodit aut soluit ipsum corpus solis; sed, si affundatur subtilj calci solis extrahit in digestione summum solis colorem seu tincturum et rubedinem, relinquens in fundo ipsum corpus <left margin: seu caput mortuum> uel terram solis in corpore eximinè albo. Sic itaque per hunc liquorem extraxisti sulphur solis. Quo facto Recipe Spiritus [vitriolj?] partem 1. [aquæ?] fontanæ part: 2; in quibus solue limaturam mars solutione facta, fiat euaporatio usque ad cutisula apparentum et reponatur hæc mate- [left margin & underneath, another hand: several illeg. words unrelated to the text, in German, French & Latin. Consistit in Societate]
[16/9/25/1B]

-ria in cellam, ut abeat in cristallos; qui leniter candefiant sub capella, et conuertentur in rubicundissimum puluerum: Huic affunde acetum destillatum; quod intra .4. dies nox extrahet essentiam seu sal martis <left margin: ita ut caput motuum in fundo maneat colore pallido: Abstrahe effusum acetum per destillationem; et manebit in fundo sal. mars.>. Recipe huius salis mars part: 6. prædicti sulphuris solaris part.1. Coniunge ea in Spiritu nostro Mercurij; (NB huius præparatio habetur infra in processu uniuersali ad lapidem Philosophicum); Et resoluet hic Spiritus ista duo olea sulphurra seu salia in oleum. Quo facto Spiritus iste per destillationem abstrahatur, utpote qui facillimè propter naturam suam volatilem transcendit; Ita remanebit duplex illud oleum in fundo uasis, multo pulchrius, quàm ullus Rubinus. Huic igitur oleo affunde exactissimo pondere triplam quantitatem Spiritus mercuris. Fiat circulatio in cineribus per mensem; et coniungetur seu unietur Spiritus iste cum sol et mars. Quo facto, fiat horum <[circulocis? MS faded] et> [congulatio? MS faded] donec omnia abeant in subtilem puluerum; quod fiet intra .8. septimanas aut circiter. Quando igitur uidebis omnia esse fixa, tum Recipe huius tincturæ part: 1. solis purgatissimi part. ¨. et pro-
[16/9/25/2A]

-be ac diligenter ea simul funde; Ita habetis, facta refrigeratione, subrubrum puluerem: Huius pulueris partem. 1. proijce <left margin: siue impone> in part. 100 lunæ purgatæ, et solutæ antea ac[altered] in calcem redactæ, et funde ea simul cum Borace Venet; ut abeant in unum corpus: Et habetis [left margin, another hand: Si Credere fas est] uexissimum aurum Vngaricum omnia mundi examina sustinens; si modo luna rectè ac debitè fuerit purgata: Autor dicit se ter expertum fuisse huius laboris veritatem
         II. Processus particularis, quem autor
           sese accepisse dicit à Domino Hieronymo
           Bergero Londinense, et verum in suo
                   labore comperisse.
Recipe calcem lunæ purgatissimæ; solue eam in nostro Spiritu Mercurij; [left margin,another hand: Stultorum plena sunt omnia] ita abibit in spissam quandam et viscidam aquam: Quo facto, abstrahe rursus Spiritum Mercurij per destillationem, et remanebit in fundo corpus colore cæruleo: Hoc desicca suaui igne, ut reducatur in subtilissimum puluerem. Huic pulueri guttatim, ueluti quadam imbibitione, instilla sulphur animans, quod in centro nostri mercurij latet:
[16/9/25/2B]

Macerentur simul, et quando calx illa non potest amplius quicquam imbibere, tum desiccetur et figatur, donec omnis humiditas euanescat; quod fiet spatio 5 septimanarum; Tum postea fundatur cum pauxillo Boracis, ut abeat in corpus. Ita habetur bonum et molle aurum.
           III. Processus uniuersalis ad lapidem
             Philosophorum, quem autor dicit, se
              fæliciter quatuor uicibus absoluisse.
[left margin, another hand: Vitriolùm vngaricùm Martinùs Schmudt hùnc laborem publicavit]
Recipe Miloirtiua riciragnun lib. 36. usque ad libr: 40. <left margin: (NB. alibi dicit accipiendas esse lib: 10. 12. vel.15)> Soluatur in tepido calore per aqua fontanam, aut aqua pluuiam; solutio filtretur; euaporetur ad cuticulæ apparentiam et abeat in cristallos in loco frigido uel cella. Hi cristalli vitreo pelui impositi in calido hypocausto vel suauissimo calore concident seu resoluentur in puluerem album vel flauum; Hunc puluerem solue iterum ut prius, et abiectis fæcibus, repete priorem laborem, donec post solutionem nullæ amplius fæces in fundo colligantur; Ita accedet <left margin: materia> ad qvandum dulcedinum, acrem [left margin, another hand: vitriolùm vivide.] tamen quodammobo in lingua, et erit insignis vividitatis; Hosce igitur purificatos cristallos viri-
[16/9/25/3A]

-des serua optimè, ne quid impurj illis misceatur, aut viriditatem suam perdant; utpote, qua amissa indubitatò laborabis inuanum. Ad hanc autem perfectionem purificationis peruenies demum, posteaquam 10. uel 12 vicibus solutionem prædictam repetiueris filtrando, coagulando, et leniter exsiccando. Tunc itaque hanc materiam tuam suaviter calcina, donec omnis humiditas desiccetur usque ad album, cineritium vel flauum colorem; ac deinceps per frusta eam immitte[altered from immitendo] in retortam, ponendo in unamquamque retortam libras 10.; oppositoque recipiente firma benè iuncturas in capacj seu largo furno; ita ut carbones desuper immissi possint ad latera retortæ decidere in craticulam.
Hisce omnibus ita dispositis administra leniter ignem per .4. horas; ita ut exinde materia incipiat excitari seu commouerj, et emittere spiritus in <vas> recipiens: Tum itaque ulterius undequaque obtege retortam carbonibus et urge intenso igne per dimidiam horam; ita copiosè prodibunt spiri-
[16/9/25/3B]

-tus, atque ea ratione simul transcendet terra Philosophica: Elapsâ ullâ horâ dimidiâ remitte agnem ad priorem gradum, atque continua illum, donec uideas prodire rubras guttas; quod plerumque fit sub horam 13. vel 14. Tum festinanter et citra ullam moram remoue tuum uas recipiens, et probe illud obtura seu occlude, ne euaporent spiritus: (hi spiritus dicuntur Foetor Philosophicus): Tota autem illa materia quæ in destillatione transcendit, est Chaos Philosophorum; Et quod residuum est in retorta, et deinceps transcendet, hoc prorsus inutile est in hoc opere, et proinde abijciendum. Istud igitur chaos per distillationem obtentum, quiescat ita per octiduum, ut benè refrigescat et subsidat. Tum per alembicum <left margin: (NB alibi dicit hoc Chaos inueniri informa alicuius aquæ citrinæ, à qua quis cogatur abscondere faciem suam: Hanc igitur aquam esse filtrandam; atque post filtrationem demum separandam à phlegmate)> destillando abstrahe ab eo phlegma in B. M: atque, ubi siccari uidebis alembicum, ita ut nulla amplius humiditas vel guttæ in eo deprehendantur, tum tolle curcurbitam tuam, et ulterius in cineribus elementarum ac phlegmaticam aquam separa, diligenter attendens; ne qui spiritus transcendant; Ita obtinebis chaos legitimum, et exi-
[16/9/25/4A]

-mium in liquore subspisso, et subrubro, <left margin: turbido> ac instar plumbi ponderoso; id quod inuenies in fundo relictum, ferè ad quantitatem 12. ounces xij cum dimidia half ounce aut circiter[altered] (NB alius quidam dicit, se ex 10. libris materiæ crudæ obtinuisse tantum octo uel ad summum, 9 aut 10 [lothones?] simplicis[altered] chaos ante eius putrefactionem).
Ex præcedenti igitur chaos ulterius præparatur Spiritus Mercurij, sulphur Philosophorum, et Sal Philosophorum seu terra foliata.
Et primò quidem Spiritus Mercurij præparatur hoc modo: Recipe prædictum chaos, et immitte illud in phialam; sigilla eam Hermeticè, et fiat digestio in B. V. per .8. septimanas; Ita colligetur in summitate Spiritus mercurij admodum clarus instar lachrymæ vel cristallj, et in fundo subsidet nigra quædam subrubra materia instar axungiæ uel picis. Abstrahe igitur hunc spiritum mercurij per destillationem; quippe qui est uera fontina Philosophorum, et facillimè transcendit: Hunc spiritum diligenter serua seorsim, sigillans uas tuum luto sapientiæ;
[16/9/25/4B]

Residuam autem materiam iterum committe putrefactioni, ut prius, si forsan adhuc plures spiritus ex ea possint colligi: Quando autem nulli amplius colliguntur; tum accipe illum tuum spiritum, quem habe adeptus es, et rectifica eum septies, ut optimè ab anima et terra separetur: Quo facto asserua eum accuratè, quia est purgatissimus et rectissimè præparatus: Residuum autem, quod in septenaria illa rectificatione Spiritus mercurij subinde in fundo fu vasis relictum fuit, illud coniunge cum priore ista nigra seu picea materia, q à qua primum tuum spiritum Mercurij per destillationem abstraxisti[altered].
Porro sulphur Philosophorum ita præparabis. Recipe omnem illam nigram seu piceam <materiam> et desicca eam optimè, ut candeat sub cappella seu operculo fictuli per integram horam aut circiter, donec assumat colorem croceum, seu medium inter subflauum et rubrum. Quo facto huic tuæ desiccatæ materiæ affunde præcedentem spiritum mercurij; et fiat putrefactio <left margin: per .2. menses.> in B. V.: Ita spiritus ille mercurij tanquam fontina, extrahet
[16/9/25/5A]

oleum incombustibile seu mercurius Philosophorum. Hanc igitur extractionem separa à fæcibus, et rursus abstrahe, spiritum mercurij per destillationem; ita remanebit in fundo sulphur anima, seu aurum Philosophorum: Vel etiam, uti hic autor in historia sui laboris se operatum fuisse narrat, ita procede. Recipe Desiccatam illam materiam crocej coloris, et affunde illi[altered] prædictam aquam seu spiritum mercurij; et vaseque debitè occluso, repone ea ad faciendam extractionem in suauem calorem per 4. dies nox. ita tingetur aqua illa mercurij eximis colore citrino. Hanc tincturam purissimè effunde à terra in paruulam phialam, et, imposito alembico, ac firmatis optime iuncturis, abstrahe rursus per destillationem Spiritum mercurij, donec in fundo relinquatur igneum quoddam oleum instar rubini rubicundum. Quo facto, denuò affunde priori isti terræ tuam aquam mercurij, et quicquid spatio. 7. dierum extractum fuerit, illud iterum adde priori tui oleo rubicundo, atque rursus per Alembicum abstrahe ab eo tuum
[16/9/25/5B]

Spiritum mercurij. Idque fac etiam tertio: Qua quidem vice ultima deprehendes, vix intra 12 dies tingi aut colorari tuum menstruum, neque etiam colorem eius ullatenus comparari posse cum extractione prima et secunda. Coniunge igitur omnes extractiones seu tincturas, et separa iterum ab illis aquam seu spiritum mercurij, ut prius: Ita habes quoque sulphur seu animam, aut aurum Philosophorum.
Denique etiam Sal Philosophorum præpara hoc modo: Recipe Residuam illam terram, ex qua extraxisti sulphur Philosophorum, et candefac eam igne, ut probe desiccetur, atque tum affunde ej calidè spiritum mercurij: Ita Spiritus ille mercurij extrahet sal ex corpore seu terra. Deple seu effunde hanc extractionem purissimè, et abstrahe rursus ab ea Spiritum mercurij per destillationem; ita remanebit sal in fundo; quod seorsim serua optime: Terram autem residuam iterum expone igni, ut candeat sicuti prius; factoque eo, affunde ei denuo
[16/9/25/6A]

spiritum mercurij; et fiat putrefacto, et abstra effusio ac abstractis spiritus mercurij: <ut prius> idque repetatur donec nulla amplius extractio <fieri> animaduertatur aut obseruetur: Tum abijciatur terra, et probè asseruetur, istud sal: quippe quod est sal Philosophorum, sal fusibile, Lac Virginis, et Terra foliata. Notetur autem probè, ut semper, facta aliqua salis extractione terra de nouo candeat in igne, atque ut tum demum ei iterum calidè affundatur Spiritus mercurij ad ulteriorem salis extractionem. Vel etiam paulo aliter hoc sal ita præpara secundum modum illum, quem[altered], hic idem autor narrat se in eius præparatione aliquando fuisse secutum. Recipe prædictam illam terram cineritij coloris, unde sulphur philosophorum fuit extractum, et desicca eam intensè sub aliquo fictili, ut candeat; Tum affunde ei aquam mercurij calidam, et impone illa in calorem per .4. septimanas; Ita emanabit seu effluet ex terra illa cineritia, materia quædam alba
[16/9/25/6B]

instar albi, et fusi salis <left margin: seu albi mellis>, in forma quidem humida sed tamen sicca interim, et absque omni humiditate, quæ in calore fluida est; in loco uerò frigido coagulatur. Ab hac igiter matrice, quæ ex terra dimanauit[altered] et lac virginis appellatur, separa vicissim, (abiecta scilicet terra, ex qua illa effluxit) aquam mercurij; et terram illam fusibilem, seu istud sal Philosophorum repone in cineres, ut desiccetur: in quibus si quiescat ad mediocrem seu blandum ignem. per .4. septimanas et unum atque alterum diem aut circiter, per se resoluetur et abibit in subtilem, album, siccum, et omninò transparentem et pellucidum puluerum.
Iam igitur sequitur compositio. Recipe Spiritus Mercurialis seu fontinæ ounces VI, aut circiter et diuide eas in partes 12., ita ut quæque pars habeat half ounce De hisce 12 partibus affunde partem unam, [1 half ounce?] id est dragman semis, in phiala dragmis duabus siccæ illius et tranparentis terræ, seu salis philosophorum, et serua in suaui cinerum calore, donec
[16/9/25/7A]

optimè rursus desiccetur, quod fiet intra .4. dies nox. Quo facto, iterum affunde half ounce ut prius; idque repete toties, donec materia illa seu terra foliata aut sal Philosophorum omnes istas 12. partes imbiberit seu absorpserit; quo facto, unita erunt corpus et spiritus; eaque ratione irrigasti et humetasti terram Philosophicam, ita ut deinceps apta sit et parata ad recipiendum semen; adeoque absoluetur hic labor spatio .5. septimanarum, et euanescet omnis humiditas, ac omninò sicca <et alba> euadet materia: quæ etiam, si leuiter tantum septimanâ sexta ignem auxeris, incipiet sursum euolare et ascendere; attamen intra 1´ septiman: rursus descendet et subsidet.
Hunc igitur in modum præparatâ terrâ, Recipe oleum in tuum incombustibile, seu sulphur Philosophorum, aut animam illam rubram, quam antea ex terra subrubra extraxisti[altered], et affunde eam huic præparatæ terræ (qua quantitate hoc debeat fieri autor non satis exprimit. Nam alibi dicit, accipiendas esse part .2. ad .6.; vel part .3. ad 9: alibi autem dicit, acci-
[16/9/25/7B]

-piendas esse partes 5. sulphuris Philosophorum ad partes .9. prædicti albi: atque iterum alibi dicit, accipiendas esse part: 1´ istius sulphuris Philosoph:. easque diuidenda esse in partes nouem, ita ut seorsim pars una post alteram, interposita subinde [word deleted] <cuiusque> imbibitionis desiccatione, affundatur huic terræ/). Quo facto, totum illud compositum eleuabitur in altum, et conuertetur ipsum corpus, unà cum sua aqua et anima in mixum quendam nigrum vaporem nebulosum seu nebulam <nigram> in summitate vasis, ita ut inferior uasis pars omninò relinqutur uacua; quæ nigredo <left margin: (hanc dicit autor esse, decantatum illud caput corui et sublimationem philosophicam).> durabit per 48 dies nox.; ijs autem elapsis incipiet conuerti, in varios et multiplices colores, quos me omnes memoria retinere impossibile est (alibi dicit inter cineritium et album colorem apparere omnes colores, <left margin: scilicet in prima operatione imbibitionis cum spiritu mercurij> non quidem in ipsa materia, sed in vase tantum); atque tandem per colorem cineritium transibit in pulcherrimam albedinem instar niuis. Hanc igitur
[16/9/25/8A]

si post fige per mensem unum, et elapso eo, impone parum de ea in candentem laminam; ita abibit protinus in fumum, ita ut nihil omninò eius remaneat præter pauxillum rubicundi olej; Vnde videns, nondum satis fixum esse materiam, neque etiam perfectè[altered] adhuc mixta <et unita> esse omnia membra, repete priorem imbibitionem et desiccationem ut prius, idque fac etiam etiam 3tio. et .4to. Ita uidebis, quod post unamquamque imbibitionem delirus ille senex incipiat uolare. Post quartam autem imbibitionem <left margin: (hanc alibi <autor> dicit sublimationem). et desiccationem legitimam deprehendes, materiam seu opus tuum acquisiuisse ingressum, et in proiectione tingere partes 10. cuprum. mercurius. uel luna [word deleted] ad ab album uel ad rubrum pro ratione factæ digestionis. Comple igitur tuas imbibitiones usque ad nouem vices; ita inuenies lapidem tuum omninò fixum et perfectum, ita ut una eius pars figat ac tingat partes 1000000 cuiusque metalli. Namque post 4tam. imbibitionem lapis iste (si modo de-
[16/9/25/8B]

-bite figatur, ita ut, acquisita sanguinea rubedine, candeat in igne) sola sui una parte tinget partes 10; post quintam autem imbibitionem tinget partes 100; post sextam, partes 1000; post septimam, partes 10000; post octauam, partes 100000; post nonam autem partes 1000000.>
IV. Processus ex [word deleted] <another hand: Antimonio>
          Roinomitnag
[left margin, another hand: antemoniùm ab hic labore scripsit Rogeriùs Bacho Anglùs apùd Currùm[altered] Triumphalim[altered] Basilij. et hic labor et plenùs mendalionis et deceptionis]
Recipe Rijnomitnag illius, quod intrinsecus flauum est vel rubicundum <q.v.> Puluerisa, et solue in aqua Regis facta ex [vitrioli?] part 1´., Salis Armoniaci part: 1. Antimony part: ´, Salis nitri part 1´., Salis gemmæ part: 1., Aluminis entati part ´, (NB hæc aqua Reigis facienda est leni igne; nam copiosè <left margin: et cum magna violentia> prodeunt spiritus; qui etiam valdè penetrant; et proinde cauendum est, ne noceant laboranti). Facta solutione præcipita materiam tuam more chymico sine omni mora (nam
[16/9/25/9A]

aliàs combureretur et corrumperetur in ulla aqua perfectum istud oleum Rynomitnag, quod quæritur) et edulcora eam optimæ: Quo facto, [left margin: antimonij.] affunde ej bonum acetum destillatum, et fiat putrefacto ac solutio per 40 dies nox. Tum, effuso hoc aceto clarè per filtrum aut aliàs, iterum affunde materiæ tuæ nouum acetum, et procede ut prius, atque tum, separata illa extractione seu solutione, abijce fæces: Solutiones autem euapora ad siccitatem; atque iterum solue nouo aceto; itidemque etiam denuò abstrahe acetum ut prius, et materiam in fundo manentem edulcora optimè et desicca illam leniter ad solem uel suauissimum ignem; namque illa admodum est uolatilis et auolat simulac sentit ignem. <left margin: Ita habes rubicundum puluere Rynomitnag.> Hîc igitur ad subsidium vitæ pro continuando opere maiorj Recipe huius materiæ præparatæ part: 1; Salis armoniaci part: 1, salis nitri part: 1; Roboat (quo scilicet puri-
[16/9/25/9B]

-ficantur corpora part: 1. Misce, et impone luna finæ, soluta in aqua fortis; Et si habueris lunæ marcam .1. inuenies ounce ij solis in puluere ad fundum præcipitarj.
Continuatio operis. Recipe Rubicundum illum puluerem Rynomitnag, et affunde ej rectificatum Spiritum vinj; Solue in Balneo <left margin: tepido> per 4. dies nox. Solutionem deple, et affunde residuæ materia novum Spiritum Vinj donec nulla amplius fiat extractio aut solutio: Tum abiectis fæcibus, <left margin: (si quæ remanserint; quæ tamen exunt paucissimæ)> claram illam solutionem pone in cucurbitam, adaptato alembico et recipiente iuncturisque optimè firmatis, et suauissimo calore per B M. abstrahe Spiritum vinj ad siccitatem; quo facto, illum S. V. iterum reaffunde, ac denuò abstrahe ut prius; idque repete, donec videas S.V varijs ac multiplicibus coloribus transcendere per Alembicum: tum tempus est, ut <left margin: paulatim> intendas seu
[16/9/25/10A]

augeas ignem [2/3 words deleted], donec per rostrum Alembicj transcendant guttæ, et abeant ins in eximium ruburum oleum instar sanguinis: namque oportet totum corpus in forma olej transcendere, et destillare in recipien suas oppositum. [several words deleted] <Equidem hæc est uia secretissima <left margin: Philosophorum> Philosos>, circa præparandum [word deleted] <arcanum> oleum Rynomitnag: Et quidem illud est admodum nobile, fragrans seu ben olens, ac efficacissimum, utj audies. Hîc iterum ad subsidium vitæ Recipe huius olej half ounce; Saturni secundum artem calcinati ounces iiij et [guttatia?] instilla oleum illud huic calcj saturnnj, ac pone ea [in? MS faded] calorem secreti furni per .10. dies & nox. augens subinde ignem de duobus diebus in duos dies per unum gradum secundum proprietatem huius furnj: Post dies 4. accendatur tertius gradus ignis seu caloris; et seruetur per .3. dies & nox. Quibus elapsis aperi fenestram 4ti gradus
[16/9/25/10B]

atque iterum serua per .3. dies & nox. Tum sufficit: Proinde exime; et inuenies saturnum in superficie nigrum ac leuem instat alicuius leuissimi puluisculj <left margin: carbonum>. Sub negredine autem ista inuenies materiam excellentis coloris medij inter rubedinem et flauedinem. Hanc funde cum Borace, et deprehendes Saturnum tuum conuersum in optimum aurum; Ita habes iterum subsidium ad continuandum opus magnum.
Secunda operis continuatio. Recipe prædictum oleum tuum, quod adhuc cum spiritu vinij (sicuti cum eo per alembicum transcendit) coniunctum est, et abstrahe ab eo istum. S.V. suauissimo[altered from sauissimo] igne per destillationem ex Balneo; ita ut certus esse possis, nihil amplius de S. V. esse peres oleum; quod facilè cognosces exinde, si incipiant aliquæ guttæ olej simul cum
[16/9/25/11A]

S. V. transcendere; Quo viso, omnino remoue ignem utcunque etiam leuem, et refrigescant omnia. Tum seorsim serua illum S. V., qui summæ est virtutis efficaciæ et operationis in corpore humano, et omnibus accidentibus quorumcunque morborum et infirmitatum: In fundo autem vasis inuenies rubicundum oleum Rynomitnag instar sanguinis. Linteis igitur ac luto unà cum alembico cautè sub motis et ablatis, ne quid impuri in oleum incidat, accuratè illud asserua: Ita habes oleum quod obscurâ seu cæca nocte lucet instar carbonis ardentis: Atque hoc rubrum, nobile, et coeleste oleum tollit seu curat omnem morbum et lepram imperfectorum corporum metallicorum, ac perducit ea ad perfectionem auxj.
Tertia operis continuatio. Recipe igitur
[16/9/25/11B]

optimè purgati et fini auxi quantum putas posse sufficere; Resolue illud in rectificato Spiritu vinj: Quo facto ponatur in digestionem per mensem unum; ac postmodum suauissima destillatione abstrahe rursus S. V.: idque repete toties, donec aurum tuum instar succi alicuius maneat in fundo; Atque hæc est ratio antiquorum præparandj aurum. Cæterum ego tibj ostendam viam meliorem; nimirum ut loco ipsius auxi præparati accipias Mercurium Solarem, uti infra eius processum descripsi, (dëest): Abstrahe <adeo> aquam seu humiditatem, ut in subtilem puluerem mercurij solaris, donec omne ingrediatur (hic in Germanico aliquid omissum). Postea in phiala optimè sigillata pone pone in calorem primi gradus in furno secreto seu arcano, et relin-
[16/9/25/12A]

-que in eo <left margin: per .10. dies & nox.>, donec puluis et oleum omnino desiccentur, omniaque simul abeant in cineritium puluerem: Elapsis illis decem diebus intende ignem ad gradum secundum; ita cineritius ille puluis imbuetur colore nigro, et paulatim conuertetur in mediocrem albedinem; adeòque etiam circa finem horum decem dierum acquiret materia intensam albedinem; qua tamen caue mouearis; nam illa est solummodo ex mercurio solis, qui oleum nostrum absorpit, et in uisceribus suis illud adhuc continet; sed virtute ignis rursus oleum nostrum superabit hunc Mercurium <left margin: et interiora eius foràs protrudet>, et dominabitur colorè suo rubicundissimo. Proinde, elapsis 20. diebus, tempus est, ut aperias fenestram textij gradus: Quo facto; albedo petet interiora, et paulatim prodibit loco eius rubedo. Hunc itaque gra-
[16/9/25/12B]

-dum itidem serua per .10. dies; Ita inuenies puluerem istum in colore rubicundissimo, qui antea fuerat albissimus instar zaccharj. Noli autem eo moueri: quia rubedo illa adhuc est volatilis, et minime fixa: Elapsis autem iterum istis .10. diebus, ita ut iam præterierint dies .30; aperi fenestram ultimi gradus itidem ad 10. dies. Relinque ita in fusione per hosce .10. dies materiam tuam; postea exime; et inuenies in fundo admodum pulchrum, pellucidum, et instar rubinj rubicundum lapidem Hoc lapide facies proiectionem, uti supra dictum est, sub tractatu De Moloir Moloirtiua.
           Multiplicatio Veterum sapientum seu
                     Philosophorum.
Posteaquam sapientes inuenerunt transmu-
[16/9/25/13A]

-tationem imperfectorum in sol, tandem quoque longâ inuestigatione viderunt, lapidem multiplicari duplici ratione; nimirum .1. in uirtute (de qua multiplicatione actu autor se acturum dicit in Tractatu, de sole). .2. in quantitate; ita scilicet, ut nihil interim de bonitate b qualitatis seu uirtutis lapidi depereat. Hæc posterior itaque fit ita; Recipe lapidem tuum: puluerisa tenuissimè, et adde ej <left margin: (NB. hæc quantitas dubie exprimitur[altered] ) nimirum hisce uerbis; Quantum eius lapidis fuerit adde ei mercurium solis [utj?] supra doctum est).> parem quantitatem Mercurij Solis, ut supra docuimus: Immitte hæc simul in phialam rotundam; Sigilla Hermetice; et repone in furnum arcanum, ac administra ignem, ut supra; eo solo excepto, quod non opus est tanto tempore: Nam ubi antea requirebantur .20. dies, ubi in hoc opere sufficiunt dies quatuor.
[16/9/25/13B]

                 De Iove.
In Recipe aliquid arcani esse autor inde colligit et concludit; quia nouerit aliquos in urbibus, ubi habentur fodinæ metallicæ, qui arcana quadam arte se ex Ioue separauerint sol et luna; atque hoc ipsum etiam dicit, quosdam præstare in Anglia, adeòque inde fieri, ut non exportetur ex Anglia stannum; itidem quoque refert Regem Sueciæ Carolum hoc secretum non nouisse sed non usurpasse; Quin etiam Hersbergerum hanc artem ualde quæ siuisse asserit, sed frustra tentasse omnia, siquidem conatus fuerit illam invenire in Spiritu Iouis; cum tamen post separationem corporis et spiritus verisimilius sit hoc secretum latere in corpore fixo; ita ut in hoc corpore potisimum sit augmentum solis; In in spiritu uerò au-
[16/9/25/14A]

-gmentum lunæ. Putat igitur procedendum esse hoc modo. Recipe limat Iovis lib .1; Salis nitrj lib .1. Misce; separa spiritum ab anima per combustionem, sublimando per tot ollas ut nosti. Caput mortuum, quod erit fixum instar lapidis, adeò ut etiam ignis ex eo per collisionem elici queat, funde cum antimonio ut inde fiat Regulus, quem funde in bacillos; et cimenta illos copiosâ calce viuâ in igne circulj[altered]: Tum impone illos plumbo in cineritio, et adde illis lunam finam; Ita, quod in cineritio manet bonum est; Et habebis optimum lucrum in cineritio, et separatione aqua fortis; scilicet habebis .3. part: lunæ et partem unam solis.
Quando autem tuum caput mortuum Iovis cum antimonio fundis in Regulum, atque antea cum Tartaro ea præcipitasti et commiscu-
[16/9/25/14B]

-isti, tùm Regulum tuum committe cineritio; in eo inuenies aurum: Squamas uero superiores noli abycere; in illis enim inuenies Lunam: Hasce igitur seorsim committe cineritio cum sequenti puluere; ita post modum <Lunam> inuenies, <quam> separa[altered from separationem] in aqua fortis. Puluis ille est talis. Recipe Salis nigri <nitri> q. v. Funde, solue, et coagula; atque iterum funde, et repete labores istos tribus vicibus. Tum prædictis illis squamis tuis à quibus[altered] Regulum separasti insperge[altered] hunc seu impone hunc salem, posteaquam illas posuisti in cineritum. Ita in administratione ignis celeriter et maiori cum fructu et utilitate cineritium opus peragetur ex ex et expedietur./
[16/9/25/15B]

[Hartlib's hand:]
        7
       31                        spec:      6.
       30                        [ster?].   6.
       31                        card. op. 6
       30                        Calc:     12
       30                        [sim?]     6
       26
      185             43
                     185 126
                      77
[another hand?:]
                                   pray.
                                   stud:
                                   instituit:
                                   labor:
                                   [maried?]
[illeg. sentence in latin?]
[3 small pictures or doodlings and one larger picture of tower?]