Title: | Letter, [George Horn] To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 25 June 1660 |
Ref: | 16/2/24A-24B |
[16/2/24A]
[left margin, another hand: 43]
Cl. Vir. Tuas De 15. Iunij [660? MS torn] rectè [accepe et?] mentem intellixi. Innumeræ molestiæ, dum amicis aliquot meis inservire cogor, hactenus omne mihi tempus eripuerunt. Itaque studia privata jacent neglecta. Accedit calor anni adeo intentus ut majorem vix in his regionibus depressis senserim.
Obijt apud nos senex octogenarius Radislaus Kynskius exul Bohemus cuis funeri ego cum alijs præfatus eo [minus?] temporis reperire possum. Itaque nunc brevitatem harum excusabis. Apud nos nihil novi uisi quod pax in Septentrione speratur. Quia instat hora lectionis Academicæ, plura nunc non licet. Cætera suo tempore uberius. Deus tibi benedicat. Vale pl. Iun 25. 1660.<sub>/</sub>
T. omni officio
G H
[16/2/24B]
A Monsieur
Monsieur Hartlieb
à
Londres
Westmunster.
[another hand: below & above address, postage letters/numbers? & 164]
[seal]