The Hartlib Papers

Title:Letter, George Horne To Hartlib, In Latin
Dating:15 April 1655
Ref:16/2/8A-B
[16/2/8A]

S P. Clarissime et Amicissime Hartliebj
Nondum à Wisæo libellum [Rousij?] accepi, cuius moræ sic causa, equidem nescio. Itaque nihil adhuc à me, ut desideras, peragi potuit. Dabo tamen operam ut eum aliunde nanciscar. Statum Reip. vestræ adhuc in columem latens intellexi. Multi apud nos et atroces rumores spargebantur quibus tamen exigua apud me fides erat. Nunc tibi commendo latorem harum Virum Clariss. D. Iacobum Ouzeelium, I. V. D. Dantiscanum, qui seipsum fuis virtutibus probabit, in quem quicquid officij contuleris, mihi factum putato. Per eundem remitto MSS. Kinnerianum quod mihi vehementer placet. Cl. Golius te plurimus resalutat. Lexicon eius Persicum ad prælum paratum est sed nondum ei subjectum, id quod propediem futurum spero. De Tomo [Epistosij?] secundo nihil intellexi hactenus: sed absque dubio, si extat, prælium Blauianum eum publice dabit. De miscro microscopio non et quod dabites rem ita se habere.
Kechelius noster nihil vnquam simile se vidisse testatur. Omnium corporam textura eius [opes?] patet. Experti hoc sumus in aliquot metallis et animalibus et lapidibus. Quod desideravit Baco Verulamius in Novo Organo num 39. vt textura parmi linter conspici posset sicut rete, id hoc microscopium exactè præstat. Si plusculum temporis datum fuisset in eius usu, aliquot metallorum differentias, texturam et poros annotassem, præsertim auri et argenti.
Sed autsor in Brabantiam eum re redijt simulque tubum suum abstulit. Quales sine Reeviani scire velim et quo pretri vendantur. Nostri pretium erat [sedecim?] Imperialium. [Scripseras?] olim de quibusdam instrumentis mechanicis ad faciliorem scriptionem sed non puto illa prodijsse. Utinam vero artifices, omissis curiosis aliquid pro [republica hole in MS] tentarent. Nam triplici illo invento, hypographiæ, magnetis et pulveris nitros totam quasi naturam et Reip. formam immutatam [quo?] non impeat? Et quam illa tamen simplicia ac [levia?] q. sunt inventa? Ego etiam nunc occupor in illo salis ab aqua marina separandi artificio, quod unum ex utilistimo generi humani institutis foret. Cui si accederet ratio multiplicandi frumentum aliaque vegtabilia, ne glo multum commodi Reip. accederet inde oriretur. Sed plura alias. Deus te longam [suspitet?].
Luyd. Batav. XV. Apr. st. n. 1655.
                      T.   q. n.
                                            G H.
[16/2/8B]

              For his very much honoured
              friend Sr Samuel
               Hartlieb Esquire,
                         at
                            London.
          Charing crosse against
             Angel Court over.
             Par amy que dieu conduissi
[another hand: Horne:   x]
[another hand?: 17]
[another hand: 15 April: 1655.]
[seal]