The Hartlib Papers

Title:Letter, [George Horn] To Hartlib, In Latin
Dating:15 September 1653
Ref:16/2/5A-6B
[16/2/5A]

[left margin, H?: /] <Left margin: SP.> Clariss. Vir. Binas à te diverso tempore accepi, quibus propter incertitudinem rerum nostrarum, cum an ulla inter nationes pax speranda esset, vehementer dubitaretur, intervenientibus etiam atrocissimis prælijs, in quibus tantum cognati sangvinis ab utraque parte fusum quo multum terræ pelagique parari potuisset, hactenus respondere distuli. Neque vero nunc aut certiora aut [lætiora?] sunt [left margin, H?: ///] sed indies omnia in peius ruunt neque adeoque [Greek: panolethria] quædam inter nos et vos imminet: pacis enim omnis spes penitus evanescit eorum culpa qui conditiones impossibiles præscribunt. Itaque bellum atrocissimum et perniciabile cum summo horrore expectamus, in quo vel vobis vel nobis, vel quod plerique ominantur, (nisi Deus clementer avertat) utrisque fu immenso communium hostium gaudio, pereundum erit. Ego quemadmodum totum hoc tempus in luctu et [mocrore?] et ardentibus ad Deum pro tantorum malorum vel aversione vel mitigatione, consumsi precibus ita postquam non humanis tales calamitates consilijs sed divina voluntate nobis influs deprehendo, animum re Colligo ac firma fide et spe in eius paterna benignitate acquiesco, certus ipsum Ecclesiam suam etiam in medijs tempestatibus conservaturum ac Diaboli consilia qui hoc funestissimo bello excidium Universali molitur, disturbaturum. Viderint illi qui pacis spem sua insolentia et superbia et ultionis cupidine et nescio quibus varris titulis ac Christiano nomine indignis, penitus præscindunt, qualem tremendo judici ante cuius tribunal brevi sistentur, rationem reddituri sint. Nam qui putat tales victorias et lanienas plusquam Turcicas, Deo placere, is nihil Christi in se habet: vel qui putat Antichristum Romanum non posse [exsceridi?] nisi per nostrum latus, adeoque Eccl. Reformatis prius disipatis, is malo spiritu ducitur. Contemnant vires nostras utut velint, deprehendent tamen Belgas nullis cladibus infringi sed pro Religione e libertate [left margin, H?: /] patria, invicto animo, pugnare paratos.[H?: /] Cæterum hic instis, quæ magno dolore victus, etiam [investus?], scribo, gratias tibi pro secreto apiario multas ago. Videtur illud mihi eximium et utile illis qui apure alendarum studio et commoditate ducuntur. De agricultura etiam emendanda, [quæ?] scrispisti, grata fuerunt, e spero tandem experimenta illa in usum publicum ventura. Nunc de seminum maceratione cui ego multum tribuo, id addo, summoperè cavendum ne in aqua calidas multo minus ad ignem, macerentur et coquantus. Retulerunt mihi harum rerum gnari, omnem vim seminis et fertilitatem perire si coquantur, vel etiam aqua calidiore macerentur. Causam illi ignorabant. Existimo autem hanc esse. Virtus seminalis in sale consisti. Hic sal liquesci et resolvitur, adeoque calidæ miscetur: unde granum Sale cassum, moritur. Quod si in illa aqua cui grana incocta sunt, postquam refrixit, mea recentia grana macerentur, attrahent ex sales aqua salem in coctum et virtute crescent. Unum enim granum, sal multorum, [vi?] magnetica attrahet. Unde etiam patet cur grani voracium fimus ad fertilitatem
[16/2/5B]

commendetur, sicut tu olim recte in tuis, quod vita media vegetativa et seminam in percoribus illis restitet exaltata. Unde grana aliquo aeris vitio corrupta non sunt abijicenda: etiansi enim non conducant ad victum, tamen ex cocta vim suam reddunt alijs granis eaque macerata multiplicant. Mentionem fecit in tua legatione commodionis aratri. Cogitaveram de machina quæ funibus aratrum unius hominis opera protraheret. Tale aratrum nuper descriptum reperi in Gallico quodam authore, quod mihi vehementur placuit. Nam neque machina sumtuosa est et duorum hominum labor sufficit quorum unus aratrum promoveat, alter stivam dirigatus et plures vomeres simul adhiberi possunt ad operis compendium. Hoc modo defectus equorum, qui frequens multis in locis, compensari posset longe facilius, quam si ligonibus terra eruatur et homines Turcico more aratrum, velut pecora, trahant. Ego nunc totus sum in primo capite Geneseos pernitius examinando, in quo totius naturæ thesauri absconditi mihi videntur ac mirum place est plerosque omissa eius indagine, suis speculationibus, quam ipsius DEI verbis, malle inhærere. Imprimis inquirendum, est quæ sit forma, vita, sive natura omnium rerum? annon Lux illa [primciva?], quod argumenta invicta probant. Nam quamdiu veram formam omnis rerum naturalium ignoramus, nihil in natura scimus. Ita, Dei adspirante gratia, ubi firmum ex ipsa S. Scriptura naturæ fundamentum posuero, ad particularium considerationem ac ipsam Praxin me conferam neque de felici successu dubito. Quanto beatius est, dum alij, à quibus minime id expectabatur, velut barbari, mutuo se dilaniant ac genus humanum destruunt, miranda DEI opera contemplari ac inde quæ utilia sunt, decerpere in usus illorum qui eam perniciem evadent? In tristissimo hoc rerum statu multa eximia naturæ opera passim eruuntur et quædam etiam in perniciem human exitium hominum, prout vestri ultimo prælio senserunt e porto (nisi pax [cocat?]) sentient. Reperit quidam modum docendi Lingvam Latinam ope cuiusdam machinæ versatilis in qua aliquot columellæ et cylindrii. [left margin, H?: /] Item wie man eine Schrifft nachdrucken soll. sed nondum[altered from modum] intelligere nondum potui qua ratione id fiat. [H?: /] Obitus filioli tui magno dolore me affecit et tecum in luctus societatem venio. Quanquam his miserrimis temporibus et planè perversis, quid adeo in vita optandum sperandumve est? Et quantum animo a. opinione præsagere possum, atrociora imminent ac metuenda sunt. Nostri enim quam in certa si omnis illa felicitas armis parta et retinenda, quam mutabiles hominum animi, quam subdola illorum qui coacti parent, fides, quam infida vicinorum et nonnit personate amicitiati, quantus intra propria viscera, hostium numerus. Omnes Reges ac Principes non possunt non vobis male velle: Scoti e Hiberni solam præstolantur cicasionem jugum excutiendi: Anglia ipsa facionibus divisa et odijs clandestinis: Imperator vester mortalis: nos mari præ omnibus Europæ nationibus, potentissimi, in annis et ad diuturnum bellum [pecorius?]
[16/2/6A]

opibus, viris, armis instructi: cumque Regum vestroram fidam semper experti fuerimus benevolentiam, quid plerique [optent?] ac moliantur satis intelligis idque etiam futurum est nisi alici quam hactenus conditiones proferantur. Certe res nostræ nondum eo loco sunt ut aliquid pietati e libertati nostræ inimicum admittere velimus vel [cogamur?]. Sed denuo me præter opinionem ad publicus [miterias?] delapsum sentu [left margin, H?: /] ideo revoco gradum. [H?: /] Est apud nos insignis lanæ tingendæ artefex welcher dz schönste scharlach in lacken vnd stoffen ferbt, notissimus Domino Moriano quem etiam ad te in ipsius causa scripisse arbitror. Is artem illam justo pretio mercatoribus nonnullis, vel si [quo?] alij [estent?], communicare vellet. Quare me rogavit ad te scriberem in qui forte essent eius cupidi, certior redderetur. Ipse enim in Angliam traijcere ibique omnibus satisfacere constituit. Misissem nunc specimina sed cum tanto tempore nullas vel à [te?] recipissem vel ad te dedissem prius sententiam tuam explorare visum. der H. Kan einen ieden versichen dz die person seiner Kunst [vnfeilbar?] fast vnd in Holland fur Kauffleut eine geraume zeit ein grosse quantitat welche in die Turkey vnd Perscien auch Ost dadion geschickt werden, so schon gefarbt dz sie den besten mit allein gleich sond gewesen sondern auch dolche ubertroffen. Ubi responsum accepero tum plura. Interim Dominus Morianus plura tibi de eo referre poterit, nec non Dominus Robert Honiwood olim apud Reginam Bohemia autæ Magister cui quoque notus est. Si quid apud vos novi repertum fac sciam. Proceres nostri mecum egerunt ut describerem infelix hoc bellum maritimum. Igitur si per te habere qvam omnia illa q de prælijs et rebus à parte vestra gestis prodere, gratissimum feceris. Scribam sine ita e odio a posteritatis interest ut sciat quibus causis et quam justis duæ hic nationes in has miserias [delapsci?] sint. Fama est Commissarios nostros, quia frustra omnia æqua offerent, revocatum iri, quo facto demum bello habebimus. Nam hactenus præludia quædam fuerunt neque totis viribus a parte nostra pugnatum. Deus infereatur omnis [limentium?] ipsum et destruat opera Diaboli quibus hoc bellum tanquam pcipiis adscribo. Tu vere Cl. Vir et amice singularis pleni [Domino?] Iesu salve. Expecto tuas quamprimum, quas destinabis recta. Hardervicum ad me, quoniam D. Erasmus Schlumpf aliò ingravit.
Harderwici 5/15 Sept. 1653
                                      T.
                                          H.
[16/2/6B]

              A Monsieur
            Monsieur Hartlieb
                  à
                       Londres
           At his house, neare
           charing crosse, over
           against Angel Alley.
[another hand, across & above address: postage letters/numbers? [28-83?] 256]
[seal]