The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hand ?, Morian To Hartlib, In Latin
Dating:20 July 1659
Ref:16/1/17A-18B: 18B BLANK
Notes:Copy at 16/1/15.
[16/1/17A]

        Ex literis Domini Moriani ad Dominum Hartlibium
           datis Amstelodami 20. Iuly. Anno 1659.
Ne verò sit nescius Dominus, ubinam in præsentiarum unà commoremur, sic habeat; nos versari Amstelodami idque adeò propterea, qvod Dominus Glauber passim, atque in primis in Appendice 4tæ. partis de prosperitate Germaniæ suscepit se in Laboratorio suo omne illud qvod scripsisset publicè demonstraturum partim omnibus et singulis, partim vero nonnisi paucis atque intimioribus suis amicis, qvemadmodùm et me ad illud qvasi obiter invitavit, sicuti Domino notum, et protracta qvidem est hæc res tamdiu, donec sanè Dominatio vestra omnem spem abjecit præ impatientia, qvemadmodum ex superioribus vestris literis apparet, qvas unà cum proximis hisce accepi hîc, sed responsum ad eas distuli sciens, donec intelligerem, qvonam hæc res postremùm evasura esset, haberèmque qvid in utramvis partem certi rescriberem. Cum igitur 14 ferè diebus abhinc appulissem huc, et optarem clam amicis omnibus morari, usus sum hospitio apud Dominum Glauberum, atque apud eundem celatus atque incognitus mansi hactenùs, ubi qvidem oportuit me dies aliqvot expectare Doctorem Sylvium, et hospites alios invitatos, qvi cùm satis freqventes tandem adessent, cæpit nimirum
[16/1/17B]

Dominus Glauber thesauros suos detegere, ac probare illud, qvod multis hactenus incredibile visum fuit, et cui non pauci contradixerunt. Illic vero vidimus, ea, qvæ incredibilia videntur, qvæque nemo, qvod qvis sciat, ante illum unqvam effecit. Primùm paravit Spiritum Salis in copia, item flores ex spianter in copia, atque his viam stravit ad sublimiora et majoris momenti, qvæ recensere hoc loco prolixum foret. Deindè per aurum suum potabile mercurium in bonum & fixum aurum duarum vel 3 horarum spatio duravit, & cum aurum ejus potabile isthuc effecisset, postea eodem illo[altered from illum?] [symbol for mercury] sublimatum tanqvam corrosivum in salubrem ac gratam medicinam transmutavit, idem facturus cum arsenico, si nobis vacare potuisset. Præterea demonstraturus fuisset, qvo pacto semihoræ vel horulæ spatio argenti nonnihil in aurum bonum exaltari posset, idque aliorum metallorum & mineralium ope, et qvidem contracto ad exiguam qvantitatem opere, vel ad majorem pro arbitrio ampliato. Denique ostensurus erat, idem fieri posse vegetabilium ope, ita ut planta nulla dari possit, qvâ non [symbol for silver?] exaltari qveat. Atque ita operationes qvasi publicas finijsset, præter[altered] ea
[16/1/18A]

qvæ familiarioribus suis amicis privatim detexisset, de qvibus nihil est qvod addam. Ex ijs autem qvæ supra recensui, qvæque indubiè vera sunt (nisi qvis omnibus suis sensibus fidem derogare malit) apparet nunc tandem aliqvando[altered from qvando], non esse fabulas, qvas Glauber hactenùs in lucem edidit, licet qvidam nomine Fabel scripta ejus typis exceperit, qvemadmodum nonnullis per jocum illudere libuit. Visum est non ita pridem amico cuidam (qvi non exiguam spem mihi fecerat qvondam, nec præstiterat qvicqvam) me monere, ut à Glaubero caverem mihi. Sed respondi illi, me propemodum æstimare sanè Glauberum præ multis, præ iis certè, qvi magnificè gloriantes semper nihil aut parum præstent tamen, atque ita illum ablegavi; qvi videbatur qvasi iniqvè ferre, sed enim verum est qvod dixi; habeat sibi. Multa qvidem hîc videri et disci poterant, si cui vacaret ac domo abesse liceret, sed abrumpendum, & cras, volente Deo, domum concedendum est mihi. Promisit mihi, contra calculum aliqvid parare, qvod urgebo qvantum possum; etenim multi interpellant virum & impediunt, ut qvod vult facere non possit