The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, William Vi Of Hesse-Cassel To The Protector, In Latin
Dating:28 April 1656
Ref:15/7/7A-8B
[15/7/7A]

[scribal hand:]
              Serenissime Protector,
Quanto pietatis zelo erga Dei causam et negotium religionis Celsitudo Tua feratur, quantoque studio dissidentes in quibusdam Ecclesias in tribus illis protectioni suæ commissis Regnis in concordiam redigere nitatur, jam pridem lubentes accepimus, nec quisquam ferè est in toto Orbe Christiano, qui id non habeat compertum. Sed nec incognitum nobis, quantos jam prudentiâ suâ singulari in tam laudabili opere fecerit progressus. Quod verò præterea etiam extra modò dictorum regnorum pomæria curus suus extendere et in Imperio quoque et Germaniâ nostrâ confessioni Augustanæ addictos Protestantes, Reformatos et Lutheranos, uti vocant, unire, eorumque animos, nescimus quo fato, Satanæ procul dubio artibus et malevolorum quorundam fraude absque ullâ causâ rationabili miserè hactenus distractos et exacerbatos Celsitudo Tua inter se studeat conciliare, ex Doctissimo Viro Iohanne Duræo Theologo Scoto-Britanno non sine gaudio singulari intelleximus. Venit is ad nos aliquot ante menses, suum ante annos circiter viginti tres in Patriâ nostrâ et vicinis Regnis coeptum pacificationis negotium summo nunc studio postliminio velut restaurans: Cujus ad-
[15/7/7B]

ventus eò gratior nobis fuit, quò magis nobis per eum constitit, non privati solum hominis hanc esse solicitudinem, sed Tuæ inprimis Celsitudinis auspicijs hanc rem divinam geri, quam plurimum huc conferre posse non dubitamus, si, quod confidimus, seriò in hanc curam incumbere velit. Vnde non potuimus, Serenissime Princeps, quin de sancto hoc proposito, quo gloria Dei quæritur, Ecclesiarum commodis consulitur, Regnum Christi propagatur, Celsitudini Tuæ hâc occasione ex animo gratularemur. Ac nostra quæ sit sententia, et quam nos pro virili laudatissima Majorum nostrorum pressuri vestigia omnem quoque operam nostram ad celebre hoc institutum promovendum conferre parati simus, cum Declaratio nostra ad præfati Theologi vestri instantiam ipsi sub manu et sigillo nostro data testatum facit, et ipse quoque dubio procul pluribus est relaturus. Hisce Celsitudinem tuam singulari Dei Ter Optimi Maximi protectioni fideliter commendamus, eumque ut præmemoratis ejus sanctissimis consilijs ex alto benedicat, summoperè et enixè precamur. Dabamus Cassellis ex arce nostrâ 28. Aprilis l656.
[15/7/8A]

[Dury's hand:]
            Inscriptio facienda Domino Landgravio
                 Hassiæ si Rescribendum
          Serenissimo & Illustrissimo Principi ac Domino Domino Guilielmo Hassiæ Landgrauio, Principi Hersfeldiæ Comiti in [Cattimeliboco?], Decia, Ziegenhayna Nidda & Schaumburgo. &c.
[15/7/8B]

[scribal hand:]
    Copia literarum
         à
Domino Guilielmo Hassiæ
    Landgravio,
         ad
Dominum Protectorum Angliæ,
        datarum
Cassellis 28. Aprilis 1656.