The Hartlib Papers

Title:Letter, Peter Le Pruvost To ?, In Latin
Dating:27 December 1645
Ref:12/16A-B
[12/16A]

[Hartlib's hand: 1645. the 27. of decemb.]
Domine In principio dominus walerus mihj dixit quod Ipse vellet loquj de nostro negotio Audiuj tamen postea quod Dominus Pekerin debebat loquj multas propter causas
Tu Ipse nudius tertius dixisti D. W.quod amicus D.P. dixerat quod D.P. Istud tandem prestaret
Et die Martis præterita D. P. mihi ostenderat velle agere
hesterna die mihj dixit quod convenerat cum D.W. duos aut tres alios assumere et quod hodie peteret
hodie vero quum ad cubiculum accessit dixit mihj quod non hæc tam facilia erant quam credebam Etc.
petij vt diceret difficultates quando placeret vt soluere [possim? MS unclear] Etc
Respondit prima est quod ego non possum habere audientiam Etc.
rursus dixj cur ergo absque comissariorum augmentatione [no..? MS edge frayed] referre presentata a me Et quandoquidem non sperabat audientia ad Comissariorum augmentationem petendam quod frustra Illam cupiebat aut petere volebat
Addidit quod Intra mensem non sperabat
rursus dixj quod sj nollet loquj hoc mihj Indicaret In veritate
Tunc discessit Iradundus
Exeundo autem sum adhuc Illum alloquutus
Tunc mihj plenissime dixit cur D. W. Ipse quj suscoepit negotium non loquitur Etc. non ad me attinet negotium Etc.
Nunc Igitur video quod D. P. non wult (absolute) loquj Etc.
sj speras quod D.W. velit Ipse suscipere (Aliud est) vix spero
Præcor te venire apud D. Duræum die lunæ proxima 29 decem. ante quam exeat vt concludamus simul hanc miserrimam negotiationem me detinuerunt In vanum diu nimis vereor ne deus Irascatur
                                P. le Pruuost