The Hartlib Papers

Title:Letter, [J. Coch?] To Caspar Streso, In Latin
Dating:6 November 1634
Ref:11/1/42A-B
[11/1/42A]

[first hand:]
Ornatissime domine Streso. Præstantissimo domino fratri tuo significos velim meis verbis, me ipsi maximas gratias agere pro suis laboribus et alacri studio, quod mea causa suscepit. Mihi nihil posse jucundius accidere, quàm nancisci ea, quæ in à doctis in Anglia super Apocalypsi edita ac scripta sunt. meque libentissimè omnem sumtum refusurum. idque summopere orare, ut apud me non dissimulet. De cætero qua lege mihi manuscripta[altered] Anglicana communicabit, ut sententiam meam vicissim communicem: eam me probare; neque detrectare me, quò minus id faciam, [quum?] sentientiam [firmam? MS unclear: seal showing through] <[certamque?]> quoad ejus fieri potest, <lower down page: ex collatione prophetiarum> animo concepero, &ita in chartam [...ulero? MS unclear], ut ea intelligi, cognosci &judicari de ea possit. In quo studio me [tunc?] totum esse. Ipsum ego valere &bono publico
              perennare gratia divina adjutum, cupio.
                                  6. Nov. 1634.
                      T.
                           Ioh. [Coch.?]
[left margin, second hand:]
[Ni...? MS torn] [...beo? MS torn], F. Char. proscribere possim, nisi [word missing: MS torn] [...pliceant? MS torn] mihi ex ultimis literis 1. contentio ista cum tuo Bodsacco, nondum enim video ædificationem. 2. multa de fide dixisti, et ipse Deo vix confidis, dum te tot de eventu nostro consiliis premis. [bottom of page:] Deus longè optatius nobiscum aget. Optarem te mihi hîc ad manum, sed quicquid decreverit de me Deus, fiat. Domini Crocii synopsis nondum absoluta est. Ultimas duas literas, absque pretio accepi. Domini Coccei meditationes [in?] Apocalypsin describendas accipere potero, quando mihi libet? ipso [tamen?] nesciente: jncipio jam satis familiariter cum ipso vivere. Vale et saluta Henricum Alers meis et Hipstedii verbis. F. T. Cl. S.
[11/1/42B]

[second hand:]
      A
Monsieur: monsieur
Caspar Streso
     Leiden
  by Asing Ellersz
  boeck Verkoeper
  in de Klockstege.
[to left of address, first hand:]
Ornatissimo domino
  Clementi Stresoni
       meo.
[seal]