The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, F. Morsteyn To Hartlib, Sent To John Pell:
Dating:11 April 1657.
Ref:British Library Add. MSS 4377 f. 147A-B.
Notes:Included in a volume of the Birch papers entitled 'Grammatical Miscellanea' (Add. 4377).

[147A]

          <Pell's hand?: Morstynius ad S. Hartlibium>
Qvæ Characteris Vniversalis Inventore & inventione scire desideras; hæc sunt: Inventorem istum familiariter & ferè intus & cute novi; primùm mihi illum communis adversæ fortunæ injuria, dein simplicitas & honestas morum, conjunxit. Est natione Scotus, genere nec nobili, nec prorsùs ignobili: ex generosis enim ut asserit, parentibus satus, nomen ipsi Dalgerno, ætatis est virilis, sortis tenuis, vegeti ingenij, cujus vires maximè acuit bonæ mentis soror paupertas, Inventionem qvod attinet: possem gloriari me primum ejus motorem fuisse, primus enim occasionem dedi, et tale qvid posse fieri conclusi; sed absit ut in hoc Mustaceo, laureolam qværam, neque hæc alium in finem memoro, qvam ut Tibi omnia, prout gesta sunt, ordine recenseam. Itaque ante paucos dies fuit in hac Urbe qvidem Magister Brachij graphia? Hanc artem cùm tanti qvanti vendebatur nollem emere, & propter imperfectam Anglicæ Linqvæ cognitionem, cui hoc Compendium inservit, non essem ejus per omnia capax, persvasi nonnullis Amicis, ut communi sumptu Scotum hunc ad Artis illius perfectam notitiam promoveremus, ipsi post ex eo, qvicqvid didicerit cognituri, Mos postquam omnia illa comprehendisset, nobis ex pacto communicat, inter Regulas & observationes, notulæ qvodam occurrunt, simplici calami ducta integras sententias complectentes, qvas cùm vidissem, exclamo: Non ad Anglicum tantùm Idioma, sed omnes omninò Lingvas talia posse accommodari, & varias mentis notiones similibus adstringo cancellis. Indè occasione captâ, Scotus iste non destitit non acqvievit, donec plurima ejus generis excogitata in classes disposuerit, & methodo non difficili exornârit, ita ut charactere isto plurimi mentis conceptus nullo negotio exprimi possint; nondùm tamen omnia perfecta & limata sunt, qvàmvis Dr Wilkins, cùm Doctore Wardo (:qvi nihil tale, vel à se, vel à qvoqvam hanc in rem hactenùs fuisse inventum, asserunt:) non exiguam in eo sumpserint operam, ut opus hoc laudabile ad umbilicum perducerent. Sunt et plures alij, qvi circa eam rem impertum laboris <tædio> fractum, sæpiùs resumunt, & hoc molesto studio subindè recalescunt, ita ut non desperem rem istam brevi perfectam iri: nam qvod singuli neqeunt, multi efficient. Nunc cùm de imperfecta nihil perfectiùs scribere possim, Vale, & more Tuo fave
                                   Tuo
Dabij Oxoniæ - 11. Aprilis. 1657. Morstynio./*)
<a later hand: * Faustus Morsteyn a [hollanan?] of the Greater [..land?], who resided several years in the University of Oxford, & was created M.A. there Decemb. 29. 1656. Wood, Fasti Oxon. Vol.II. Col.113.>
<Pell's hand?: Received May 2.12 Zr 1657>

[147B]

[Hartlib:]
                A
                Monsieur
               Monsieur Pell
                    etc.
[seal]