nes fatentur) vt ipsemet non possis (alioqui diuinarum in te dotiam estimator non admodum magnificus) quoties tibi succurrit, quanta tibi gratis fecerit Deus, in illius laudes non erumpere, ac tecum in corde tacitus exclamare: MarginaliaLuke 1.Fecit mihi magna qui potens est, & sanctum nomen eius. In talem nunc me iudicem incidisse gratulor, ac Deo qui moderatur omnia, gratiam pro virili habeo. Et quanqaum (testis est mihi Deus) nullius in omnibus meis concionibus, erroris mihi conscius sum, nedum hæreseos aut factionis (quod calumniantur quidam, quæstus sui quàm animarum lucri auidiores) tamen supra modum lætor, diuina (haud dubsè) benignitate prouisum est, vt ob veritatis testimonium, ad Tunstalli tribunal sisterer: qui, si quis alius, optimè nouit, nunquam defuturos Iannes ac Iambres, qui veritatem resistant: nunquam defuturos *Marginalia* Elymas magus. Act. 13. Elymates, qui conentur subuertere vias domini rectas: denique nunquam defuturos Demetrios *Marginalia* Pithonissa. Act. 6. Pythonissas, Balaamos, *Marginalia* Nicolaitæ. Apoc. 2. Nicolaitas, Caynos, Ismaeles, qui omnes, cum quæ sua sunt, non quæ Iesu Christi, auidissimè sectentur & quærant, qui fieri potest vt Christum sincerè ac simpliciter annunciatum perferant. Nam si populus semel in Christum pro se passum, solidè ac purè confidere occeperit, ruent mox in verè fidelium pectoribus, quæcunque hactenus pro Christo amplexi sunt. Tunc intelligent non hic aut illic Christum esse, sed regnum Dei in semetipsis esse. Tunc intelligent patrem neque in montibus Samariæ, neque Hierosolymis adorandum esse, sed in omni loco, in spiritu & veritate. Quod si fit, actum de lucris suis putabunt bestiæ agri, quorum interest impleri illud Ezechielis 34.MarginaliaEzech. 34. Dispersæ sunt oues meæ, eo quòd non esset pastor, & factæ sunt in deuorationem omnium bestiarum agri, & dispersæ sunt. Errauerunt greges mei in cunctis montibus, & in vniuerso colle excelso & super omnem faciem terræ: dispersi sunt greges mei, & non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. Imo si quis requirere velit, ac in caulas Christi, vnitatem dico fidei, errabundos reducere, mox insurgunt nomine Pastores, sed reuera lupi, qui non aliud de grege, quàm lac, lanam, pellem, quærunt, animas cum suas, tum gregis permittentes diabolo, insurgunt inquam, MarginaliaPseudopastores, veri Demetrij.ac Demetrij instar exclamant: Hic hereticus vbiqui suadet auertit multam turbam, dicens, quod non sunt dij qui manibus fiunt.
[Back to Top]Hi sunt, hi (pater colende) sunt, qui sub pretextu persequendi Hereticos, ventris sui negotium agunt, inimici crucis Christi. Qui quiduis potius ferre possunt, quàm purā Christi pro peccatis nostris crucifixi, annunciationem. Hi sunt quibus Christus æternam minatur damnationē, cum ait: MarginaliaMath. 23.Væ vobis Scribæ & Pharisei, Hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines: vos enim nō intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Hi sunt qui, cum ipse aliunde ascenderunt, alios intrare non sinunt. Quod patet, quia si quis per me, inquit Christus, introierit, saluabitur, & ingredietur & egredietur, & pascua inueniet,MarginaliaIohn 10. & hi non inueniunt pascua (nunquam enim docēt) & alios post se trahunt, vt non per Christum, qui solus est ostium per quod ad patrem peruenitur, sed aliunde per opuscula, quæ ouibus,Marginalia1. Cor. 3. tacito nonnunquam Christo, suadent, proponunt & iniungunt, ad suum potius quæstum, quam animarum salutem spectantes: hoc deteriores, quàm illi qui super Christum fundamentum edificant, lignum, fœnum, stipulam. Isti fatetur se Christum scire, sed factis negant. MarginaliaLuke 8.Denique hi sunt medici illi, in quos mulier illa annis duodecim sanguinis profluuio vexata, omnia sua consumpserat, nec adiumenti quicquam senserat, sed deterius se habebat, donec vix tandem ad Christum venerat: quæ simulat fimbriam vestimenti eius in fide tetigerat, sic sanabatur, vt statim in corpore idipsum sentiret O mutationem dexteræ excelsi: quam & ego miser peccator non semel sensu, qui tamen antea quàm ad Christum venire potui, sic omnia mea insumpseram in ignaros medicos, indoctos confessionum auditores, vt parum mihi virium (alioqui natura imbecilli) reliquum fuerit, parum pecuniæ, ingenij item parum. Indicebāt enim mihi ieiunia, vigilias, indulgentiarum, ac missarum emptiones, in quibus omnibus (vt nunc intelligo) sua potius quærebant, quàm salutem animæ meæ languentis.
The book Bilney was reading was the Novum Instrumentum, the first version of the New Testament that Erasmus issued in 1516 that printed the original Greek of scripture in parallel columns with the Latin Vulgate.
Sed tandem de Iesu audiebam, nimirum tum, cum nouum Testamentum primum ad Erasmo æderetur.
The sentence that matters here is; 'Sed tandem de Iesu audiebam, nimirum tum, cum nouum Testamentum primum ad Erasmo aederetur'. It must be noted that Bilney did not use the word 'conuersio' to refer to the exhilarating effect that his reading had upon him. Foxe and Day's stress on Bilney's conversion here is meant to deflect readers' attention from his recantation.
Hanc tandem sublimem lectionem, quam nullus docere potest nisi Deus, qui hanc Petro reuelauit, vbi pro modulo gratiæ Dei mihi datæ, gustare cepi, rogaui dominum vt augeret mihi fidem, ac tandem nihil magis optaui, quàm vt sic reddita mihi læticia salutaris sui, spiritu me suo vtcunque confirmaret, vt virtute nonnulla donatus ex alto, docerem iniquos vias eius, quæ sunt misericordia & veritas,MarginaliaPsal. 24. vt impij ad ipsum per me olim impium, conuerterentur. Quod dum pro virili conor apud R. D. Cardinalem, ac tuam Paternitatem, blasphematur in me (hæc est vnica mihi in his tribulationibus fiducia) Christus,Marginalia1. Cor. 1. quem pro virili doceo, factum nobis a Deo patre, sapientiam, iusticiam sanctificationem, redemptionem denique & satisfactionem. Qui factus est pro nobis peccatum. Id est, Hostia pro peccato, vt nos efficeremur iusticia Dei per illum. 2. Cor. 5.Marginalia2. Cor. 5. Qui factus est pro nobis maledictum,MarginaliaGalat. 2. vt nos a maledicto legis redimeret. Et qui non venit ad vocandum iustos, sed peccatores ad penitentiam:MarginaliaMath. 9. iustos inquam, qui se sanos putant & falso putant (Omnes enim peccauerunt & egent gloria Dei, quo gratis remittit credentibus peccata per redemptionem quæ est in Christo Iesu Rom 3.MarginaliaRom. 3.) quia omne genus humanum sauciatum grauissime fuerat in eo, qui inter Hierusalem & Hierico incidit in latrones. Ideo pro virili doceo, vt omnes primum peccata sua agnoscant ac damnent, deinde esuriant ac sitiant iustitiam illam, de qua Paulus loquitur. Rom. 3.MarginaliaRom. 3. Iustitia Dei per fidem Iesu Christi in omnes & super omnes qui credunt in eum. Non est enim distinctio: omnes enim peccauerunt & egent gloria Dei, iustificantur autem gratis per gratiam ipsius, per redemptionē que est in Christo Iesu. Quā qui esuriunt ac sitiunt, haud dubie sic aliquando saturabuntur, quòd neque esurient neque fitient in eternum.
[Back to Top]Sed quoniam hanc esuriem ac sitim extinguere solet humanæ iusticiæ saturitas, quam parat potissimum opusculorum nostrorum electiciorum fiducia, (qualia sunt peregrinationes, veniarum redemptiones, cereorum oblationes, electa à nobis ieiunia, & interdum supersticiosè, denique qualesecunque (vt vocant) voluntariæ deuotiones, cōtra quæ loquitur Scriptura Dei. Deut. 4. 12.MarginaliaDeut. 4. 12. non facies quod tibi rectum videtur, sed quod ego præcipio tibi, hoc tantum facito, nec addens nec minuens: ideo inquam huiusmodi opusculorum mentionem nonnunquam facio: non ea (Deum testor) vnquam damnans, sed eorum abusum reprehendens, legitimum que vsum paruulis manifestum faciens, hortans, ne sic his adhereant, vt his saturati (quod plæri faciunt) Christum fastidiant. In quo feliciter valeat Paternitas tua. Et hæc omnium summa. Si indixeris mihi vt singular dilatem latem, non recusabo, modo tempus mihi concesseris. Nam hoc facere non est harum, quoad corpus, virium: paratus sempet, sicubi lapsus fuero, meliora doceri.
[Back to Top]T. Bilnæus.
IN this behalfe (most reuerent Father in Christ) I think my selfe most happy, that it is my chaunce to bee called to examination before your Reuerence, for that you are of suche wisedome and learninge, of suche integritye of lyfe (which all men doe confesse to bee in you) that euen your selfe can not chuse (if ye doe not to lightely esteeme Gods giftes in you) as often as you shall remember the greate thinges whiche God hathe done vnto you, but strayghte wayes secretlye in your harte, to hys hyghe prayse, say: he that is mighty hath done greate thinges vnto me, & holy is his name. I reioyce, that I haue now happened vppon such a iudge, & withall my harte giue thanks vnto God, whiche ruleth all thinges.
[Back to Top]And albeit (God is my witnes) I knowe not my selfe giltye of any errour in my Sermons, neyther of any heresie or sedition, which diuers do sclaūder me of, seeking rather their owne luker and aduauntage, then the healthe of soules: notwithstāding I do excedingly reioyce: that it is so foreseene by Gods diuine prouidence, that I shoulde be brought before the tribunall seate of Tonstall, who knoweth as well as any other, that there will neuer be wanting Iannes and Iambres, whiche will resiste the truthe: that
[Back to Top]